Roman numeral 10000 CC DD.svg

Hannovera

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insigne Tabula geographica
Insigne Hannoverae
Hannovera
Situs Hannoverae
Nomen Latinum: Hannovera
Nomen Theodiscum: Hannover
Nomina Latina alia: Hanovera, Hanovra [1]
 
 
Statio ferriviaria
Hannover - Hauptbahnhof Eingangsportal 1.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Saxonia Inferior
Provincia:
Circulus rusticanus: Regio Hannovera
Coordinata geographica: 52° 22′ 28″ Sept., 9° 44′ 19″ Ort.
Altitudo: 55 supra mare
Area: 204,14 km²
Numerus incolarum: 514.137 (tempus 31.12.2012)
Coniunctio communium cum: communibus quae sunt haec:
* Bristolium, Regnum Britanniarum, ab 1947
Numerus cursualis: 30001-30669
Praefixum telephonicum: 0511
Nota autocineti: H
Nota magistratus communalis: 03 2 40 001
UN/LOCODE: DE HAJ
NUTS-Regio:
Ordo urbis partium: 13 regiones cum 51 partibus
Inscriptio cursualis magistratus: Trammplatz 2

30159 Hannover

Pagina interretialis: www.hannover.de
Res politicae
Magister civium superior: Stephanus Schostok (SPD)

Hannovera[2][1] (Theodisce Hannover) est urbs Germaniae et caput Saxoniae Inferioris atque Regionis Hannoverae, cuius prima mentio saeculo XI facta est. Hannoverae hodie circa 500 000 incolarum habitant.

Historia[recensere | fontem recensere]

Castellum Herrenhausen

Hannoverae, quae anno 1202 civitas declarata est, iura civitatis anno 1241 confirmata sunt. Quae civitas sequentibus annis celeriter crevit et anno 1368 societati Hansae addita est. Cum saeculo quarto decimo libertatem maiorem adepta esset, anno 1636 caput ducatus Brunsvici-Luneburgii facta est. Anno 1679 Ernestus Augustus dux regnum cepit, qui anno 1692 princeps elector Hannoverae factus est. Cui mortuo Georgius I filius anno 1698 successit, qui anno 1714 etiam regnum Britanniae suscepit. Imperium Hannoverae et Britanniae Maioris usque ad annum 1837 in manibus unius regis mansit. Inter bella Napoleonica Hannovera anno 1805 Borussiae attributa est, anno 1807 ad Regnum Westphaliae Napoleonis fratris Hieronymi adiuncta. Post cladem Napoleonis urbs, quae denuo a Londinio administrabatur, titulo capitis Regni Hannoverani honorata est. Rex Hannoverae Ernestus Augustus I administratione communi cum Britannia Maiore finita tandem in capite suo regnavit. Urbs et regnum Hannoverae post cladem bello contra Borussiam anni 1866 acceptam iterum Borussiae addictum est. Illo tempore industria et numerus incolarum rapide crescebant. Urbs, quae secundo bello mundano valde deleta erat, anno 1946 caput novi rei publicae Saxoniae Inferioris facta est. Anno 2000 expositio mundi (Expo, World's Fair) Hannoverae habita est. Ex die 1 Novembris 2001 Hannovera urbs ad Regionem Hannoverae pertinet.

Cives praeclari[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Coniunctiones communium[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972, p. 104
  2. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hannoveram spectant.
Urbes foederalium Germaniae terrarum capitales
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!