Roman numeral 10000 CC DD.svg

Iogurtum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iogurtum in Iaponia venale.

Iogurtum[1] sive iugurtha[2][3] est lacticinium ex fermentatione bacteriali lactis factum. Fieri potest ex quolibet lacte, sed hodie saepissime ex vaccino. Textura gelatinosa saccharo lactico in acidum lacticum evenit, necnon sapor acer. Saepe cum fructibus, vanilla, vel theobromate conditur.

Locus[recensere | fontem recensere]

aut acidi lactis genus, Galeno non ignoti, quod ipse Oxygalam, isti Iugurtham dicunt, nihil requirant præterea. Lac illud diluunt aqua frigidissima, panemque interunt: eoque utuntur in magno æstu & siti. Cuius sane utilitatem nos quoque in magnis caloribus sæpe experti sumus. Cibus is cum palato & ventriculo gratissimus est; tum ad extinguendam vehementiorem sitim vim habet admirabilem. Magna ejus copia passim venalis est, ubicunque sunt Caravasciarai; hoc est (ut dixi) Turcarum diversoria, quemadmodum & aliorum obsoniorum. (p.68 editionis 1595)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad iogurtum spectant (1, 2).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Kurier", die 07.05.2012.
  2. Ita apud Busbequium (vide locos), sine dubio ex similitudine cum Iugurtha.
  3. "lac iogurtinum, lac coagulatum Turcicum": Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.