Castrum Celticum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Castri reliquiae Villae Euracini in Portugallia.

Castrum Celticum munitum Aetatis Ferreae oppidum est, typicum Celtarum incolarum in Paeninsula Hiberica. Castra a Hispaniae Boreoccidente et a Portugalliae Septemtrione sita sunt.

Castri collocatio suorum incolarum defensione astringitur. Quamobrem, collocantur castra praesertim in arduis locis, in altis munitisque locis et in montibus segregatis cum bono circumiectorum conspectu aut in Asturiis, in litore.

Praeterea, ostendunt generatim diatonici moenia in externis parietibus et collocabantur erectae lapides soli ne hostium equitatus progrederentur.

In habitaculis quae in castris inventa sunt quae adhuc in Hispania manent est lamina ardesiaca in centrum ubi vita communis faciebatur. Habitaculorum fundamentum limi et tectum vegetale erat.

Sunt etiam in aliis Europae partibus cum Celtica traditione.