Roman numeral 10000 CC DD.svg

Pentecoste

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de Christiano Pentecostes festo explicat. Si festum Iudaicum quaeris, vide Sollemnitas Hebdomadarum.
Imago saeculi XV.

Pentecoste (-es, f.)[1] (Graece πεντηκοστή [ἡμέρα] 'quinquagesimus [dies]') est festum Christianum, quo Spiritus Sancti descensus in discipulos Iesu celebratur. Quinquagesimo post Pascha et decimo post Ascensionem Domini die agitur. Itaque ut Pascha etiam Pentecoste est feria mobilis, statuta quodam die in dierum spatio quod inter 10 Maii et 13 Iunii patet.

In Actibus Apostolorum dicitur Spiritus Sanctus in discipulos descendisse, cum quinquagesimo Sollemnitatis Hebdomadarum die ("τὴν ἡμέραν τῆς πεντηκοστῆς") Hierosolymis congregati essent (Act. 2,1-41). Ita ex ultimo feriae Iudaicae die festum Christianum ortum est. Etiam origo ecclesiae habetur.

In pluribus terris religionis Christianae et dies pentecostes et sequens dies lunae feriae sunt similiter ac feriae paschales quinquaginta diebus ante, sed in Italia, Tirolo meridionali excepto, dies lunae Pentecostes abolitus est, ut ita rebus socialibus facilius pecunia suppeditetur similiter ac in Germania, ubi Protestantium dies feria poenitentiae et precum eam ob causam abolitus est.

Verbis "Veni Creator Spiritus" hymnus sancti spiritus vel pentecostes incipit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. PONS Standardwörterbuch Latein (1992, iterum 2006).

Nexus externus[recensere | fontem recensere]