Victor Alexander de Otto

E Vicipaedia
Wikidata Victor Alexander de Otto
Res apud Vicidata repertae:
Victor Alexander de Otto: imago
Victor Alexander de Otto: imago
Nativitas: 20 Martii 1852; Haganoa
Obitus: 26 Iulii 1912; Dresda
Patria: Imperium Germanicum

Victor Alexander de (Theod. von) Otto (natus 20 Martii 1852 oppido Großenhain (Saxonia), mortuus 26 Iulii 1912 Dresdae) iurisprudens et vir publicus Saxoniae fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius mercator fuit. Otto, postquam maturitatem in schola Sancti Afrae Misniae adeptus est, Heidelbergae Lipsiaeque iurisprudentiae studebat et brevi tempore anno 1874 primam probationem accepit et doctor promotus est. Lipsiae referendarius fuit et anno 1879 secundam probationem accepit. Deinde iudex adiutor (anno 1879), deinde (1880) iudex Dresdae laboravit. Ab anno 1884 iudex adiutor in iudicio supremo Saxoniae fuit. Ab anno 1888 Otto, qui etiam multa opera iurisprudentiae publicabat, in Administerio Saxoniae Iustitiae laboravit et celeriter promotus est. Ab anno 1891 inter alia in collegio fuit, quod probationes iurisconsultorum reformaret. Praeterea multas leges Saxoniae composuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1902 Albert I rex Saxoniae eum novum Administrum Iustitiae nominavit. Et administer leges magno momento tulit, i.a. et legem de suffragio populi augendo(1909): Ita et pauperiores cives legatos senatus terrae creare potuerunt. Praeterea lex promulgatat est de puellis instituendis. Anno 1907 nobilitatus est et praeses honoris causa societatis iudicum Saxoniae electus est. 1 Decembris 1910 de Otto etiam praeses ministrorum Saxoniae nominatus est, quem honorem ad mortem tulit. [1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]