Suerinum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Suerinum
Res apud Vicidata repertae:
Suerinum: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°38′0″N 11°25′0″E
Numerus incolarum: 95 818
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Schwerin

Gestio

Praefectus: Rico Badenschier
Procuratio superior: Megapolis et Pomerania Citerior

Geographia

Superficies: 130.52 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Schelfstadt, Altstadt (Schwerin), Feldstadt, Paulsstadt, Großer Dreesch, Q1979199, Mueß, Mueßer Holz, Q15811338, Ostorf, Lankow, Krebsförden, Wüstmark, Q996476, Q1281823, Q1942391, Q1170672, Warnitz (Schwerin), Q205489
Territoria finitima: Ludwigslust-Parchim District, Nordwestmecklenburg District

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Tallinna, Vallis Vipperae, Vaasa, Regium Lepidi, Othania, Piła, Milvauchia, Wexionia, Nicosia Municipality

Tabula aut despectus

Suerinum: situs
Armamentarium

Suerinum (alia nomina: Squirsina, Zuarina)[1] est urbs in Germania sita, quae Germanice Schwerin nominatur. Praeterea est caput rei publicae foederatae Megapolis et Pomeraniae Citerioris.

Situs et visitanda[recensere | fontem recensere]

Urbs sita est ad Lacum Suerinensem, et quidem in ripa quae inter meridiem et occasum solis spectat, sexque alios lacus prospicit. Urbs libera, i.e. nulli districtui subiecta, etiam sedes episcopalis est Ecclesiae Lutheranae.

Industriae Suerini notissimae sunt machinarum constructio, lignorum tractatio, escarum fabricatio, coriaque. Aedificia visitanda sunt haec: cathedralis arte gothica aedificata (saeculorum 14-i et 15-i; cum triptycho artis gothicae posterioris) et curia antiqua (quae componitur ex quattuor operibus craticiis, saeculi 17-i; saeculo 19-o frons in modum artis gothicae hodiernae ornata est). In insula quadam Lacus burgensis etiam sunt Castellum Suerinum, Ecclesia castrensis (saeculi 16-i), rei publicae theatrum, rei publicae museum (haec duo saeculi 19-i).

Historia[recensere | fontem recensere]

Origo urbis erat emporium circum burgum in insula situm Slavorum, cuius prima mentio anno 1018 reperitur. Anno 1160 Henricus, dux Brunsvicensis, Obotritibus victis Suerino iura urbis donavit. Eodem anno Suerinum creatum est sedes episcopatus qui paulo ante constitutus erat. Anno 1358 in urbe regere coeperunt duces Megapolitani, quorum sedes ducalis saeculo 15-o exeunte etiam Suerinum transmota est.

Anno 1918 Suerinum factum est caput: primo Liberae rei publicae Megapolitanae, deinde Regionis Megapolitanae (1934–1952), postea Districtus Megapolitani (1952–1990), postremo, ex 1990, rei publicae foederatae. Ad 99 milia incolarum habet.

Cives clari[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Fons[recensere | fontem recensere]

"Schwerin", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 (DVD)

Urbes foederalium Germaniae terrarum capitales