Lausata

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lousada
Insigne Lausatae
Insigne
Vexillum Lausatae
Vexillum
Urbis sententiola: Vila de Lousada

(Oppidum Lausata)

Concilii Lausatae palatia
Situs Lausatae in Portugallia
Gentilicium Lausatensis-e
Area 96.08 km²
Numerus incolarum
 - Totus (2011)
 - Spissitudo

47 387 inc.
493.2 inc./km²
Numerus freguesiarum 15
Praeses
Camerae Municipalis
Petrus Machado
(PS)
Fori sive
municipium conditum
1514
Regio Septemtrio
Subregio Tamăca
Districtus Portus Cale
Antiqua provincia Durius Litoralis
Patronus Dominus Afflictorum
Feriatus municipalis Dies Lunae ultimum
diem Solis Iulii secutus
Numerus cursualis 4620 Lousada
Situs interretialis www.cm-lousada.pt

Lausata[1] (Lusice Lousada) est Lusitanicum oppidum in Districtu Portu Cali (Lusice Distrito do Porto), in Regione Septemtrione (Lusice Região Norte) et in Subregione Tamăca (Lusice Subregião Tâmega) cum 9356 incolarum.

Est sedes municipii cum 96.08 chiliometrorum quadratorum area et 47 387 incolarum populositate anno 2011, subdivisi in freguesias quindecim. Municipium a septemtrione municipio Avicellā[2] (Lusice Vizela), a boreoriente Felgariā (Lusice Felgueiras), ab oriente Amarantho (Lusice Amarante), a meridie Penafideli[3] (Lusice Penafiel), ab Austroccidente Parietibus[4] (Lusice Paredes) et ab Occidente Palatiis Ferrariae (Lusice Paços de Ferreira) ac Sancto Thyrso (Lusice Santo Tirso) terminatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Inventa catoecias saltem e Neolithico probant. Romani hic circa saeculum III a.C.n. Aetatis Ferreae catoecias convenere et per suam occupationem e saeculo II a.C.n. regionem romanizavere. Multa domuum, viarum et pontium inventa et excavationes relative densam Romanam colonizationem hodiernis Lausatae regionibus demonstrant.

Lausata primum saeculo VI p.C.n. officialiter documentata est. Antea Sanctus Salvator Lausatae (Lusice São Salvador de Lousada) nuncupatus, locus in regiis censibus non includebatur anno 1220 velut Sancta Margarita Lausatae (Lusice; Santa Margarida de Lousada). Primum Lausata urbis iura anno 1514 e rege Emmanuele I accepit qui eam etiam oppidum fecit.

Anno 1708 amplificata est regio Lausatae cum municipiis duodecim. Per prolationem amplificatus est hic numerus anno 1758 usque ad municipia duodeviginti. Per administrativam reformationem post anni 1822 Revolutionem Liberalem regio Lausata dissoluta est anno 1836. Ex 1838 rursus independens facta est Lausata, ex eo tempore cum municipiis viginti quinque. Post variorum conciliorum disintegrationem, inter quae Sancta Crux Ripae Tamăcae (Lusice; Santa Cruz de Riba Tâmega), et freguesiarum annexionem ex aliis conciliis, Lausata in praesenti freguesiis quindecim constituitur.

Disportus[recensere | fontem recensere]

Lausatae cursus photographema.

Statim in vicinitatibus circum Lausatam iacet Eurautocinetodromus Lausatae (Lusice; Eurocircuito de Lousada), parvum autocinetodromus, ubi quotannis circum cum 20 000 spectatoribus cursus seriales Campionatus rallycrossarii et autocrossarii Foederatio Internationalis Autocineti (Francice; Fédération Internationale de l'Automobile) a domestica societate Clube Automóvel de Lousada (CAL) parantur.

Inter alias municipii societates disportivas excellunt pilamallearia Juventude Hóquei Clube, disportiva Associação Desportiva de Lousada et pedilusoria Aparecida Futebol Clube sunt, praeter alias. Teniludii et caraticae modalitates etiam praecipua municipio sunt.

Freguesiae[recensere | fontem recensere]

Concilium Lausata divisum est in freguesias quindecim quae sunt in tabula inferiori:

Concilii Lausatae freguesiae post novam anni 2013 ordinationem administrativam
Insigne Freguesia Latine Freguesia Lusice
Insigne Avellanedae
Avellaneda[5] Aveleda
Lodares Lodares
Insigne Magneti
Magnetus[6] Meinedo
Malus Macieira
Sanctus Petrus Cadii[7] Caíde de Rei
Sousella[8] Sousela
Insigne Torni
Tornus[9] Torno
Coats of arms of None.svg
Unio Freguesiarum Castrellorum, Abolini et Ordinis[10][11] União das Freguesias de Cristelos, Boim e Ordem
Coats of arms of None.svg
Unio Freguesiarum Cernadelae et Lausatae (Sancti Michaelis et Sanctae Margaritae)[12] União das Freguesias de Cernadelo e Lousada (São Miguel e Santa Margarida)
Coats of arms of None.svg
Unio Freguesiarum Ficulnearum et Covarum[13] União das Freguesias de Figueiras e Covas
Coats of arms of None.svg
Unio Freguesiarum Listosae et Barrosarum (Sancti Stephani)[14] União das Freguesias de Lustosa e Barrosas (Santo Estevão)
Coats of arms of None.svg
Unio Freguesiarum Silvarium, Pilarum, Nucariae et Alvarengae[15][16][17][18] União das Freguesias de Silvares, Pias, Nogueira e Alvarenga
Coats of arms of None.svg
Unio Freguesiarum Nesperariae et Casalium[19][20] União das Freguesias de Nespereira e Casais
Villa Leovigildi[21] Nevogilde
Insigne Villaris Torni et Arentei
Villare Torni et Arentei[22] Vilar do Torno e Alentém

Populositatis evolutio[recensere | fontem recensere]

Concilii Lausatae populositas inter annos 1801 et 2011
1801 1849 1900 1930 1960 1981 1991 2001 2011
4 412 10 550 16 539 19 436 27 947 37 904 42 502 44 712 48 225

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

In campo secundario, praeter supellectilium fabricationem et calceorum productionem, praesertim industria textilis hic excellit.

In campo primario iuxta silvicultura et xylurgiam praesertim agricultura traditionalis praecipuus municipii aspectus est. Hic est praesertim maizii cultus, negotium lactarium et fabricatio vini viridis (Lusice vinho verde), specialitatis ex vino in Portugalliae Septemtrione. Etiam patatae, fabae et melones praecipua agraria producta sunt. Maizium et vinum hic erant imprimis ponderis ex immemorabilibus temporibus, sicut ostenditur in urbis insigni.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Autovia A42 (Lusice Autoestrada A42).

Trames ferriviarius Ferrivia Durii (Lusice Linha do Douro) per municipium ducit. Fere chiliometra sex urbs Lausata Septemtrione iacet vicina Magneti statio.

Lausata apud Autovia A42 (Lusice Autoestrada A42) iacet, quae Autoviam A11 (Lusice Autoestrada A11), e Septemtrione versus Meridiem euntem, hic convenit.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Asstatum est ultimis decenniis conatui magis magisque significativo qui pugnaret contra analphabetismum concilii. Ad instar reliquam nationem, resultationes confirmantes sunt, cum reducto analphabetismi indice super residente populositate decem aut magis annos nata, inter 1991 et 2001 e 10,60% ad 8,50%. Sic, absolutis valoribus, Lausatam incolebant, anno 2001, 3 206 analphabetorum hominum.

Maio 2007, vulgata sunt data ad scholarem concilii statum referentia, et resultationes quoque confirmantes sunt. Destitionis scholaris casus circiter 51% deminuti sunt, quandoquidem introductum est anno lectivo 2005/2006 Programma Interventionis Educativae (Lusice; Plano de Intervenção Educacional seu PIEML) Primi Cycli scholis. Hoc factum adhuc magis ponderis assequitur si relata est Lausata, 18 annis abhinc, secundum locum in destitionis scholaris classificatione occupavisse. Una inter rationes quae huius proclivitatis inversioni magis contribuit pignus in praescholari, iam totum concilium tegens, fuit.

Ultima anni 2010 data concilium Lausatam destitionis scholaris indicem 0,07% habere asserunt, dum est unum inter nationis concilia cum maximo proventu hoc gradu. Ex destitionis indicibus nimis altis anno 1989 usque ad residuales valores (fere nullos) anno 2010 transivit.

Programma Interventionis Educativae quinque scholares congregationes concilio comprehendit, summam 1412 alumnorum involventes. Ad efficendum id, autarchia cum magistrorum decadibus pactum stipulavit, quibus datum est, post normalem classium perihodon munus evolvendarum activitatum septem quae erant introductio in linguam Anglicam, expressio musica, expressio physicomotoria, natatio, technologia informationis, aula studii et ludi.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Lausata est in praesenti sedes societatis theatralis Jangada Teatro. Cuius activitates ultimis temporibus crevere, efficiendis aliquibus spectaculis concilii et participanda etiam festa in aliis nationis zonis.

Quotannis apparantur varia festa in variis concilii locis. Inter praecipua excellit Festum Artium Spectaculi Lausatae (Lusice Festival de Artes do Espectáculo de Lousada seu FOLIA), quod anno 2007 habuit septimam editionem.

Societas Culturae Musicae Lausatae (Lusice Associação de Cultura Musical de Lousada) seu Grex Lausatae (Lusice Banda de Lousada), anno 1855 conditus, praecipuissimum et antiquissimum signum concilii est. Suo magno valore et musica qualitate, magnorum festorum milia in regionibus Minio et Transmontana illustravit cuius praesentia in Festo Gregum Civilium, in Germania habito, notanda est ubi Grex Lausata primum locum assecuta est.

Multa sunt in Gregis Lausatae historia, quae Societatis Musicae Lausatae sede, in recente Schola Musicorum Vallis Sausae (Lusice; Conservatório da Música do Val do Sousa) infixa, adhiberi possunt quae revera est creatio nata et e Grege Lausatae et e Societate Clube Automóvel de Lousada.

Festa et sacrae peregrinationes[recensere | fontem recensere]

Passus Magnus (Lusice; Andor Grande) in Festo Nostrae Dominae Apparitae (Lusice; Festas de Nossa Senhora da Aparecida).

Lausata est propter traditionem sacrarum peregrinationum et festorum terra, imprimis aestivā epochā, cum efficiuntur variae paulo totum per concilium. Inter diversas peregrinationes, excellunt habita honore Domini Afflictorum (Lusice; Senhor dos Aflitos) Lausatae et habita honore Nostrae Dominae Apparitae (Lusice; Nossa Senhora da Aparecida) Torni.

Dominus Afflictorum[recensere | fontem recensere]

Festum Domini Afflictorum (Lusice Festas do Senhor dos Aflitos) festum maius concilii est quod agitur ultimā Iunii hebdomade exeunte. Describitur traditionalibus Zepereiris (Lusice Zés Pereiras), gigantibus (Lusice gigantones), naviculariis (Lusice arrais) et pompā festivitates hortatā. Processio cum Iesu crucifixo praecipuum huius peregrinationis momentum est.

Una inter traditionales huius festi mores vacca ignis (Lusice vaca de fogo) est, quae corpulentam bovinam ab incolis tractam repraesentat. Intra ligneam vaccam, vehitur homo pyrobola chartacea (Lusice bichas de rabiar) iaciens, quod ridiculas scaenas creat.

Festorum maiorum calendarium[recensere | fontem recensere]

Festorum maiorum calendarium
Dies Nomen Latinum Nomen locale Freguesia Notae
5 Februarii Sancta Agatha Santa Águeda Sousella
Inter Idus Augustas et 15 Augusti Nostra Domina Apparita Nossa Senhora da Aparecida Tornus Processionis Passus Magnus (Lusice; Andor Grande), quae generatim secundo festi die habetur, est maximus in Portugallia, circiter ab hominibus septuaginta vectus.
Dies Solis proximus diei 23 Aprilis Sanctus Georgius São Jorge Abolinus Sanctus peregrinatione celebratur. Antiquissima peregrinatio pecoris patronum honorans.
9 Augusti Sanctus Ovidius Santo Ovídio Avellaneda
Ultima hebdomade exeunte Iunii Sanctus Petrus São Pedro Sanctus Petrus Cadii
Pridie Idus Septembres Sanctus Vincentius São Vicente Abolinus
Tertio Die Solis Iunii Nostra domina Guadalupensis Nossa Senhora de Guadalupe Ordo

Heraldica[recensere | fontem recensere]

Insigne Lausatae.

In municipii Lausatae insigni scutum cum aureis spicis tribus e maizio viridibus foliis et apices rubeo laqueo ligatos habentibus videri potest. Circum id est argentea bordura octo racemis uvarum purpureis ab viridibus foliis pendentibus onerata. Super invenitur argentea moenia speculis quattuor constituta. Infra est albus lemniscus ubi VILA DE LOUSADA, scilicet "Municipium Lausata" nigro colore legi potest.

E converso, Lausatae vexillum gilvo et purpureo coloribus quadrifarium est, cum cordonis et tassellis. Hasta et lancea aureae sunt.

Gastronomia[recensere | fontem recensere]

Praecipua concilii Lausatae typica fercula in animalibus productis, velut carne, fundantur. Inter notissima excellunt vervecina assa (Lusice carneiro assado) aut haedina assa (Lusice cabrito assado) et oryza furni (Lusice arroz de forno). Elixura Lusitanica (Lusice cozido à portuguesa) plerumque ferculum in usu festis et specialibus eventibus et quālibet anni epochā est. Notandae sunt etiam tergillae (Lusice rojões), serpusculus (Lusice sarrabulho), ius siccum (Lusice sopa seca) et basulaque (Lusice basulaque).

Inter bellaria excellunt placentulae amoris (Lusice bolinhos de amor) et globuli (Lusice rosquilhos) sunt dulcia notissima.

Clari Lausatenses[recensere | fontem recensere]

Geminationes[recensere | fontem recensere]

Haec urbes urbis Gundemari sorores sunt:

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lausata spectant.
Generalia
Câmara Municipal de Lousada, Lausata Digitalis, Lausata intra ANMP
Disportus et otium
Clube Automóvel de Lousada, ADL Hóquei em campo, Lousada Académico Clube (Basquetebol)
Cultura
Societas Culturae Musicae Lausatae
Grex Laographicus Sancti Petri Cadii
Educatio
Schola Secundaria Lausatae
Comunicatio socialis
Vale do Sousa TV, Diarium Jornal de Lousada, Diarium Jornal Aberto, Tâmega Online / Diarium Tâmega Jornal
Valetudo
Centrum Salutis Lausatae

Notae[recensere | fontem recensere]