Latinitas bona

Dominica Trinitatis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Dominica Trinitatis sive (in Calendario Romanae Ecclesiae) Sanctissimae Trinitatis Sollemnitas est dominica post Pentecosten.

Festum circa annum 1000 in monasteriis Benedictinis Franciae ortum anno 1334 a Ioanne XXII papa in Calendarium Romanae Ecclesiae introductum et venerationi Sanctissimae Trinitatis dedicatum est. Hoc festo dogma, quod a Concilio Nicaeno Primo (325) definitum est, liturgice explicatur.

Cum sit secundae anni liturgici partis initium, cui sunt paucae sollemnitates, Protestantes dominicas a dominica Trinitatis incipientes usque ad finem anni liturgici computant (dominica post Trinitatis).

In Ecclesiis Orthodoxis Pentecoste festum Trinitatis habetur; dominica post Pentecosten ibi Festum Omnium Sanctorum celebratur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Karl-Heinrich Bieritz (1994): Das Kirchenjahr. Monaci 1994, p 143
  • Alle heiligen Zeiten. Lieder und Texte im Jahreskreis. Atzenbrugg 2010

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Commentatio Trinitatis in: Austria-Forum (Theodisce)