Acetum
Acetum[1][2] est liquor acidus, factum ex aethanolis fermentatione, quae acidum aceticum facit. Est manu factum et natura. Per ad minimum 50 saecula,[3] homines acetum faciebant, ut id adhiberent in rebus culinariis, et medicis.
Summa acidi in aceto solet stare inter 4 et 8 %, saepissime fere 5 % per copiam in aceto edendo et ad 18 % in aceto, quod adhibetur ad res in muria condendas.[4] In acetis naturalibus insunt etiam quantitates minores acidi tartarici, acidi citrici et aliorum.
Proprietates[recensere | fontem recensere]
Valor pH[recensere | fontem recensere]
Aceti pH solet stare inter 2 - 3.5. Aceta, quae ad edendum venduntur, habent valorem pH circum 2.4.
Densitas[recensere | fontem recensere]
Aceti densitas est fere 0.96 g/mL. Aceta cum valoribus pH maioribus sunt minore densitate.
Historia[recensere | fontem recensere]

Prima productio aceti nobis nota fuit in Aegypto, circa 3000 a.C.n.. Archaeologi vestigia aceti invenerunt in urceis.[3] In Bibliis acetum commemoratur ut res minus iucunda (Ps. 69:21, Prov. 25:20). Christo in cruce pendenti acetum offertum est (Ioh. 19:29).
Fontes[recensere | fontem recensere]
- ↑ Lewis, C.T. & Short, C. (1879). A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary. Oxoniae: Clarendon Press.
- ↑ Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (ed. 3). Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
- ↑ 3.0 3.1 APPLE CIDER VINEGAR, The Wonder Drug of Yesterday and Today, page 2 apud www.lacetoleather.com
- ↑ FDA: Sec. 525.825 Vinegar, Definitions - Adulteration with Vinegar Eels (CPG 7109.22)