Nicolaus Barthel

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nicolaus (Theod. Klaus) Barthel (natus die 28 Decembris 1955 Monachii) rerum politicarum peritus Germanicus factionis SPD est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam in urbe patria scholam frequentabat et testimonium maturitatis accepit, eadem in urbe universitatem adiit et sociologiae, rebus politicis atque historiae studebat, "magister artium" factus est. Deinde pro collegiis opificum Bavariae operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Barthel, qui ab anno 1975 sodalis Factionis Socialis Democraticae est et nonnullos honores factionis gessit, ab anno 1994 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]