Immaculata Conceptio
Immaculata Conceptio Beatae Virginis Mariae est doctrina Ecclesiae Catholicae quae Mariam esse illibatam declarat, a peccato originali a momento suae conceptionis liberam. Saepe confusa cum eius partu virginali, vel annuntiatione Christi, haec doctrina de conceptione Mariae in utero Sanctae Annae matris tractat.
Maria ergo concepta modo humano, tamen praeservata celebratur a labe originali, id quod expressum est in graduali missae secundum ritum ut dicunt Tridentinum verbis depromptis e Cantico Canticorum paucis mutatis: "Tota pulchra es, Maria: et macula originalis non est in te."[1] Iam ab Origene vocatur immaculata, et festa eius Immaculatae Conceptionis diutissime in ecclesia celebrata, dogma a Pio PP. IX die 8 Decembris 1854 in "Ineffabilis Deus" constitutione apostolica declarata est. Inde quotannis die 8 Decembris sollemnitas Conceptionis Immaculatae Beatae Mariae Virginis celebratur.
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Miguel de Luna y Arellano, Theoremata sacra, theologica et Juridica, tropica et anaglyphica, pro immaculata deiparae virginis conceptione, Bruxellae 1652.
- Benedictus Plazza, Caussa immaculatae conceptionis Mariae [...] agitata et conclusa, Panormi 1747.
- Ferdinandus Quirinus de Salazar, Defensio pro immaculata deiparae Virginis conceptione, Parisiis 1625.
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Immaculatam Conceptionem spectant. |
- de festo in Lexico sanctorum oecumenico quod dicitur
- papa Benedictus XVI praedicans, 2008
- studia moderna systematica
- "150 Jahre Dogma von der unbefleckten Empfängnis." Apud: Lazaristen.at (PDF; 181 kB)
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Canticum Canticorum 4.7.