Palatia Ferrariae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Paços de Ferreira
Insigne Palatiorum Ferrariae
Insigne
Palatiorum Ferrariae
Vexillum
Urbis sententiola: Paços de Ferraria

(Palatia Ferrariae)

Crux et Ecclesia Matrix
Situs Palatia Ferrariae in Portugallia
Gentilicium Palatiensis-e
Area 70.99 km²
Numerus incolarum
 - Totus (2011)
 - Spissitudo

56 340 inc.
793.63 inc./km²
Numerus freguesiarum 12
Praeses
Camerae Municipalis
Humbertus Brito (PS)
(mandatum inter 2013 et 2017)
Fori sive
municipium conditum
6 Novembris 1836
Regio Septemtrio
Subregio Tamăca
Districtus Portus Cale
Antiqua provincia Durius Litoralis
Patrona Sancta Eulalia
Feriatus municipalis 6 Novembris
Numerus cursualis 4590 et 4595
Situs interretialis www.cm-pacosdeferreira.pt

Palatia Ferrariae[1] (Lusice Paços de Ferreira) est Lusitanica urbs in Districtu Portu Cali (Lusice Distrito do Porto), in Regione Inter Durium et Minium (Lusice Região Entre Douro e Minho) et in Subregione Valli Sausae et Tamăcā Inferiori (Lusice Subregião Vale do Sousa e Baixo Tâmega), cum 7491 incolarum anno 2011.

Est sedes concilii cum 70.99 km² areae et cum 56 340 incolarum anno 2011, subdivisi in freguesias duodecim. Municipium ab Oriente municipio Lausatā, a Meridie Parietibus, ab Austroccidente Valli Longo et ab Occidente ac Septemtrione Sancto Thyrso terminatur.

Usque ad liberalismum Cotum Palatiorum Ferrariae (Lusice Couto de Paços de Ferreira) constituebat. Factum est concilium die 6 Novembris anni 1836, succedens concilio Suberosae[2] (Lusice Sobrosa) et elevatum est ad urbis statutum die 20 Maii anni 1993.

Historia[recensere | fontem recensere]

Inventa Praehistoricam catoeciam probant. Freguesiae Sancti Felicis Ferrariae[3][4] (Lusice Sanfins de Ferreira) Castrum Sancti Felicis visi potest, catoeciae reliquiae ad Culturam Castrorum pertinentes, quod a Romanis commutatum et colonizatum est.

Hodiernus locus colonizationis programmmate per Recuperationem Hispanicam conformatus est. Prima huius loci mentio saeculo undecimo orta est. Anno 1258 hic locus velut "Oppidum Ferrariae" (Lusice Vila de Ferreira) annotatus est in Inquisitionibus. Rex Dominus Emmanuel I ei primum forum anno 1514 dedit.

Liberum concilium Palatia Ferrariae anno 1836 creatum est, per dissimiles administrativas reformationes post anni 1822 Revolutionem Liberalem (Lusice Revolução Liberal). Antea Palatia Ferrariae ad concilium Penafidelem (Lusice Penafiel) pertinebat.

Anno 1993 elevata sunt Palatia Ferraria ex oppido (Lusice vila) categoria ad urbis (Lusice cidade) categoriam.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Flumen Ferraria (Lusice Rio Ferreira) loci Picarum (Lusice lugar de Pêgas).

Concilium Palatia Ferrariae situm est in altae planitiei zonā, Plano Ferrariae (Lusice Chã de Ferreira) nuncupatā, olim propter naturalem topiorum pulchritudinem ac propter humanizatam dispositionem noto. Sic, concilium variis elevationibus terminatur, inter quas eminent Iugum Agrela[5] (Lusice Serra da Agrela) ac Mons Pilae (Lusice Monte do Pilar), ab Occidente, quae id a concilio Sancto Thyrso separant; Iugum Sancti Iacobi (Lusice Serra de São Tiago), a Meridie, quod limitem cum consilio Parietibus (Lusice Paredes) designat; et Mons Domina de Succursu (Lusice Monte da Senhora do Socorro), a Septemtrione, concilio Sancto Thyrso finitimus.

Flumen Carvalosa[6] (Lusice Rio Carvalhosa) Ponte Novo (Lusice Ponte Nova), urbis aditu.

Altissimus concilii locus est punctum trigonometricum Castri Sancti Felicis, homonymae freguesiae, 570 metra super aequore maris altum. Attamen, maior concilii pars sensibiliter in 300 metrorum aequore collocatur.

Concilium variis fluminibus transitur, sed parvi voluminis. Quorum significativius est Flumen Ferraria [7] (Lusice Rio Ferreira), Fluminis Sausae[8] (Lusice Rio Sousa) tributarius et Fluminis Durii subtributarius, quod Meridionalem concilii partem transit, postquam Villae Fredemundi[9] (Lusice Freamunde) ortum sit. Omnes reliqui cursus aquae concilii hoc flumen influunt, inter quos notanda sunt Flumen Carvalosa[10] (Lusice Rio Carvalhosa), Listosae[11] (Lusice Lustosa) Lausatae (Lusice Lousada) ortum, Palatiis Ferrariae influens atque freguesias Villam Regimundi[12] (Lusice Raimonda), Ficulneolam[13][14] (Lusice Figueiró), et Carvalosam[15] (Lusice Carvalhosa) transeuns; et Flumen Eiricus[16] (Lusice Rio Eiriz), Lamosi (Lusice Lamoso) ortum, loci Molarum (Lusice lugar de Moinhos) Farazone[17] (Lusice Frazão) influens ac Villam Eirici[18] (Lusice Eiriz) atque Villam Maximini[19] (Lusice Meixomil) transeuns.

Loci definitio[recensere | fontem recensere]

Boroccidens: Sanctus Thyrsus Mons Corduvae[20] Septemtrio: Villa Avium (Sanctus Thyrsus) Boreoriens: Listosa (Lausata)
Occidens: Agrela (Sanctus Thyrsus) Reinel compass rose.svg Oriens: Lausata
Austroccidens: Sanctus Andreas de Sobrado[21] (Vallis Longus) Meridies: Parietes, Lauritellum et Villella Austroriens: Suberosa (Parietes)

Geologia[recensere | fontem recensere]

Alta planities concilium componens in transitionis zona inter Iugi Vallis Longi (Lusice Serra de Valongo) schistos ac Minii granita sita est. Lapides magis in concilii limitibus copiosisimae sunt, cum schistorum abundantia in Meridionali Iugi Agrela (Lusice Serra da Agrela) displuvio et cum caerulei graniti copia in reliquis montanis concilii zonis.

Lapides commercialis usus scopus sunt, inter quas eminent granitum caeruleum e freguesiarum Villae Eirici (Lusice Eiriz) ac Sancti Felicis Ferrariae (Lusice Sanfins de Ferreira) lapicidinis extractum et schisti in Seroiae[22] (Lusice Seroa) zona extracti.

Clima[recensere | fontem recensere]

Nix Palatiis Ferrariae die 9 Ianuarii anni 2009.

Secundum classificationem climatum Köppenianam-Geigerianam, Palatia Ferrariae clima temperatum cum pluviosa hieme et sicca ac paulo calida aestate (Csb) habet.

Temperatura media annua 13.0 °C est (secundum medias inter annos 1955 et 1980 e Palatiorum Ferrariae agraria statione, nihilominus exstincta) et pluviositas inter 1700 et 1750 mm quotannis variat.

Quia in zona satis peculiari velut est Planum Ferrariae (Lusice Chã de Ferreira) et iam fere chiliometra triginta ex oceano inveniuntur, crebro meteorologicae condiciones Palatiis Ferrariae eis apud litorales zonas verificatis dispares sunt.

Sic, hiemes Palatiis Ferrariae relative lenes sunt, cum temperaturis inter 0 °C et 15 °C, cum praecipitationibus creberrimis.

Secundum mediam, noctes cum gelicidio super terra 59 dies quotannis repraesentant. Nivis incidentia relative rara est, cum nivalium procellarum frequentia per annos deminisset. Ultima nivalis procella saeva concilii in tabulas relata est die 9 Ianuarii anni 2009.

Hieme parvum flumen Ferraria (Lusice Ferreira) suaque tributaria Eiricus (Eiriz) et Carvalosa (Carvalhosa) saepe exundant, quae intransibiles aliquos concilii pontes facit. Hac anni epocha quoque magna umiditate describitur.

Iam aestates plerumque calidae et siccae sunt, cum temperaturis inter 20 °C et 30 °C. Attamen, rarissima est extremorum caloris ac ariditatis phaenomenorum incidentia.

Propter magnam industrializationem, concilium in tabulas altos pollutionis gradus refert, cum stratosphaerici ozoni conglobatione aliquando informationis limen populositati exsuperante.

Fauna et flora[recensere | fontem recensere]

Faunistica concilii diversitas, infeliciter, minor minorque est, propter naturalium oecosystematum destructionem ac crescentem topiorum ac antea ruralium incultarumque zonarum humanizationem.

Palatiorum Ferrariae flora quoque minus minusque abundans est, quia silvestres concilii zonae constanter in periculum variis factoribus vocantur. Primum, incendia ultimis annis eventa magnas clades in silvestribus concilii areis fecere, accurate in Monte Sancti Dominici (Lusice Monte de São Domingos), prope mediam urbem; in Mons Pilae (Lusice Monte do Pilar), Penamaiore (Lusice Penamaior); et in Iugo Agrela (Lusice Serra da Agrela) Seroiae (Lusice Seroa). Post haec incendia, non facta est silvarum redintegratio, sed, ustae zonae scopus immobilis negotiationis sunt, quae rapide constructioni concessae sunt. Aliud problema? ab aliquibus Iunctis Freguesiae (Lusice Juntas de Freguesias) alienati inculti agri est, qui quoque rapide sunt immobilis negotiationis scopus. Denique, novarum, publicarum privatarumque, structurarum constructio, accurate novae viae (A42 et varians Septemtrionalis) et industriales zonae (Seroiae, Farazone, et complexus IKEA), antiquas regiones silvestres et adhuc reservati naturalis zonas occupaverunt.

Arboreis in zonis exsistentibus, species abundantissimae sunt pinus pinaster et, singulariter, eucalyptus, quae reposita est, per saecula saecula undevicensumum et vicensimum, in locum macularum autochthonicarum specierum, velut quercus. Usque ad recens tempus, adhuc erat considerabilis suberum macula, casus rarus in regione, cuius pleraque exemplaria attamen accisa sunt ut aedificaretur complexus IKEA.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Buleuterium Palatiorum Ferrariae.

Municipium Palatia Ferrariae a camera municipali (Lusice câmara municipal) a decurionibus (Lusice vereadores) septem composita administratur. Est conventus municipalis (Lusice assembleia municipal), qui est legisferum municipii organum, constitutum a sodalibus 33 conventūs municipalis (e quibus 21 directe eliguntur).

Munus Praeses Camerae Municipalis (Lusice Presidente da Câmara Municipal) ab Humberto Brito in praesenti sustinetur, qui electus est comitiis autarchicis (Lusice eleições autárquicas ) anni 2013 per Factionem Socialisticam, cum decurionum maioritate absoluta intra cameram. Sunt etiam tres decuriones a Factione Sociali Democratica, quae anno 2013 Cameram Municipalem primum in democratica concilii historia amisit, post 37 annos cum camerae praesedere deinceps sociales democratae Ferdinandus Vasconcelos, Armenius Pereira et Petrus Pinto (hic ultimus urnis anno 2013 victus). Iam in Conventu Municipali factio repraesentatissima est Factione Sociali Democratica cum deputatis decem electis et praesidibus Iunctarum Freguesiae (Lusice presidentes de Juntas de Freguesia), cum maioritate absoluta, quam sequitur Factio Socialistica cum quindecim. Reliquae factiones repraesentationem in ullis organis non habent.

Comitia autarchica anni 2013
Organum PS PSD PCP-PEV CDS-PP PTP
Camera Municipalis 4 3 0 0 0
Conventus Municipalis 15 18 0 0 0
e quibus directe electi 11 10 0 0 0

Coniunctio communium[recensere | fontem recensere]

Palatia Ferrariae coniuncta sunt cum:

Freguesiae[recensere | fontem recensere]

Concilium Palatia Ferrariae divisa est in freguesias duodecim quae sunt in tabula inferiori:

Concilii Palatiorum Ferrariae freguesiae post novam anni 2013 ordinationem administrativam.
Insigne Freguesia Latine Freguesia Lusice
Insigne Carvalosa
Carvalosa[24] Carvalhosa
Insigne Ferrariae
Ferraria[25] Ferreira
Ficulneola[26][27] Figueiró
Insigne Farazonis
Farazon Arreigada [28] Frazão Arreigada
Coats of arms of None.svg
Palatia Ferraria[29]/Modelli Paços de Ferreira/Modelos
Insigne Penamaioris
Penamaior Penamaior
Coats of arms of None.svg
Sanctus Felix, Lamosum et Cytisi[30] Sanfins, Lamoso e Codessos
Seroia[31] Seroa
Insigne Villae Eirici
Villa Eirici[32] Eiriz
Insigne Villae Fredemundi
Villa Fredemundi[33] Freamunde
Insigne Villae Maximini
Villa Maximini[34] Meixomil
Insigne Villae Regimundi
Villa Regimundi[35] Raimonda

Fere omnes freguesiae satis homogeneae de incolarum numero sunt. Etiamnunc, populositas se praesertim urbibus Palatiis Ferrariae ac Villae Fredemundi, oppidis Farazone ac Carvalosae et villagiis Ferrariae ac Seroiae concentrat.

Demographica evolutio[recensere | fontem recensere]

Demographica evolutio inter annos 1849 et 2011.
1849 1900 1930 1960 1981 1991 2001 2004 2011
10091 11900 15686 27537 33653 40687 44190 52985 56340

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Maizii cultura Saepto Urbano Palatiorum Ferrariae (Lusice Parque Urbano de Paços de Ferreira).
Villa Padifoliorum (Lusice Quinta das Uveiras).

Concilium Palatia Ferrariae "supellectilis caput" designationem assumit, propter pondus suae industria supellectilium. Amplius dimidium facultatis laborandi in industria, praecipue in supellectilium industria, laborat, quamquam etiam adsunt textilis, metallomechanicus, alimentarius, serrati ligni et graniti transformatorius sectores. Agricultura etiam praecipua est concilii oeconomiae: producuntur patatae, maizium, fructus praediorum et vinum. Ad hanc activitatem aggregantur pluries educatio animalium et usus silvestris.[36]

Vectura[recensere | fontem recensere]

Autovia A42 prope Palatia Ferrariae.

Urbs per Autoviam A42 (Lusice Autoestrada A42) Eremitae et Lausatae conectitur.

Localis vectura publica per locales ac regionales lineas laophoricas quindecim a locali societate vecturae Auto Viação Pacense praestatur. Quae pertinet ex anno 1996 ad privatum inceptum ex Villa Nova Famellicani[37] (Lusice Vila Nova de Famalicão), quod localem vecturam publicam variis Regionis conciliis per publicam concessionem tractat.

Periegesis[recensere | fontem recensere]

Nucleus familiaris Castri Sancti Felicis (Lusice Citânia de Sanfins).

Cum locuplete historia, Palatia Ferrariae multa ad videndum ac visendum offerunt.

Nuncupata Caput Supellectilis, Palatia Ferrariae hodie maximum centrum negotiis supellectilium in Portugallia est, ubi centralizatur fluctus plerarumque productarum nationalium supellectilium, maximam huius sectoris repraesentationem habentia.

Per Castrum Sancti Felicis (Lusice; Citânia de Sanfins) aut per Monasterium Ferrariae (Lusice; Mosteiro de Ferreira) per spatium ac tempus iter facere est. Hic archaeologicus locus subtilem atmosphaeram reddit et est unus inter loca significativissima Culturae Castrorum in Paeninsulari Boreoccidente et in Europaea protohistoria. Iam Monasterium Ferrariae miram vim ac robur evocat, velut Monumentum Nationale classificatum, et est una inter gemmas Romanici patrimonii in Terris Sausae (Lusice Terras de Sousa).[38]

Cultura[recensere | fontem recensere]

Palatia Ferrariae etiam vasto eventuum programmate favent, exhibentia culturalium manifestationum flabellum quae artisticos campos inter se dissimiles velut operam, cinematographiam, musicam modernam ac theatrum comprehendunt.[39]

Greges musici laographici[recensere | fontem recensere]

Inter greges musicos laographicos (Lusice ranchos folclóricos) excellunt:

Gastronomia[recensere | fontem recensere]

In Palatiensi gastronomia, excellit capo Villae Fredemundi (Lusice capão de Freamunde), haedina assa (Lusice; cabrito assado), ius siccum (Lusice; sopa seca) et lapides Castri (Lusice; rochas da Citânia).[40]

Festa et peregrinationes[recensere | fontem recensere]

Festorum maiorum calendarium[41]
Dies Nomen Latinum Nomen locale Freguesia
15 Ianuarii Festum Sancti Mauri Festa de Santo Amaro Penamiaor
Exeunte Ianuario Festum Sancti Sebastiani Festa de São Sebastião Sanctus Felix Ferrariae
2 Februarii Festum Virginis Candelariae Festa da Senhora da Luz Ferraria et Farazon
3 Februarii Festum Sancti Blasii Festa de São Bráz Farazon
19 Martii Festum Sancti Iosephi Festa de São José Villa Fredemundi
Maio Festum Angeli Tutelaris Festa do Anjo da Guarda Arreigada
Idibus Iuniis Festum Sancti Antonii Festa de Santo António Villa Eirici et Villa Fredemundi
Pridie vespere 24 Iunii Festum Sancti Ioannis Festa de São João Cytisi et Farazon
Quadragesimo die post Pascham Festum Nostrae Dominae Horae Festa da Nossa Senhora da Hora Lamosum et Penamaior
Primo Die Solis post Pentecosten Festum Sanctissimae Trinitatis Festa da Santíssima Trindade Villa Maximini
Secundo Die Solis Iunii Festum Sancti Sebastiani Festas Sebastianas Villa Fredemundi
Fine hebdomade post diem 29 Iunii Festum Sancti Petri Festa de São Pedro Villa Regimundi
Ultimo Die Solis Iunii Peregrinatio Sancti Gundisalvi Romaria de São Gonçalo Villa Eirici
Iunio Festum Corporis Dei Festa do Corpo de Deus Villa Eirici, Palatia Ferrariae, Sanctus Felix Ferrariae et Seroia
25 Iulii Festum Sancti Iacobi Festa de São Tiago Ferraria et Modelli
Iulio Festum Beatae Mariae Virginis Perdolentis Festa da Senhora da Piedade Farazon
Primo Die Solis Augusti Peregrinatio Dominae Ducis Romaria da Senhora da Guia Sanctus Felix Ferrariae
9 Augusti Peregrinatio Sancti Ovidii Romaria de Santo Ovídio Villa Maximini
15 Augusti Festum Dominae Totius Mundi Festa da Senhora de Todo Mundo Ficulneola
15 Augusti Festum Nostrae Dominae Pilae Festa da Nossa Senhora do Pilar Penamaior
Ultimo fini hebdomadis Augusti Festum Sancti Mamantis Festa de São Mamede Seroia
Augusto Festum Nostrae Dominae Fatimae Festa da Nossa de Fátima Farazon
Primo Die Solis Septembris Festum Dominae de Succursu Festa da Senhora do Socorro Cytisi
Septembre Festum Nostrae Dominae Remediorum Festa da Nossa Senhora dos Remédios Arreigada
6 Novembris Feriatus Municipalis Feriado Municipal Totum municipium
8 Decembris Festum Immaculatae Conceptionis Festa da Imaculada Conceição Villa Fredemundi et Villa Maximini
Idibus Decembribus Peregrinatio Sanctae Luciae Romaria de Santa Luzia Villa Fredemundi
27 Decembris Festum Sancti Ioannis Evangelistae Festa de São João Evangelista Villa Eirici
Variabile Festum Corporis Dei Festa do Corpo de Deus Ficulneola

Clari Palatienses[recensere | fontem recensere]

Inter claros Palatienses excellunt:

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Societas pedilusoria Futebol Clube Paços de Ferreira in Lusitanica prima liga Primeira Liga ludit. Cuius sedes est Stadium Capitis Supellectilis (Lusice EStádio da Capital do Móvel). Huius societatis sectatores et activi pedilusores per occasionem Lusice os castores (scilicet "castores") nuncupantur, quod refert ad ligni tractationem, cui traditionaliter urbs sociatur.

Prima freguesiae Villae Fredemundi turma pedilusoria Sport Clube Freamunde in secunda liga Segunda Liga ludit. Etiam inter alias concilii turmas excellunt turmae Clube Desportivo Águias Eiriz Villae Eirici, Clube Desportivo Leões Seroa Seroiae et Grupo Cultural Desportivo Leões Citânia Sancti Felicis Ferrariae. Omnes haec turma in minore Districtūs liga ludunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Palatia Ferrariae spectant.

Nota[recensere | fontem recensere]