Roman numeral 10000 CC DD.svg

Stutgardia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Insigne Tabula geographica
Insigne Stutgardiae
Stutgardia
Situs Stutgardiae
Nomen Latinum: Stutgardia
Nomen Theodiscum: Stuttgart
Nomina Latina alia: Stuccardia, Stuttgartia[1]
 
 
urbs in "cortina" sita
Stuttgart, Blickrichtung Nord von der Weinsteige aus, Innenstadt.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Badenia-Virtembergia
Provincia: Stuttgartum
Circulus urbanus: Stutgardia
Coordinata geographica: 48° 46′ 36″ Sept., 09° 10′ 39″ Ort.
Altitudo: 245 supra mare
Area: 207.36 km²
Numerus incolarum: 597'939 (tempus 30.12.2012)
Coniunctio communium cum: communibus quae sunt haec:
*  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Fanum Sanctae Helenae, Anglia, Regnum Britanniarum, ab 1948
Numerus cursualis: 70173–70619
Praefixum telephonicum: 0711
Nota autocineti: S
Nota magistratus communalis: 08 1 11 000
UN/LOCODE: DE STR
NUTS-Regio:
Ordo urbis partium: 23 regiones cum 149 partibus
Inscriptio cursualis magistratus: Marktplatz 1
70173 Stuttgart
Pagina interretialis: www.stuttgart.de
Res politicae
Magister civium superior: Fridericus Kuhn (Virides)

Stutgardia[2][3] seu Stuccardia[4] id est "equaria" vel "hortus equarum" (Germanice: Stuttgart, Italicum exonymum est Stoccarda) est urbs in Germania atque caput rei publicae foederalis Germaniae Badeniae-Virtembergiae vel etiam Suebiae est. Oppidum ad fluvium Neccarum situm, alii dicunt ad flumen vulgo Nesenbach.

Stutgardia habet circa sescenta milia (vel 590 000) incolarum.

Nomen Germanicum Stuttgart Germanice Stutengarten significat vel latine hortum equarum vel melius equariam. Dux Liudolfus Suebiae equariam saeculo X condidit.

Stutgardia suburbium Condistatis nomine habet, ubi olim Romani alam I Subulorum in castello conlocaverant.

Stutgardia est caput Dioecesis Rottenburgensis-Stutgardiensis Ecclesiae Catholicae et caput Ecclesiae Virtimbergicae Reformationis Lutheris.

Suburbio societas autocinetica DaimlerChrysler appellata sedes habet quae olim societas Mercedes-Benz erat. Etiam societas autocinetica Porsche Stutgardiae collocata est.

Persona urbis est Stuttgardia.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Urbs ad Neccarum fluvium sita in valle quasi in "cortina" naturali. Ex ima cortina usque ad supina vallis extenditur. Quamobrem in oppido multae scalae gradusque sunt. Anno 1894 usque ad 1896 primus specus "Suebicus" appellatus et anno 1930 alter "Wagenburg" nuncupatus effossi sunt.

"Specus" Germanice vel Anglice vel Francogallice "Tunnel" vel "tunnel" dicere vult. Apud Germanos et Anglos hoc verbum accentum in prima syllaba habet, sed dialectis meridionalibus sicut Suebico secunda syllaba accentum habet sicut apud Francogallicos.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Maxima statio ferriviaria est "Stuttgart Hauptbahnhof" quam stationem olim architecti cum formam stationis proposuerunt umbilicum Sueviae vocabant.












Porta curiae ducis[recensere | fontem recensere]

Porta curiae ducis
CURIA DUCIS ANNO SEQUENTE

ab Udalrico duce Wurtembergico A[nn]O MDXLIII exstructa
a d[omi]n[o] Christophoro duce an[no] MDLXVI amplificata

sub administratione d[omi]n[i] ducis Friderici Caroli Tutoris
d[omi]n[i] ducis Eberhardi Ludovici Principis iuventutis
pristino splendori restituta

STET PORRO INVIOLATA STRUCTURAE FACIES INCONCUSSAM HABEAT NOSTRA AETAS INCOLUMEM VIDEAT POSTERITAS

 

Porta curiae ducis inscriptione Latina praedita

Civitatis filii[recensere | fontem recensere]


Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Imagines[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Google Books Lateinische Stilübungen zum öffentlichen und Privatgebrauche, Band 2 von Christoph Friedrich Roth
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1908) recensio interretialis Textus apud archive.org (Textus apud Google Books)
  3. Historia et commentationes Academiae Electoralis Scientiarvm et ..., Volume 5 Von Academia Electoralis Scientiarum et Elegantiorum Literarum Theodoro-Palatinae
  4. [1] LIBRI SEPTEM DE PRIMIS NUPTIIS ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS, AC DOMINI, D. [Abbr.: DOMINI] Ludovici Ducis Wirtembergici et Teccii, Comitis Mompeligardii, etc. cum Illustrissima Principe ac Domina, D. [Abbr.: Domina] Dorothea Ursula, Marchionissa Badensi, etc. Stuccardiae, Anno 1575. Mense Novembri celebratis. Ex CAMENA

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Stutgardiam spectant.
Urbes quae sunt capita terrarum foederalium Germanicarum
Vexillum Rei Publicae Germanicae
Aquae MattiacaeBerolinumBremaDresdaDusseldorpiumErfordiaHamburgumHannoveraKieliaMagdeburgumMoguntiacumMonacumPotestampiumSaraviponsStutgardiaSuerinum