Portucalensis

E Vicipaedia
(Redirectum de Portus Cale (districtus))
Jump to navigation Jump to search
Situs pagi Portucalensis

Portucalensis[1] (Lusitane Distrito do Porto) est pagus Portugalliae ad traditionalis provinciae Durii Litoralis nucleum correspondens. Terminatur a Septemtrione districtu Bracara Augusta, ab Oriente districtu Villa Regia, a Meridie districtu Verurio et districtu Aviario et ab Occidente Oceano Atlantico. Habet aream 2 395 km² (17us maximus Lusitanus districtus) et numerum incolarum residentium 2 027 191 (anno 2009). Districtus sedes urbs homonyma est.

Pagus Portucalensis subdivisus est in haec duodeviginti municipia:

Concilia Districtus Portucalensis.
Insigne Municipium Latine Municipium Lusice
Insigne Amaranthi
Amaranthus[2] Amarante
Insigne Baionis
Baio[3] Baião
Insigne Calis
Cale[4] Vila Nova de Gaia
Insigne Felgariae
Felgaria[5] Felgueiras
Insigne Gundemari
Gundemarus[6] Gondomar
Insigne Lausatae
Lausata[7] Lousada
Insigne Maiae
Maia Maia
Insigne Matesini
Matesinus[8] Matosinhos
Insigne Palatiorum Ferrariae
Palatia Ferrariae Paços de Ferreira
Insigne Parietum
Parietes[9] Paredes
Insigne Penafidelis
Penafidelis[10] Penafiel
Insigne Portus Calis
Portus Cale Porto
Insigne Sancti Thyrsi
Sanctus Thyrsus[11] Santo Tirso
Insigne Termini de Caraveses
Terminus de Canaveses[12] Marco de Canaveses
Insigne Vallis Longi
Vallis Longus[13] Valongo
Insigne Villae Christophori
Villa Christophori[14] Trofa
Insigne Villae de Comite
Villa de Comite[15] Vila do Conde
Insigne Villae Euracini
Villa Euracini Póvoa de Varzim
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Index freguesiarum Districtus Portucalensis

In praesenti nationali divisione, districtus integratus est in Regione Septemtrione (Lusice; Região Norte), dum municipia per subregiones Magnum Portum Cale (Lusice; Grande Porto) et Tamăcam (Lusice; Tâmega) patent. Summatim:

Animavertendum est Portum Cale sedem et caput Lusitani territorii urbani magni (Lusice; grande área metropolitana), Territorii Urbani Portus Calis Magni (Lusice; Grande Área Metropolitana do Porto), esse, quod municipia septendecim cum 2 089 km² complectitur, eius praesenti praeside Herminio Loureiro. Cui spissitudo incolarum fere 1098 incolarum pro km² est. Correspondet ad aream a subregionibus Magno Portu Cali (Lusice; Grande Porto) et Inter Durium et Vacuam (Lusice; Entre Douro e Vouga) contentam. Portus Cale et Territorium Urbis Portus Calis Magnum (Lusice; Grande Área Metropolitana do Porto) structuralem Regionis Septemtrionis (Lusice; Região Norte) nucleum constituunt, quae aream 21 278 km² et populositatem 3 689 609 incolarum habet (secundum census anni 2011), ad 37% Portugalliae Continentalis et 35% Civitatis-Nationis Lusitanae correspondens, quamobrem est regio cum maximo numero incolarum et maxima magnitudine in natione et regio ubi sitae sunt pleraeque societates medianae et parvae et quae quoque regio maxime ad nationales exportationes contribuens et unica magis exportans quam importans est. Regio Septemtrio 40% valoris additi in natione producit et 50% laborum industrialium habet, cum indice tegendarum importationum per exportationes 129%, contra nationalem mediam 74%. Huic regioni serviunt duae praecipuae infrastructurae: Portus Leixonum (Lusice; Porto de Leixões), 25% Lusitani internationalis commercii repraesentans et circiter quattuordecim milliones tonnarum mercimoniorum per annum movens; et Aëroportus Franciscus Sá Carneiro (Lusice; Aeroporto Francisco Sá Carneiro), optimus aëroportus in Portugallia secundum aërodromorum spatium. Secundum aëreos oneris et viatorum motus, est secundus maximus in Portugallia, optimus in toto orbe terrarum laureatus in categoria aëroportuum usque ad quinque milliones viatorum.

Danda continuitate novae administrativae ordinationi, in praesenti, verificatur magnum ponderis incrementum Territoriis Urbis et Communitatibus Intermunicipalibus contra districtus. Secundum legem nº 45/2008 diei 27 Augusti, inter territoria urbis, anno 2003 creata, solum supererunt nuncupata classica: Territorium Urbis Portus Calis Magnum (Lusice; Grande Área Metropolitana do Porto) et Territorium Urbis Olisiponis Magnum (Lusice; Grande Área Metropolitana de Lisboa), dum reliquae in Communitates Intermunicipales denuo ordinabuntur. Obvia ratio huic statui, praeter oeconomicarum administrativarumque consociationum rationes, fertur ad factum ne catoeciae se cum districtu cui subiectae fuerint identificent, velut evenit, sicut paradigmaticum exemplum, cum municipiis Spino, Sancta Maria Feriensi, Sancto Ioanne Materiae, Oliveto Azemedensi, Valli Cambrae et Araducta, Territorii Urbis Portus Calis municipiis, quae, quamquam ad districtum Aviarum pertinent, magnum socio-oeconomicum vinculum semper cum urbanum Portus Calis spatium habuerunt, praeter territorialem propinquitatem urbi Portui Cali et eorum identificationem cum municipiis Districtus Portus Calis, quod acuitum est hodie. Lege 75/2013 pridie Idus Septembres, continuitatem novae administrativae ordinationi et novae munerum structurationi in territoriali ordinatione dante, districtus in recessu relegati sunt, cum administrativo Territoriorum Urbis et Communitatum Intermunicipalium protagonismo.

Notae[recensere | fontem recensere]