Antonius Hofreiter

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Antonius Hofreiter
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Hofreiter: imago
Nativitas: 2 Februarii 1970; Monacum
Patria: Germania

Officium

Officium: Socius Concilii Federalis Germanici, Socius Concilii Federalis Germanici, Socius Concilii Federalis Germanici, Socius Concilii Federalis Germanici
Munus: politicus, botanista

Consociatio

Factio: Foedus 90/Virides
Religio: no value
Antonius Hofreiter anno 2014

Antonius (Theod. Anton) Hofreiter (natus 2 Februarii 1970 Monachii) vir publicus Theodiscus et sodalis factionis Foederis 90 Viridum est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Hofreiter anno 1990 Monachii testimonium maturitatis accepit ac deinde annis 1991 - 1998 Monachii biologiae studebat. Anno ibi et 2003 doctor promotus est. Annis 1998 - 2005 Hofreiter pro legatis Viridum ad senatum terrae Bavariae operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Hofreiter, qui ab anno 1986 sodalis Viridum erat, ab anno 2005 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae est et ad hunc diem manet. Peritus praecipue rerum commeatus est et a die 20 Iunii 2011 praeses consilii commeatus parlamenti erat. Anno 2013 iterum legatus electus die 8 Octobris una cum Catharina Göring-Eckardt etiam praeses legatorum Viridum creatus est[1]. Et anno 2017 iterum legatus ad Dietam Foederalem electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Hofreiter spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]