Latinitas bona

Wolfgangus Gerhardt

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wolfgangus Gerhardt

Wolfgangus (vulgo: Wolfgang) Gerhardt (natus 31 Decembris 1943 oppido Ulrichstein (Hassia)) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Democraticae Liberalis Germaniae (FDP) est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Postquam Gerhardt anno 1963 maturitatem adeptus est, Marburgi eruditioni, litteris Theodiscis, rebus politicis studebat. Anno 1970 doctor philologiae promotus est. Tum Hanoverae instituto Fridericus Naumann, quod ad FDP se adiungit, praefuit. Eodem tempore et pro administerio Hassiae rerum internarum laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1965 Gerhardt sodalis FDP fuit. Annis 1978 - 1982, 1983 - 1987, 1991 bis 1994 legatus suae factionis in senatum terrae missus est. Ibi ab anno 1983 et praeses legatorum FDP erat. Annis 1982 - 1995 FDP Hassiae et annis 1987 - 1991 Gualterio Wallmann praeside ministrorum duce administer Hassiae scientiarum et artis erat. Ab anno 1994 sodalis Dietae Foederalis Germaniae erat. Anno 1995 praeses totius FDP electus est, ab anno 1998 legatos suae factionis in dieta foederali duxit. Hunc magistratum Maio 2001 Guido Westerwelle tradidit, qui ab anno 2006 etiam praeses FDP Wolfgango Gerhardt successit. Anno 2013 noniam candidatus Dietae Foederalis erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Wolfgangus Gerhardt spectant.