Jump to content

Maximilianus Seydewitz

E Vicipaedia
Maximilianus Seydewitz

Maximilianus (Theod. Max) Seydewitz (natus 19 Decembris 1892 oppido Forst (Saxonia), mortuus 8 Februarii 1987 Dresdae) vir publicus Germaniae et sodalis primo SPD, deinde SED fuit.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Seydewitz tirocinium typographici fecit et ab anno 1910 pro actis diurnis factionis SPD laborabat.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Seydewitz et ab anno 1910 sodalis SPD fuit et maxime ad sinistram petebat. Anno 1924 legatus Dietae Imperii Germanici electus est et ad annum 1932 mansit. Anno 1931 e factione SPD propter controversias exclusus novam factionem sinistrae SAP condidit. Anno 1933, postquam Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, Seydewitz in exsilium fugit, primo in Cechoslovaciam, deinde Bataviam, Norvegiam, postremo anno 1940 in Sueciam. Bello Orbis Terrarum II finito Seydewitz in Germaniam reversus est et sodalis novae conditae factionis SED factus est. Iterum diurnarius radiophonicae et actorum diurnorum laborabat. 31 Iulii 1947 senatus terrae Saxoniae eum praesidem ministrorum eius terrae elegit. Anno 1950 et legatus Camerae Popularis RDG factus est et ad mortem mansit. Praeses ministrorum Saxoniae 23 Iulii 1952 dimissus est, cum terrae Rei publicae Democraticae Germanicae abolitae essent. Annis 1955 - 1968 praeses collectionum artis Dresdae fuit. Praeterea iterum diurnarius et auctor librorum erat.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]