Tinctura heraldica
Appearance
Tincturae heraldicae sunt colores qui insignia heraldica decorant.
Tincturae praecipuae
[recensere | fontem recensere]Praecipuae sunt septem tincturae: duo "metalla" et quinque "colores". Nomina vulgaria a lingua Francogallica antiqua deducuntur.
| Metalla | ||
|---|---|---|
| aureus[1] | or | |
| argenteus[2] | argent | |
| Colores | ||
| azureus[3] | azure | |
| rubeus[4] | gules | |
| purpureus[5] | purpure | |
| viridis[6] | vert | |
| niger[7] | sable | |
Lingua Anglica nomine vert praesertim utitur; aliae autem linguae nomine sinople utuntur, quod olim colorem rubeum significabat (ex verbo Latino sinopis).
Gules fortasse a verbo Latino gulae deducitur. Sable significat sabellum seu zibellinam.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ In descriptionibus etiam croceus, flavus, galbinus, giallus, luteus inveniuntur (Michael Pastoureau, Blasonner en latin (XIIe-XVIe siècle), in: Les historiens et le Latin médiéval, 2001, pp. 293-305).
- ↑ Vel albus, candidus (v. ibidem).
- ↑ Vel azzurrus, blavus, caeruleus, cyaneus (v. ibidem).
- ↑ Vel coccineus, guleus, miniatus, puniceus, ruber (v. ibidem).
- ↑ Vel subniger (v. ibidem).
- ↑ Vel prasinus (v. ibidem).
- ↑ Vel furvus, pulleus (v. ibidem).

