Arctium lappa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Arctium lappa
Arctium lappa
Taxinomia
Regnum: Plantae
Ordo: Asterales
Familia: Asteraceae
Genus: Arctium
Species: A. lappa
Binomen
Arctium lappa
L.
Synonyma
  • Arcion majus Bubani
  • Arctium majus (Gaertn.) Bernh.
  • Bardana arctium Hill
  • Lappa major Gaertn.
  • Lappa officinalis All.[1]

Arctium lappa (binomen a Linnaeo anno 1753 statutum) est species Asteracearum. Planta herbacea alta, foliis valde magnis, utilis est propter radices edules fructusque et folia medicinalia. In Anglia radices A. lappae et Taraxaci officinalis una ad potionem quandam, nomine Dandelion and burdock, condiendam adhibentur. Ibidem cervesia e radice A. lappae olim aromatizata est.

In Iaponia iam ab aevo Jōmon, in omnibus fere Sericae partibus tempore nostro colitur. Semina Arctii lappae saeculo III ineunte deposita iuxta Longueil-Sainte-Marie in Gallia Lugdunensi reperta sunt.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. The Plant List
  2. Philippe Marinval, Denis Maréchal, David Labadie, "Arbres fruitiers et cultures jardinées gallo-romains à Longueil-Sainte-Marie (Oise)" in Gallia vol. 59 (2002) pp. 253-271

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Arctium lappa spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Arctium lappa apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Flora of China • INPN France • USDA Plants Database