Parietes (Portugallia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Paredes
Insigne Parietum
Insigne
Vexillum Parietum
Vexillum
Urbis sententiola: Cidade de Paredes

(Urbs Parietes)

Parietensis statio ferriviaria anno 1930
Situs Parietum in Portugallia
Gentilicium Parietensis-e
Area 156.76 km²
Numerus incolarum
 - Totus (2011)
 - Spissitudo

86 854 inc.
554.06 inc./km²
Numerus freguesiarum 18
Praeses
Camerae Municipalis
Celsus Ferreira
(PSD)
Municipium conditum
aut forum
1836
Regio Septemtrio
Subregio Tamăca
Districtus Portus Cale
Antiqua provincia Durius Litoralis
Patronus Divinus Salvator
Feriatus municipalis Dies Lunae
port tertium
Iulii Diem Solis
(Divinus Salvator)
Numerus cursualis 4580-130 Paredes
Situs interretialis www.cm-paredes.pt

Parietes[1] (Lusice; Paredes) est Lusitanica urbs intra Territorium Urbis Portus Calis (Lusice; Área Metropolitana do Porto) propemodum cum 12 500 incolarum, ad Districtum Portum Cale (Lusice; Distrito do Porto) et Regionem Septemtrionem (Lusice; Região Norte) pertinens.

Est municipii sedes, 156.76 km² lati et 85 854 incolarum anno 2011 habentis, subdividi in freguesias duodeviginti. Municipium a Septemtrione municipio Palatiis Ferrariae[2] (Lusice; Paços de Ferreira), a Boreoriente municipio Lausata[3], ab Oriente municipio Penafideli[4], ab Austroccidente municipio Gundemaro[5] et ab Occidente Valli Longo[6] terminatur.

Municipium anno 1836 creatum est, cum antiquo concilio Aquilari Sausae[7][8] (Lusice; Aguiar de Sousa) successisset. Hoc municipium Itinerarium Romanicum Vallis Sausae (Lusice; Rota do Românico do Vale do Sousa) comprehendit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Parietes sitae sunt in una inter prosperrimas et topiarie praecipuas regiones in Portugallia: Vallem Sausae[9] (Lusice; Vale do Sousa). Praesens concilium Parietes super antiquo concilio Aquilare Sausae[10][11] (Lusice; Aguiar de Sousa) collocatur, quod originem a Monarchiae primordio trahit. Concilium Aquilaris Sausae ortum est e pacto deducendorum incolarum in Valli Sausae, creatum medio saeculo XII. Reapse in Inquiritiones redactus est anno 1258, quas fieri iussit Rex Dominus Alphonsus III, apud scripta in fasciculo II, volumine I Corporis Codicum Latinorum. Hic relatae sunt, etiam, praesentium Concilii Parietum freguesiarum aliquae, pertinentium tunc ad Iurisdictionem Aquilarem Sausae (Lusice; Julgado de Aguiar de Sousa): Estremir[12] (Lusice; Estremir), Castrellum[13] (Lusice; Cristelo), Villella (Lusice; Vilela), Bendoma[14] (Lusice; Vandoma), Ceti[15] (Lusice; Cete), Villa Gundilanis[16] (Lusice; Gondalães), Veiri[17] (Lusice; Beire) et Gandera[18] (Lusice; Gandra). Aquilaris Sausae forum anno 1269 accepit, anno 1411 a Rege Domino Ioanne I confirmatum et a Rege Domino Emmanuele I anno 1513 iteratum. Significative eodem tempore, Baltar[19] in oppidi categoriam elevatum est, quod ei lata sunt multissima iura, solum aemula eis maximarum regni catoeciarum. Rex Dominus Ioannes V, die 6 Martii anni 1723, ista privilegia confirmavit.

Anno 1837 exstinctum, concilium Baltar constituebatur a freguesiis novem quae erant: Baltar[20] (Lusice; Baltar), Ceti[21] (Lusice; Cete), Bendoma[22] (Lusice; Vandoma), Estremir[23] (Lusice; Astromil), Gandera[24] (Lusice; Gandra), Sanctus Andreas de Sobrado[25] (Lusice; Sobrado), Sanctus Martinus de Campo[26] (Lusice; São Martinho do Campo), Rebordosa[27] et Lauritellum[28] (Lusice; Lordelo). Exceptis Sancto Andrea de Sobrado et Sancto Martino de Campo, in praesenti ad Vallem Longum[29] (Lusice; Valongo) pertinentibus, omnes aliae postea ad concilium Parietes integrarentur. Fuit per saeculum XVIII cum locus Parietes, in freguesiam Castellones Cepedae (Lusice; Castelões de Cepeda) integratus, paulatim pondus assecutus est. Sic, exeunte saeculo XVIII, iam Palatia Concilii (Lusice; Paços do Concelho) et pilloria erant.

Anno 1821, Aquilaris Sausae velut concilium exstinctum est et pleraeque eius freguesiae Parietibus annexae sunt. Concilio Parietibus creato, non solum concilium Aquilaris Sausae, verum etiam exstincta sunt concilia Baltar, Lauratium[30] (Lusice; Louredo) et Suberosa[31] (Lusice; Sobrosa), quae orta sunt e Liberali crise et duravere paulo amplius biennium. Concilium Parietes ab Emmanuele Passos solum die 6 Novembris anni 1836 creatum est, resultatio novae ordinationis quae evenit ineunte Constitutione anni 1820. Hac die, aliquas exstincti concilii Aquilaris Sausae freguesias continere coepit, summam freguesiarum 23 complexum. Anno 1855, ex variis freguesiae Suberariae[32] (Lusice; Sobreira) locis creata est freguesia Villa Recaderi[33] (Lusice; Recarei).

Hac configuratione facta, Parietes oppidum commutatum est die 7 Februarii anni 1844, die Alvărae Regii a Regina Domina Maria II qui Parietes in istam categoriam elevabat, cum correspondentibus iuribus et muneribus quia "eadem catoecia necessaria elementa ad solidandam dignitate oppidi categoriam possidet".

Concilium Parietes magnam traditionem in supellectilis industria possidet, quae spondet fere pro 65% productorum supellectilium in natione. Capitalia prompta, gratiā Brasiliensium regressorum exeunte saeculo XIX et ineunte saeculo XX, huius industriae progressionem contribuere. Relatio inter traditionem et modernitatem in arte laborandi ligni dissimilibus modis periegeticum et culturale productum "Itinerarium Supellectilium" (Lusice; Rota dos Móveis) nominatum firmat.

E die 20 Iunii anni 1991, Parietes in urbis categoriam ascendit. Die 26 Augusti anni 2003, elevatae sunt in urbes freguesiae Lauritellum[34] (Lusice; Lordelo) et Rebordosa[35]. Gandera[36] (Lusice; Gandra) etiam urbs speciali cum statuto facta est, quia illic situm est ponderis centrum universitarium. Concilium Parietes, hoc modo, urbes quattuor continet, quod id facit concilium cum maiore urbium numero.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Concilii Parietium populositas inter annos 1849 et 2011
1849 1900 1930 1960 1981 1991 2001 2011
17 286 20 911 26 304 43 388 67 693 72 999 83 376 86 854

Heraldica[recensere | fontem recensere]

Insigne Parietense.
Vexillum Parietense.

Freguesiae[recensere | fontem recensere]

Concilium Parietes divisum est in freguesias duodeviginti quae sunt inferiori in tabula:

Concilii Parietum freguesiae post novam anni 2013 ordinationem administrativam.
Insigne Freguesia Latine Freguesia Lusice
Aquilaris Sausae[37][38] Aguiar de Sousa
Baltar[39] Baltar
Bendoma[40] Vandoma
Insigne Castrelli
Castrellum[41] Cristelo
Ceti[42] Cete
Duae Ecclesiae Duas Igrejas
Estremir[43] Astromil
Gandera[44] Gandra
Coats of arms of None.svg
Lauratium[45] Louredo
Lauritellum[46] Lordelo
Parada Thadeae[47] Parada de Todeia
Coats of arms of None.svg
Parietes[48] Paredes
Rebordosa[49] Rebordosa
Insigne Rebordosae
Suberaria[50] Sobreira
Insigne Suberosae
Suberosa[51] Sobrosa
Veiri[52] Beire
Insigne Villae Recaderi
Villa Recaderi[53] Recarei
Villella Vilela

Coniunctio communium[recensere | fontem recensere]

Parietes coniuncti sunt cum:

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Ferrivia et novis viis medio saeculo XIX constructis, industriallimum concilium evolutulum est. Independente Brasilia anno 1822, finito Imperio Brasiliensi et Republica proclamata anno 1891, redivere numerosi Lusitani ad suam natalem regionem, praesertim in Septemtrionalem Portugalliam, et ergo etiam in Parietes. Crebro valde opulenti rediti ibi alios progressionis pulsus sollicitati sunt, imprimis per suam collocationem pecuniae et per incepta condita, ibi ante omnia in supellectilium productione. Qui in praesentibus et novis conditis inceptis pecuniam collocavere, verbi gratiā, in laborandi ligni incepto A Boa Nova. Usque ad hodiernos dies est ligni laboratio et specialiter supellectilium productio sunt magna localis oeconomiae fulcimina. Itaque concilium Parietes fere 65% productarum Lusitanarum supellectilium praestat.

Haec historia in Concilii periegesi et disportu repercutitur. Thematicum igitur itinerarium "Itinerarium Supellectilium" (Lusice; Rota dos Móveis) inauguratum est, cuius nomen impositum est inter annos 2000 et 2010 birotariae turmae e freguesia Rebordosa, hodiernae turmae LA Aluminios-Antarte.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Autovia A4 (Lusice; Autoestrada A4).

Trames ferriviarius Ferrivia Durii (Lusice; Linha do Douro) per concilium ducit. Praeter Stationem Parietum, sunt aliae stationes in concilii area.

Parietes sitae sunt apud exitus ad Autoviam A4 (Lusice; Autoestrada A4). Praeterea transeunt autoviae A41 (exitu apud Aquilarem Sausae) et A42 concilii aream.

Localis vectura publica laophoricis lineis praestatur. Partim urbana concessio exercetur a tribus privatis societatibus laophoricis Vali Bus, Auto Viação Pacense et Rodonorte variis localibus et regionalibus lineis.

Clari Parietenses[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Parietes (Portugallia) spectant (Parietes (Portugallia), Paredes).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Distrito do PORTO. Trabalho e Pesquisa de Carlos Leite Ribeiro
  2. O território de Anegia
  3. Fror na Area
  4. Distrito do PORTO. Trabalho e Pesquisa de Carlos Leite Ribeiro
  5. Vicipaedia Lusica
  6. Vicipaedia Lusica
  7. infopedia.pt
  8. O archeologo português. O territorio de "Anegia"
  9. O archeologo português. O territorio de "Anegia"
  10. infopedia.pt
  11. O archeologo português. O territorio de "Anegia"
  12. Vicipaedia Lusica
  13. www.cristelo.pt
  14. O archeologo português. O territorio de "Anegia"
  15. Vicipaedia Lusica
  16. infopedia.org
  17. Vicipaedia Lusica
  18. Vicipaedia Lusica
  19. Vicipaedia Lusica
  20. Vicipaedia Lusica
  21. Vicipaedia Lusica
  22. O archeologo português. O territorio de "Anegia"
  23. Vicipaedia Lusica
  24. Vicipaedia Lusica
  25. Vicipaedia Lusica
  26. jfsmcampo.no.sapo.pt
  27. História rebordosense
  28. cm-felgueiras.pt
  29. Vicipaedia Lusica
  30. Toponimia Latina,
  31. Vicipaedia Lusica
  32. michaelis.uol.com.br
  33. infopedia.pt
  34. cm-felgueiras.pt
  35. História rebordosense
  36. Vicipaedia Lusica
  37. infopedia.pt
  38. O archeologo português. O territorio de "Anegia"
  39. Vicipaedia Lusica
  40. O archeologo português. O territorio de "Anegia"
  41. www.cristelo.pt
  42. Vicipaedia Lusica
  43. Vicipaedia Lusica
  44. Vicipaedia Lusica
  45. Toponimia Latina,
  46. cm-felgueiras.pt
  47. parada.no.sapo.pt
  48. Distrito do PORTO. Trabalho e Pesquisa de Carlos Leite Ribeiro
  49. História rebordosense
  50. michaelis.uol.com.br
  51. Vicipaedia Lusica
  52. Vicipaedia Lusica
  53. infopedia.pt
  54. HISTORIAE SOCIETATIS IESV PARS TERTIA Siue BORGIA. Auctore R. P. Francisco Sacchino
  55. Lexicon Universale Hofmann