Propria ad mensam Imperatoris principia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Imperator Wenzong[en] cui opus dicatum est

Propria ad mensam Imperatoris principia (Sinice 饮膳正要, pinyin Yinshan zhengyao) est liber de arte culinaria rebusque diaeteticis anno 1330 ab Hu Sihui (忽思恚) scriptus, coquo principali ad aulam imperatoris Wenzong[en] merente. Opus imperatori ipso dicatum est. Fercula praesertim traditionis Mongolicae, partim Asiae mediae ad artem convivalem medicinamque Sinensem accommodantur: textus igitur Sinice scriptus vocabula mutuata Mongolica, Persica, Arabica, Turcica comprehendit.[1]

De auctore pauca scimus. Consiliarius medicus diaeteticusque imperatoribus Mongolicis familiae Yuan merebat, inter quos Wenzong qui imperium Sinarum quattuor annos ab 1328 usque in 1332 rexit, urbe capitali hiemali Pechino, aestivali Ciandu[en].[2]

Divisiones operis[recensere | fontem recensere]

Imago e recensione impressa Propriorum ad mensam Imperatoris principiorum (1456)

Textus in tres libros dividitur. Res cuiusque libri principales quae ad artem culinariam pertineant, hic litteris italicis distinctae, subter minutius exponuntur:

  1. De tribus sapientibus; De nutritione rebusque arcendis;[3] Exoticae saporum commixtorum deliciae[4]
  2. Potiones calidae et decocta; Simplicia immortalium beneficorum; Cibi qui morbos varios medent; Quos cibos arcere debent medicamina sumentes
  3. De rebus cibariis medicinalibusque simplicibus

Res principales culinariae[recensere | fontem recensere]

Ad nomina capitulorum subiunguntur nexus ad textum Sinensem (apud Vicifontem legibilem), index paginarum versionis Anglicae plenae anno 2000 editae, numeri praeceptorum in eadem versione:

Exoticae saporum commixtorum deliciae (三皇圣纪; #Buell et Anderson (2000) pp. 275-318, no. 1-95)
Inter hae fercula agnosci possunt pauca ex arte coquinaria Thibetana et Uigurica, plura ex Iranica sive et Turcica. Praecepta ferculorum nonaginta quinque comprehenduntur,[4] quorum septuaginta duo e carne vervecina constant variis modis accommodata. Fercula e variis carnibus pauca dantur, videlicet caro lupina (32), cuniculina (54), ursina (30), ventriculum equinum (72), ungula bubula (69), caput porcinum (66). Fercula aliqua e pisce Cyprino carpione conficiuntur (31, 59, 76). Fercula ex avium carne coturnina (53), pullina (52, 60), anserina (78), Numenio arquata (79) dantur.
Res variae cum cibis principalibus coquuntur, crebrissime sal, cepae, acetum, gingiber, piper, Amomum tsao-ko; saepe farina triticea, farina Vignae radiatae, oleum Glycinae max, cortex Citri reticulatae; nonnumquam farina Euryalae ferocis (15-19), zanthoxyli fructus (28 etc.), alia plura. Collyra hordeacia seu triticea in ferculis viginti tribus requiruntur (11, 16, 21, 22 etc.), etiam huntun (13) et sambusuch carne vervecina fartum (10); oryza in decem ferculis inest.[5] Duodecim fercula partim e lacticiniis constant, inter quae tria iogurtum requirunt.
Potiones calidae et decocta (诸般汤煎; #Buell et Anderson (2000) pp. 375-394, no. 96-151)
Praecepta siruporum salutarium praebentur quorum medicamina sive aromata principalia sunt: cortex cassiae; folia Perillae frutescentis; lignum agallochum; fructus crudi salsique et nuclei Pruni mume; fructus Ribis rubri, Ziziphi jujubae, Chaenomelis sinensis, Citri medicae, Coryli heterophyllae, Fortunellae margaritae, Pruni pseudocerasi, P. Persicae, Rosae laevigatae; cortex fructuum Citri sinensis; radices gingiberis, Panacis ginseng, Dioscoreae polystachyae; grana Atractylodis chinensis, Foeniculi vulgaris; insuper medulla bubula. Praecepta thearum et infusorum dantur; usus theae Thibetanus breviter describitur (139).
Cibi qui morbos varios medent (食疗诸病; #Buell et Anderson (2000) pp. 412-432, no. 159-219)
Praesertim sorbitiones vel candgie hic comprehenduntur e carne vervecina, porcina, cervina, bubula (160-171, 210, 216-217), ursina (208), vulpina (172, 207), asinina (205, 206, 215), Melis leucuri (194), ex iecore Lutrae lutrae (218); e carne pullina (159, 173, 192, 195, 209), columbina (199), phasianina (198); e piscibus Megalobrama terminali et Cyprino carpione (189, 202, 219); insuper e Portulaca oleracea (203), e fructubus vel nucleis seminibusve Ziziphi jujubae var. spinosae (177), zanthoxyli (179), Piperis longi (180), Tetradii ruticarpi (182), Nelumbonis nuciferae (184), Euryalae ferocis (185-186), Pruni persicae (187), Cannabis sativae (213), Puerariae montanae (211); e surculis Rehmanniae elatae (159, 178, 188); e radicibus Dioscoreae polystachyae (175-176), Alpiniae officinarum (181), Raphani sativi var. longipinnati[en] (197); e foliis Arctii lappae (214), Schizonepetae tenuifoliae (211-212), Abelmoschi moschati (201).
De rebus cibariis medicinalibusque simplicibus sub rubricis quae sequuntur enumeratis
Describuntur Oryza sativa, Setaria italica (ita appellata), Panicum miliaceum etc., Triticum durum, Vigna mungo, V. unguiculata, V. angularis, V. radiata, Glycine max et caseus soiae, Cicer arietinum, Pisum sativum, Dolichos lablab, Triticum aestivum, Hordeum vulgare, Fagopyrum esculentum, Sesamum indicum, saccharum maltosum, mel, fermentum, acetum, liquamen soiae et triticeum, douchi, sal, elixires (inter quos uraqua).
Enumerantur caro bubula et lacticinia, carnes vervecina, caprina, porcina, aprina, canina, vulpina, ursina, asinina, leporina, equina et caro Equi przewalskii necnon E. hemioni, felina, lupina, mustelina, Cercopithecina, rhinocerotina; insuper Procapra gutturosa, P. picticaudata, Pseudois nayaur, Cervus nippon, Elaphurus davidianus, Rusa unicolor (?), Hydropotes inermis, Moschu moschiferus, Muntiacus reevesi, Lutra lutra, Marmota bobak, Panthera tigris, P. uncia, Camelus bactrianus, Elephas maximus, Neophocaena asiaeorientalis.
Enumerantur carnes cygnina, anserina, gruina, pullina, phasianina, anatina, columbina, coturnina, passerina; insuper Numenius arquata, Bonasia bonasia (?), Otis tarda, Corvus torquatus.
Auctor procul ab aquis merens paucos pisces enumerat, inter quos indicantur Carassius auratus, Cyprinus carpio, Megalobrama terminalis, Mylopharyngodon pictus (?), Parasilurus asotus, Pristis cuspidatus, Pseudosciaena crocea, Anguilla anguilla, Huso dauricus, Acipenser sinensis, Lateolabrax japonicus, fugu, speciesque aquaticae Haliotis spp., Mactra quadrangularis, Eriocheir sinensis, Pelodiscus Sinensis, squillae.
Brevissime describuntur Canarium album, Castanea mollissima, Chaenomeles sinensis, Citrullus vulgaris, Citrus medica, c. reticulata, C. sinensis, Corylus heterophylla, Cucumis melo, Diospyros kaki, Euryale ferox, Ginkgo biloba, Juglans mandshurica, Malus spp. atque separatim M. pumila et M. × micromalus[en], Myrica rubra, Nelumbo nucifera, Litchi chinensis, Dimocarpus longan, Pinus koraiensis, Pistacia vera, Prinsepia uniflora, Prunus armeniacus, P. dulcis, P. mume, P. persica, P. pseudocerasus, P. salicina, Punica granatum, Pyrus spp., Saccharum officinarum, Torreya grandis, Trapa natans, Vitis vinifera, Ziziphus jujuba et separatim var. spinosa.
Enumerantur Allium fistulosum, A. sativum, A. tuberosum, Amaranthus tricolor, Benincasa hispida, Beta vulgaris et separatim grex cicla, Brassica juncea, Brassica rapa et separatim subsp. chinensis, Colocasia esculenta, Coriandrum sativum, Cucumis melo var. conomon, Daucus carota, Dioscorea polystachya, Glebionis coronaria, Lactuca sativa, Lagenaria siceraria var. clavata, Lilium spp., Malva verticillata, Ocimum basilicum, Oenanthe javanica, Polygonum hydropiper, Portulaca oleracea, Pteridium aquilinum, Raphanus sativus var. longipinnatus[en], Solanum melongena, Sonchus spp., Stachys sieboldi, surculi bambusei, Typha spp., Ulmus pumila, Vicia sativa; insuper fungi Agaricus spp., Auricularia auricula-judae, Pleurotus ortreatus, Tricholoma mongolicum.
Condimenta sub hac rubrica descripta partim in coquinis Sinensibus adhiberi solent, partim ex usu Iranico vel Turcico mutuata esse videntur. Describuntur Aframomum melegueta (?), Alpinia officinarum, Amomum tsao-ko, resina et radix assae foetidae, Carthamus tinctorius, Cinnamomum cassia, cortex Citri reticulatae, Crocus sativus, Cuminum cyminum, Curcuma sativa, Foeniculum vulgare, Gardenia jasminoides, gingiber viride et siccum, Glycyrrhiza uralensis, Litsea cubeba, masticha, oryza Monasco purpureo infecta, Papaver somniferum, Piper longum, P. cubeba, Schisandra chinensis, Trigonella foenum-graecum, Typha spp.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De vocabulis extraneis vide #Lao (1969); #Franke (1970); #Perry (2000); #Buell et Anderson (2000) pp. 92-103, 108-117 et alibi
  2. Fons nominis: Marcus Paulus Venetus, De regionibus Orientalibus cap. 65 (p. 56)
  3. Hae res ab #Unschuld (1986) Anglice versae sunt
  4. 4.0 4.1 Analysis huius capituli utilissima a #Sabban (1983) data est
  5. #Buell et Anderson (2000) pp. 610-612: ibi Chinese flower pepper = zanthoxyli fructus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Paul D. Buell, Eugene N. Anderson, edd. et interprr., A Soup for the Qan: Chinese dietary medicine of the Mongol era as seen in Hu Szu-hui's Yin-shan cheng-yao. Londinii: Kegan Paul, 2000
  • H. Franke, "Additional Notes on Non-Chinese Terms in the Yüan Imperial Dietary Compendium Yin-shan cheng-yao" in Zentralasiatische Studien vol. 4 (1970) pp. 7-16
  • Thomas Gwinner, Essen und Trinken: die klassische Kochbuchliteratur Chinas (Francofurti: Haag & Herchen, 1988) pp. 81-108
  • Y. S. Lao, "Notes on Non-Chinese Terms in the Yüan Imperial Dietary Compendium Yin-shan cheng-yao" in Bulletin of the Institute of History and Philology, Academia Sinica vol. 39 (1969) pp. 399-416
  • Rachel Laudan, recensio operis Buell et Anderson in Journal of World History vol. 14 (2003) pp. 563-566 JSTOR
  • Charles Perry, "Grain Foods of the Early Turks" in Paul D. Buell, Eugene N. Anderson, A Soup for the Qan (Londinii: Kegan Paul, 2000) pp. 617-638
  • Françoise Sabban, "Cuisine à la cour de l'empereur de Chine: les aspects culinaires du Yinshan Zhengyao de Hu Sihui" in Médiévales vol. 5 (1983) pp. 32-56
  • Françoise Sabban, "Court Cuisine in Fourteenth-Century Imperial China. Some Culinary Aspects of Hu Sihui's Yinshan zhengyao" in Food and Foodways vol. 1 (1986) pp. 161-196
  • Paul U. Unschuld, Medicine in China: a history of pharmaceutics (Berkeleiae, 1986) p. 213 ff.