Latinitas nondum censa

Bavaria Superior

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Provincia Bavaria Superior
Insigne Tabula geographica
InsigneBavaria Superior Situs regionis
Indicia fundamentalia
Caput Monachium
Terra Foederalis: Bavaria
Area: 17 529.63 km²
Numerus incolarum: 4 430 706 (tempus 31. Decembris 2013)
Spissitudo incolarum: 252 per chiliometrum quadratum
Inscriptio cursualis Praesidentis regionis:
Pagina interretialis: [1]
Res politicae
Praesidens regionis Iosephus Mederer (CSU)


Bavaria Superior[1] (Theodisce Oberbayern) est provincia et provincia administrativa Bavariae 4 430 706 incolarum in austrooriente sita, in boreooriente ad Bavariam Inferiorem, in septentrionibus ad Palatinatum Superiorem et Franconiam Mediam, in occidente ad Suebiam finitima et Austriae in oriente et meridie adiacens. Caput et maxima urbs provinciae est Monachium.

Geographia politica[recensere | fontem recensere]

Bavaria superior in viginti pagos et tres urbes pago carentes dividitur:

Pagi[recensere | fontem recensere]

Lacus Bedaius cum Insula Dominarum
Ecclesia S. Bartholomaeo Apostolo dicata ad lacum "Königssee" et in imis radicibus montis "Watzmann" aedificata
Villa regia "Linderhof"
"Zugspitze" - summus mons Bavariae et Germaniae altitudinis 2962 metrorum
   Circulus Ariodunensis
   Circulus Astanienis
   Circulus Bad Tölz-Wolfratshausen
   Circulus Berchtesgadener Land
   Circulus Dachanensis
   Circulus Ebersbergensis
   Circulus Frisingensis
   Circulus Germagensis et Parthanensis
   Circulus Lantsbergensis
   Circulus Miesbach
   Circulus Muhldorpiensis ad Aenum
   Circulus Monacensis
   Circulus Neuburg-Schrobenhausen
   Circulus Oetingae Veteris
   Circulus Pfaffenhofen an der Ilm
   Circulus Principum Campi Pontisque
   Circulus Rosenheim
   Circulus Starnberg
   Circulus Traunstein
   Circulus Wilhainensis et Scongensis

Urbes pago carentes[recensere | fontem recensere]

Centrum urbis Monachii ab Horto Anglico visum

Natura terrestris[recensere | fontem recensere]

Provincia in meridie Alpium particeps est. Ex eis varii fluvii multam aquam frigidam versus boreoorientem ad Danubium portant, inter quos Licus, Isara, Aenus. Inter Alpes et Danubium planities iuxta colles minores se extendit. Hic iacent tres lacus maiores: "Ammersee" (47 km²), "Starnberger See"[2] (56 km²), Lacus Bedaius (79 km²). In radicibus Alpium plures minores et amoeni lacus inveniuntur. In Septentrionibus, id est in latere sinistro, Danubii, provincia in Iuram montem pertinet.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Incolae huius regionis praeter urbem Hamburgum plurimam pecuniam quaerunt. Maximam partem oeconomiae (62 centesima) hodie servitia formant. 200 000 personarum in rebus periegeticis laborant. Negotii inopia hic paucior est (mense Ianuario 2016 3.8 centesima).

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1255 ducatus Bavariae in duas partes (superiorem et inferiorem) et postea in quattuor partes divisa est. Anno 1606 dux Albertus quartus terram iterum in unum ducatum unificavit.

Bavaria nova et regalis post aetatem Napoleonicam anno 1816 in congressu Vindobonae (Wiener Kongress) habito constituta primo in quindecim, tum in octo circulos divisa est; quorum unum, circulum Isarensem ("Isarkreis") dico cum capite Monachium, Rex Ludovicus primus anno 1837 "Bavariam superiorem" nominandum curavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Schacherl,L. (2014). ADAC Reiseführer Oberbayern. Monachii, ADAC Verlag

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Seutter, Matthaeus (circa 1730). Bavaria superior et inferior cum quatuor Praefecturis. (Mappa). Augustae Vindelicorum
  2. Nomen "Würmsee" ab anno 1962 obsoletum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bavariam Superiorem spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide Bavaria Superior in Victionario.