Erfordia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Tabula geographica
Insigne Erfordiae Situs Erfordiae
Nomen Latinum: Erfordia
Nomen Germanicum: Erfurt
Nomina Latina alia: Erfurtum, Erphesfurtum
 
 
Ecclesia cathedralis Sanctae Mariae ac Ecclesia parochialis Sancti Severi
Dom und Severikirche in Erfurt.JPG
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Thuringia
Provincia:
Circulus urbanus: Erfordia
Coordinata geographica: 50° 58′ 41″ Sept., 11° 1′ 45″ Ort.
Altitudo: ab 158 ad 430 supra mare
Area: 269.17 km²
Numerus incolarum: 202 844 (tempus 31 decembris 2005)
Coniunctio communium cum: Vexillum Hungariae Győr (Germ. Raab) in Hungaria) usque ab 1971
Vexillum Lithuaniae Vilnio in Lituania) usque ab 1972
Vexillum Poloniae Kalisz (Germ. Kalisch) in Polonia usque ab 1982
Vexillum Rhenaniae-Palatinati Moguntiaco in Rhenania-Palatinato usque ab 1988
Vexillum Franciae Insula in Francia usque ab 1991
Vexillum CFA Shawnee in CF-civitate Kansia usque ab 1993
Vexillum Bulgariae Lowetsch in Bulgaria usque ab 1996 (renovatio pristinarum rationum)
Vexillum Argentiniae San Miguel de Tucumán in Argentinia usque ab 1993
Vexillum Israel Haifa in Israel usque ab 2000
Vexillum Sinarum, Yan'an in Republica Populi Sinae usque ab 2000
Spissitudo incolarum: 754 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: ab 99001 ad 99198
Praefixum telephonicum: 0361, 036201, 036202, 036203, 036204, 036208
Nota autocineti: EF
Nota magistratus communalis: 16 0 51 000
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: Landeshauptstadt Erfurt
Stadtverwaltung
99111 Erfurt
Pagina interretialis: [1]
Res politicae
Magister civium superior: Andreas Bausewein (Socialis Democratica Factio Germaniae)

Erfordia, sive Erfurtum et Erphesfurtum (Theodisce Erfurt), est urbs Germaniae et caput Thuringiae. Ibi est sedes dioecesis Erfordiensis ecclesiae Romanae. Erfordia circa 200 000 incolarum habet et ad flumen Hieram sita est (altitudine 200 metrorum). Erfordia gravis ponderis est locus qui attinet ad commeatus, cultum humanum civilemque, officinas. Excellit traditio horticulturae meritoriae florum seminumque.

Historia[recensere | fontem recensere]

Humanismi Germanici medium erat Erfordia a saeculo quarto decimo usque ad saeculum sextum decimum. Studiorum universitas fundata est anno 1392, ubi et Martinus Lutherus scholasticus erat. Eius tempore erant Erfordiae circa quadraginta templa et tredecim monachia. Universitatis portae clausae sunt anno 1816 et rursus apertae anno 1992. Erfordiae etiam sunt scholae speciales variae horticulturales et exstructoriae, bibliothecae scientificae et plura musea. Urbs superat cathedralis Beatae Mariae Virgini dicata (cuius constructio incohata est saeculo decimo; Lutherus ibi ordinatus est presbyter anno 1507) et Ecclesia Sancti Severi (ab saeculo tredecimo). Mediaevalis ecclesiarum multiplex est etiam signum urbis. Vicinus cathedrali colli invenitur Mons Sancti Petri, ubi exstant ruinae monasterii ordinis Sancti Benedicti (saeculi decimi) et castellum barocum (1665-1702). Inter multa alia sacralia aedificia, Ecclesia Augustinianorum negligenda non est, cum in eius monasterio Lutherus monachus fuerit. Regio maxime bella a multis dicitur esse cathedralis platea, ubi circumcirca domus affabre factae reperiuntur, velut Apotheca Viridis et Zur Hohen Lilie, aedes aevii artium renatarum. Pons negotiatorum (saeculi quarti decimi), in quo habitationes tabernaeque instructae sunt, extra Italiam genere suo solus eminet.

Prima mentio Erfordiae facta est anno 742, tamquam sedes episcopatus Erfordiensis (episcopo Sancto Bonifatio). Mercaturarum centrum erat Erfordia iam a saeculo nono; urbs iura urbana obtinuit saeculo tredecimo. Culmen emolumenti erat duo saecula post, cum urbs Hansae aggregata est. Postquam Lipsia maioris momenti in negiotiando fiebat, Erfordia minus valebat (saeclo sexto decimo). Inter annos 1664 et 1802 regebant Erfordiam Moguntini, inde Borussici. Congressu sic dicto Erfordiensi anno 1808 convenerunt Napoleo I (imperator Franciae) et Alexander I (imperator Russiae). Anno 1891,democratici sociales Programma Erfordiense pertulerunt, quod similibus factionibus etiam aliis in terris Europaeis exemplo fuit. Secundo bello mundano pyroboli utique multum destruxerunt, tamen restabat incolume fere nucleus hstoricus.

Sententia praeconii publici[recensere | fontem recensere]

"Erfordia est occursus in media Germania."

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Filii civitatis[recensere | fontem recensere]

Scholae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Erfordia spectant.
Urbes quae sunt capita terrarum foederalium Germanicarum
Vexillum Rei Publicae Germanicae
Aquae MattiacaeBerolinumBremaDresdaDusseldorpiumErfordiaHamburgumHannoveraKieliaMagdeburgumMoguntiacumMonacumPotestampiumSaraviponsStutgardiaSuerinum