Ozon

Ŏzŏn[1] (-ŏntĭs, n.) vel ozonum[2] (Graece ὄζον ‘olens’), est molecula ex trinis atomis oxygeni constans. In naturali pressione aeria est gas sublividum, quod respirationi nocere potest. Odorem allio fragrantem habet, qui frigidus post tonitrum imbremque sentitur. E quo principio olenti nomen accepit.[3]. Infra -112 gradus Celsianos liquidum caeruleum fit et displosivum.
De ozonte creato et deleto
[recensere | fontem recensere]
Ozon in atmosphaera elata quae vulgo stratosphaera appellatur formatur cum radii UV a sole emissi moleculas dioxygenii (O2) percutiunt atque eas secant in duos atomos. Tum atomus O singularis, quod radicale est duos electrones impares praebens, celeriter cum O2 reagit quocum O3 format. Stratum ozontis fit a quo omnes organismi in tellure viventes a radiatione ultraviolacea proteguntur: nam cum radii solis ozonum rursus secant in O et O2 multa energia periculosa absorbetur. Et atomi O rursus ozonum redintegrant ita ut in naturalibus conditionibus quantitas ozoni stabilis maneat etiamsi secundum anni tempora fluctuatur.
Ab anno 1970 investigatores docuerunt substantias nonnullas ex industria humana enatas, imprimis nitrogenii oxida aëroplanis emissa[4] et chlorofluori carbonida (CFC)[5] ozon delere. Nam si radicale chemicum O cum alia molecula quam dioxygenio cohaeret e cyclo ozontis exiit, eo magis quod chlorus catalytice agit. Et anno 1985 magnum foramen in strato ozontis renuntiatum est super antarctica, quod vitae terrestri exitium minabatur. Anno 1987 Protocollum Montis Regii nunc a 197 (hoc est paene universis) civitatibus ratum substantiarum CFC prohibitionem iubebat: quod protocollum generi humano fortasse saluti fuit[6]. Certe abhinc foramen minui et status ozontis meliorari videntur. Anno 1995 Paulus Iosephus Crutzen, Marius Iosephus Molina[7] et Franciscus Sherwood Rowland simul praemio Nobeliano honorati sunt ob eorum studia de ozonte.
De ozonte aerem inquinante
[recensere | fontem recensere]Propius a nobis et a terrae superficie gas minus utile atque etiam plantis et animalibus toxicum invenitur ozon ob oxidationis potestatem. Cum spiritu in pulmones ducitur inflammationem movet. Naturaliter fulgur impetum per oxygenium aeris faciens ozon gignere potest. Nam homines quoque ozon in laboratoriis fabricant dum fluxum electricum per oxygenium transmittunt. Sed hodie additur ozon ex pollutione et nitrogenii oxidis ab autocinetis emissis natum. Diebus insolatis et vento carentibus copia ozontis cumulata sanitati nocere potest[8]. Pars Anglorum smog (nebulae fumis mixtis) quoque invenitur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Gen. ozontis. Ioannis Iulii Seeck Rigensis, Meletemata de hydrargyri effectu (Dorpati: 1859), 19–26; Eduardi Meyer, Disquisitiones de intoxicatione acuta phosphoro effecta (Dorpati: 1861), 13–22.
- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, andra upplagan (Holmiae: Norstedts akademiska förlag, 2009).
- ↑ Schönbein (1840), "An diese Bemerkung knüpfe ich noch den Vorschlag, das riechende Princip Ozon zu nennen," p. 635.
- ↑ Crutzen, 1970.
- ↑ Molina et Rowland, 1974.
- ↑ L’interdiction des CFC a permis à la planète de ne pas devenir une « terre brûlée, Forbes, 2021.
- ↑ MIT News.
- ↑ Centre de lutte contre le cancer Léon Bérard, Ozone et santé.
- ↑ L’ozone dans les stations d’épurations, 2023.
- ↑ Suez: Oxydation désinfection par l'ozone.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Paul J. Crutzen, "Estimates of Possible Variations in Total Ozone Due to Natural Causes and Human Activities", Ambio, 1974: 201-210
- "Photochemical reactions initiated by and influencing ozone in unpolluted tropospheric air", Tellus, 1974: 47-57
- "The influence of nitrogen oxides on the atmospheric ozone content", Quaterly Journal of the Royal Meteorological Society, 1970: 320-325
- Marius Iosephus Molina et Franciscus Sherwood Rowland, "Stratospheric sink for chlorofluoromethanes: chlorine atom-catalysed destruction of ozone", Nature, 1974: 810-2
- Schönbein, C. F. (1840). "Beobachtungen über den bei der Elektrolysation des Wassers und dem Ausströmen der gewöhnlichen Elektricität aus Spitzen sich entwickelnden Geruch." Annalen der Physik und Chemie: 616-635.
- Sungeun Lim, Jiaming Lily Shi, Urs von Gunten, Daniel L. McCurry. "Ozonation of organic compounds in water and wastewater: A critical review", Water research, 2022: 118053
- Wan Hu, Junnan Yang. "Effect of ambient ozone pollution on disease burden globally: A systematic analysis for the global burden of disease study 2019", Science of The Total Environment, 2024: 171739
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimedia communia plura habent quae ad ozon spectant.