Carolus Braun

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Carolus Braun
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Braun: imago
Nativitas: 20 Martii 1822; Hadamar
Obitus: 14 Iulii 1893, 1893; Friburgum Brisgoviae
Patria: Germania

Officium

Officium: Member of the Prussian House of Representatives, Member of the Customs Parliament, member of the Reichstag of the German Empire
Munus: politicus, scriptor, Causidicus

Consociatio

Factio: National Liberal Party, Liberal Union

Carolus vulgo Karl Braun (natus die 20 Martii 1822 Hadamar in Provincia Giessa, mortuus die 14 Iulii 1893 Friburgi Brisgoviae) politicis atque scriptor Germanicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Studiis Marburgi de philologia classica historiaque confectis Gottingae se iuribus dedicavit. Aquis Mattiacis iuris consultus creatus se tamquam scriptorem politicum producebat. Ei in animo erat luctari contra territoriorum Germanicorum multitudinem, pro unione nationali patranda necnon pro liberalismo in oeconomicis cedendo. Annis inter 1848 et 1866 in camera altera parlamenti Nassoviae senator erat et annis inter 1858 et 1863 vel eius praeses. Post invasionem Borussicam anno 1867 consiliarius iustitiae et advocatus in Tribunali superiore Berolinensi creatus est. Electus est in Parlamentum septentrionale et in Curiam Borussicam et anno 1871 in ipsam Diaetam Imperii Germanici. Ibi dux liberalium nationalium erat.

Anno 1880 autem transiit ad factionem secessionibus pronam, anno 1884 ad factionem Germanicam virorum liberaliter cogitantium. In diaeta sedebat usque annum 1887.

Braun anno 1858 cum aliis sic dictum Congressum oeconomicum nationalem fundavit cui ab anno 1859 praefuit. Anno 1873 moderator declaratus est periodici Berolinensis "Spenersche Zeitung", quae anno post periit. Anno 1879 Lipsiam commigravit tamquam advocatus in Tribulani regio unde anno 1887 rediit Berolinum; anno 1891 autem Friburgum eum vidit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Inter scripta eius multa mentionis dignae sint: »Für Gewerbefreiheit und Freizügigkeit durch ganz Deutschland« (Francofurti 1858); »Parlamentsbriefe« (Berolini 1869); »Bilder aus der deutschen Kleinstaaterei« (editio tertia, Hannoverae 1881; opus eius magnum); »Während des Krieges. Erzählungen, Skizzen« (Hannoverae 1871); »Aus der Mappe eines deutschen Reichsbürgers. Kulturbilder und Studien« (Hannoverae 1874); »Eine türkische Reise« (Hannoverae 1876–77); »Zeitgenossen, Erzählungen, Charakteristiken und Kritiken« (Brunsvici 1877); »Randglossen zu den politischen Wandlungen der letzten Jahre« (Bidgostiae 1879, anonymo auctore); »Von Friedrich dem Großen bis zum Fürsten Bismarck. Fünf Bücher Parallelen zur Geschichte der preußisch-deutschen Wirtschaftspolitik« (Bidgostiae 1882). Ex anno 1888 edenda curavit folia »Vierteljahrsschrift für Volkswirtschaft«.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Braun spectant.