Blasius (episcopus Sebastenus)
| Sanctus Blasius | |
|---|---|
| Episcopus et Martyr, Auxiliator | |
| Natus | Armenia |
| Mortuus | c. 316 incognitus |
| Attributa | Pecten lanae, candelae |
| Patronus | Animalium, constructorum, contra suffocandum, veterinariorum, faucium, Siciliae, Dalmatiae, Ragusae, Herberiae, lapicidarum, lanificum |
Sanctus Blasius (Graece Ἅγιος Βλάσιος; Armenice Սուրբ Վլաս) fuit episcopus urbis Sebasteae, cuius nomen hodie Sivas est. Martyr obiit.
De vita
[recensere | fontem recensere]Dicitur Sanctus Blasius, ex medico morborum corporis, animarum peritus factus esse, deinde se ad speluncam aliquamdiu recepisse, ubi in orationibus mansit. Episcopus Sebastensis, Blasius homines tam exemplo quam verbis erudivit, et virtutes eius magnae ac sanctitas multis miraculis comprobatae sunt. Ad eum homines confluere dicebantur, ut morbos corporis et spiritus curaret. Animalia, quae ad eum sua sponte veniebant ut auxilium peterent, et vicissim ab animalibus adiuti esse dicitur, sanavisse.
Benedictio Sancti Blasii
[recensere | fontem recensere]Moris est in Ecclesia Occidentali in festo Sancti Blasii (die 3 Februarii) post missam celebratam fauces populi benedicere binis candelis in formam crucis infula rubra colligatis, ut contra omnes faucium morbos muniantur. Hic sequens formula a presbytero dicitur:
"Per intercessionem Sancti Blasii, episcopi et martyris, liberet te Deus a malo gutturis et a quolibet alio malo. In nomine Patris, et Filii +, et Spiritus Sancti. Amen."
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Blasium spectant. |
| Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • • Catholic Encyclopedia • Catholic Hierarchy |

