Canstadium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Condistat (Germanice: Cannstatt, hodie Stuttgart–Bad Cannstatt)
Arbor felix
Arbor felix
Insigne Condistatis
Insigne
Agnomen
"nullum"
Sententia
"nulla"
Situs
Situs Condistatis in Germania
Situs Condistatis in Germania
Nomina Latina alia

Civitas Aurelia G (hypothesis)

Res politicae
Terra Foederalis Badenia-Virtembergia
castra Romana circa annum 90
Praefectus regionis Hans-Peter Fischer
Res geographicae
Numerus incolarum ineunte anno 2002
 - Spissitudo
67 600
4305 incolae incolae/km²
Coordinata 48° 48′ ″ Sept., 9° 13′ ″ Ort.
Altitudo inter 207 et 549 m
Situs interretialis: Pagina Stuttgarti officialis

Cana, Canstadium, Cantaropolis,[1] vel Condistat Germanice: Stuttgart-Bad Cannstatt - "Aquae Canstadianae" - hodie est Stutgardiae suburbium, ad ripam Neccari situm, quod circiter septuaginta milia incolarum habet. Oppidi thermae sunt valde "populares." Verbum Theodiscum Bad thermas indicat. Est Stutgardiae praesens circulus externus urbanus, maxima, quod ad incolas pertinet, viginti trium urbis regionum. Huic regioni, quae anno 1905 cum Stutgardia contributa est, circiter 67544 incolarum (anno 2007) sunt.

Quotannis de fine mensis Septembris ad initium mensis Octobris celeberrima sollemnia Condistatis popularia habentur. Sollemnium initium hebdomada post sollemnia Octobria (verius Septembria) Monaca est.

De Aevo Romano[recensere | fontem recensere]

Aevo Romano oppidum fuit maius, fortasse etiam caput Romanae civitatis. Romani regionem circa annum 90 occupaverunt; hoc fortasse evenit anno 85 vel 98. Romani castellum aedificaverunt super monte ubi Alam I Subulorum conlocabant. Condistat castra erat stativa inter castram quae Moguntiaci et castram quae Augustae Vindelicorum erat conlocata. Castellum verisimiliter usque ad annum 159 ibi erat, cum limes Romanus occidentem versus promovebatur. Non solum legionarii, sed etiam multi cives ibi habitabant, sed archaeologi adhuc aedificia magna Romana sicut aquaeductum vel amphitheatrum non inveniebant. Finis Condistatis oppidi Romani fuit cum Alamanni regionem invaserunt, circiter annum 260. Nomen Romani oppidi noniam scimus, sed iam saeculo octavo nomen Condistatis invenitur. Nonnulli putant Condistatis nomen ab 'urbis conditae' nomine provenire, sed C. S. Sommer archaeologus putat Condistatem esse 'Civitatem Aureliam G'; hoc nomen in vetere inscriptione Romana invenitur. Alii putant nomen esse Celticum: Celticum *Kondâti- confluentiam significat, ex quo nomine Celtico Alamannicum verbum *Chandez ortum esse putant. Etiam alii loci circum Condistatem nomina Celtica habent, sicut Virtem in Virtembergiae verbo vel "Prag."

Filius oppidi[recensere | fontem recensere]

Demarchus Beck

Imagines[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1908) recensio interretialis Textus apud archive.org (Textus apud Google Books)

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Canstadium spectant.