Candgie

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ars coquinaria Sinensis: candgie apud Sinas inlatum

Candgie[1][2] (Francogallice canjé;[3] Anglice congee) est iuscellum de oryza sicut apud Sinas conficitur. Talis res aevo antiquo apud Indos sumpta [p]tisana oryzae,[4] a medicis Romanis praescripta [p]tisanarium oryzae appellari potest.[5] Talis res et Garcias ab Orta descripsit, his verbis de usu medicinali utens: Dã lhe a beber agoa despresam darroz cõ pimēta e cominhos (a que chamã cãje) ("in potum eis dant aquam ex oryza cum pipere et cumino expressam [quam canje nuncupant]").[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Potus quotidianus itaque sit decoctum orysae, quod Indi caudgie [lege candgie] vocant": #Bontius (1631); vide editionem Bontii anno 1931 divulgatam p. 280
  2. "Candgie": #Bansal (2022) post #Yule et Burnell (1903)
  3. "Canje" contextu Latino (sed quomodo pronuntiemus?): Carolus Clusius, Exoticorum libri decem (Antverpiae, 1605) p. 166 ad pedem
  4. "oryza ... ex qua tisanam conficiunt quam reliqui mortales ex hordeo": #Plinius maior
  5. #Horatius
  6. #Orta (1563)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores
Praecepta

Nexus externi[recensere | fontem recensere]