Henricus Gustavus de Beck

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Henricus Gustavus de Beck

Henricus Gustavus de (Theod. Heinrich Gustav von) Beck (natus 11 Aprilis 1854 Gerapolis, mortuus 9 Ianuarii 1933 Dresdae) vir publicus ac iurisprudens Germaniae fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Beck Chemnicii maturitatem adeptus est ac deinde Heidelbergae, Lipsiae Berolinique iurisprudentiae studebat. Referndarius iustitiae fuit et deinde assessor consilii urbis Dresdae.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 1890 - 1895 magister civium oppidi Frankenberg (Saxonia), deinde Fribergae, deinde a die 17 Septembris 1896 urbis Chemnitii magister civium superior electus est. Ad usque annum 1907 hoc magistratu fungebatur et hoc tempore urbs valde aucta est. Ab anno 1895 Beck et legatus camerae superioris senatus terrae Saxoniae fuit. 15 Ianuarii 1908 Fridericus Augustus III rex Saxoniae eum administrum institutionis publicae Saxoniae nominavit, quod officium administrans Beck praesertim eruditionem puellarum adiuvit et auxit. 21 Maii 1914 rex praeterea praesidem ministrorum Saxoniae fecit. 26 Octobris 1918, cum iam motus contra monarchiam coepisset, Beck a magistratu se recessit et a rege ultimus Saxonum nobilitatus est.

Ultimi Anni[recensere | fontem recensere]

Ultimis annis vitae de Beck Dresdae et Misniae vixit, ubi praepositus Cathedralis fuit, quod officium ei rex olim transtulerat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]