Jump to content

Caprina

E Vicipaedia
Ars coquinaria Turcica: Keçi kavurma ("copadia caprina fricta")

Caro caprina[1] e capra producta, atque hircina,[2] ad alimentum in variis mundi partibus sumitur. Facultas quae caprae est digerendae plantarum cellulosae eam animal aptum habitandis locis sterilibus facit. Caprae quattuor producta hominibus fundamentalia producunt: carnem, lac, lanam et corium. Caro haedina ex animalibus iuvenibus producitur.

  1. "caprina autem cum coquitur accipit trituram": Apicius De re coquinaria 8.6.3
  2. "caro hircina" Alexander Traianus Petronius, De victu Romanorum et de sanitate tuenda (1581) (in indice apud Google Books)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Gastronomia Tibetana: gula aliaeque deliciae caprinae

Nexus interni