Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Glycine max

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Soybean.USDA.jpg

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Fabales 
Familia : Fabaceae 
Subfamilia : Faboideae 
Tribus : Phaseoleae 
Genus : Glycine 
Species : G. max 
Glycine max 
(L.) Merr.  

Glycine max (binomen ab Elmer Drew Merrill anno 1917 statutum) est species plantarum florentium familiae Faboidearum, in Asia Occidentali genita. In taxinomia hodie valida, genus Glycine in duo subgenera dividitur, videlicet Glycine iterum et Soja (Moench). Subgenus Soja plantam excultam, G. max (L., Merrill), et incultam, G. soja (Sieb. & Zucc.), complectitur. Ambae species sunt plantae annuae.

Varietates soiae multos usus habent.

Auctu, habitu, altitudine variari potest. Folia sunt trifoliolata, tribus foliolis per folium, et foliola sunt 6–15 cm longa et 2–7 cm lata. Cadunt folia antequam semina maturescant. Flores, parvi, inconspicuus, fertiles in se, in axilla folii feruntur, albi, rosei, vel purpurei. Fructus est legumen pilosum, quod in racemis 3–5 crescit, legumine etiam 3–8 cm longo et plerumque 2–4 semina (raro plura) 5–11 mm diametro continente.

Planta edulis solum in agris cultis, sed G. soja fera in Iaponia, Corea, Russia, Sina, et Taivania crescit. Glycine soja est soiae progenitor. Tempore praesente, subgenus Glycine consistit in saltem sedecim speciebus perennibus incultis; exempli gratia, Glycine canescens et G. tomentella (Hayata), quae in Australia et Papua Nova Guinea vigent.[1]

Nomen[recensere | fontem recensere]

Planta semenque Latine a primis scriptoribus phaseolus Iaponicus appellata sunt, inter quos Ioannes Raius botanista anno 1704: "Phaseolus Japonicus fructu albo, ex quo soia conficiunt".[2] Ita primus auctorum Latinorum condituram soiam refert. Compendiosissime scribere potuit quia collega Samuel Dale[en] pharmacologus descriptionem paulo pleniorem parabat quae anno insequenti apud idem prelum prodit, verbis quae sequuntur:

Soia offic., phaseolus Japonicus, ex quo Japonensium Soia, qui intinctús species est, conficitur ... Species phaseoli parvi albi ... e qua conficiunt condimentum ketchup dictum, duum generum, liquidum nimirum et solidum. Huius notitiam debemus botanico erudito D. Paulo Hermanno nuper defuncto, qui eam doctissimo amico nostro D. Gulielmo Sherrard LL.D. communicavit ...".[3]

Ille ergo nomen soia officinalis ad plantam applicavit, vocabulo Latino "soia" usurpato quod praesertim liquamen ex seminibus factum significat.

Nomen Glycine ad genus propositum est a Linnaeo (1737) in prima Generum Plantarum libri editione, probabiliter a Graeco glykys 'dulcis' deductum; nomen speciale soja retinuit, quod etiam hodie in binomine speciei silvaticae videtur.

Planta aliquando appellatur maior faba (大豆, Sinice dàdòu, Iaponiense daizu); in Vietnamia, đậu tương et đậu nành. Planta immatura et eius cibus coctus Iaponice appellantur edamame.[4]

Origo et historia[recensere | fontem recensere]

Cultura crebra et assidua Glycinis max in Asia orientali observatur, videlicet media in Serica sub cultibus humanis Yangshao et Longshan ab annis fere 5250 a.p., in Iaponia medio sub cultu Jomon ab 5000 a.p., in Corea medio sub cultu Chulmun apud Pyeonggeodong ab 4750 a.p., in Serica boreo-orientali apud Xinglonggou ab 4000 a.p. Quo aevo locis ut videtur pluribus G. max, species cultivationis humanae, evolvi coepit e G. soja specie silvatica iam culta. Sed multo antea ab annis fere 9000–8600 a.p. apud Jiahu cultura leguminis Glycinis una cum Oryza cereali ab archaeologis refertur.[5]

Usus[recensere | fontem recensere]

Grana Glycine max matura cruda
Valor nutritivus per 100 g
Vis nutritivus 1866 kJ
Carbohydrata 30.16 g
Sacchara 7.33 g
Fibrum 9.3 g
Pingue 19.94 g
: saturatum 2.884 g
: monoinsaturatum 4.404 g
: polyinsaturatum 11.255 g
Proteinum 36.49 g
Tryptophanum 0.591 g
Threoninum 1.766 g
Isoleucinum 1.971 g
Leucinum 3.309 g
Lysinum 2.706 g
Methioninum 0.547 g
Cystinum 0.655 g
Phenylalaninum 2.122 g
Tyrosinum 1.539 g
Valinum 2.029 g
Argininum 3.153 g
Histidinum 1.097 g
Alaninum 1.915 g
Acidum asparticum 5.112 g
Acidum glutamicum 7.874 g
Glycinum 1.880 g
Prolinum 2.379 g
Serinum 2.357 g
Aqua 8.54 g
Vitaminum A equiv. 1 μg (0%)
Thiaminum 0.874 mg (67%)
Riboflavinum 0.87 mg (58%)
Niacinum 1.623 mg (11%)
Acidum pantothenicum 0.793 mg (16%)
Vitaminum B6 0.377 mg (29%)
Folatum 375 μg (94%)
Vitaminum C 6.0 mg (10%)
Vitaminum E 0.85 mg (6%)
Vitaminum K 47 μg (45%)
Calcium 277 mg (28%)
Ferrum 15.7 mg (126%)
Magnesium 280 mg (76%)
Manganum 2.517 mg (126%)
Phosphorus 704 mg (101%)
Kalium 1797 mg (38%)
Natrium 2 mg (0%)
Zincum 4.89 mg (49%)
datorum USDA
Valores per centum secundum normas CFA
Fons: USDA Nutrient Database

Semina multos usus habent. Ex eis conficiuntur liquamen quod Latine soia appellatur, lac soiae,[6] miso seu pulmentum, tempeh seu massa soiae[en], doufu vel tofu, oleum soiae, germina soiae necnon farina quae praesertim ad pabulatum adhibetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1]
  2. Ioannes Raius, Historiae plantarum ... vol. 3 (1704) (p. 438 apud Google Books)
  3. #Dale (1705); Shurtleff et Aoyagi (2012) p. 70
  4. "枝豆" .
  5. #Lee et al. (2011)
  6. "Lac sojae" hic inter remedia homoeopathica reperis

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Glycine max per Asiam et Americam Septentrionalem et Australem colitur.
Fontes antiquiores
Eruditio recentior
Aliae encyclopaediae
  • Christine Madeleine Du Bois, Sidney W. Mintz, "Soy" in Solomon H. Katz, ed., Encyclopedia of Food and Culture (Novi Eboraci: Scribner, 2003) vol. 3 pp. 322-326

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Glycine max spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Glycine max" apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • USDA Plants Database