Gualtherius Schieck

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gualtherius (Theod. Walther) Schieck (natus 24 Augusti 1874, mortuus 21 Aprilis 1946 Dresdae) vir publicus Saxoniae et sodalis factionis DVP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem adeptus est, Schieck Heidelbergae, Monachii Lipsiaeque iurisprudentiae studebat. Deinde ab anno 1906 in Administerio Saxoniae Aerarii Publici laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Schieck uxorem duxit et ex ea anno 1918 filiam Sybillam habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Schieck, qui sodalis DVP fuit, ab anno 1923 praeses magistratus Saxoniae rationum (Theod. Landesrechnungshof) erat. 6 Maii 1930 praeses ministrorum et administer institutionis publicae electus est. Iam 13 Maii factiones SPD, KPD, NSDAP eum dimitti postulaverunt. Itaque a magistratu se recessit, sed pro tempore ad 10 Martii 1933 officium administrabat. Deinde Nazistae eum dimiserunt.