Vasconia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Vasconia (discretiva)

Euskal Autonomia Erkidegoa /
Comunidad Autónoma del País Vasco
vexillum Vasconiae insigne Vasconiae
(Vexillum) (Insigne)
Situs Vasconiae
Caput Nova Victoria
Linguae publicae Vasconica et Hispanica
Area


 - totalis
 - % Hispaniae

14a


7.234 km²
1,4%

Incolae


 - Omnes (2003)
 - % Hispaniae
 - Spissitas

7a


2.108.281
5,0%
291,44/km²

Statutum autonomiae 22 Decembris 1979
ISO 3166-2 PV

Repraesentantio parlamentaria
 Scamna Parlamento
 Scamna Senatu

 

19
3

Lehendacarius Franciscus Xaverius López Álvarez (PSE)
Pagina officialis Eusko Jaurlaritza/Gobierno Vasco

Vasconia (-ae, f.) (Vasconice Euskadi; Hispanice País Vasco, antea Provincias Vascongadas) est communitas autonoma Hispaniae, quae provincias Alavam, Biscaiam, et Ipuscoam, etiam Territoria Historica nuncupatas, comprehenditt. Finitima Francicae Aquitaniae orientali septentrioni, Navarrae orientali meridie, Rioiiae meridie, Castellae et Legioni occidentali meridie et Cantabriae occidente. Septentrionalia litora mare Cantabricum abluit.

Communitas Autonoma Vasconica.

Vasconia sive Communitas Autonoma Vasconica concessum nationalitatis statum intra Hispaniam habet, quam Constitutio Hispanica anni 1978 separatis ethicis realitatibus attribuit. Communitas autonoma in Statuto Autonomiae Vasconiae, fundationali documento legitimo compages evolutioni Vasconum in Hispanico solo praebente, fundatur. Licet hic spiritus, Navarrae territorium praetermissum est et factum est separata communitas autonoma. Caput Nova Victoria, in provincia Alava sita, et Bilbaum, maxima urbs in provincia Biscaia est.

Dicitur Vasconia pars terrarum Vasconum esse, in Vasconia Cispyrenaica sita. Ergo non confundenda est cum maiore Vasconia, e qua est pars componens.

Toponymia[recensere | fontem recensere]

Sabinus Arana, Vasconicus nationalisticus politicus vocabuli Euzkadi inventor.

Termini in Statuto Autonomiae Hispanice Euskadi atque País Vasco et Vasconice Euskadi atque Euskal Herria sunt publica denominatio in Communitate Autonoma Vasconiae.

Nomenclaturae res fuit diserta quaestio, quia nomina Euskadi et Euzkadi traditionaliter in usu fuere ad designandam regionem extensiorem quam eam trium provinciarum. Die 18 Iulii 2003, Regia Academia Linguae Vasconicae documentum probavit in quo suam iudicationem de correcto vocabuli Euskal Herria usu exponebat; "territorium cum culturalibus bene definitis notis, supra politico-administrativos limites et etiam supra historicas dissimilitudines".

De Euskadi sive Euzkadi etymologia, hoc vocabulum velut neologismus a Sabino Arana creatum est ad referendum ad gentem Vasconum quae praesentia communitatis territoria incolit et non ad referendum ad septem provincias Vascophonicas, e quibus tres in Francico territorio sunt.

Per multos annos in usu erat orthographia Euzkadi et haud Euskadi, quia aliquae hypotheses suggerebant Sabinum Arana putare ut radix eusk-, scilicet Vasco", euzk-, vocabuli eguszki, Solem significantis, contractio, esset, secundum antiquam theoria ut antiqui Vascones filii huius astri considerarentur. Huic radici euzk- (sive eusk-) adderetur suffixum -di, creberrime in Vasconica toponymia, et supposite 'congeriem' ac 'locum' significans. Nihilominus non est multum anthropologicarum nec philologicorum indiciorum huic derivationi, quamquam anthropologi Barandiaran et Resurrectio Maria Azkue hanc etymologicam interpretationem accipiunt secundum nomina data variis locorum Biscaiae patoibus? masculinae divinitati Solis. Aliae theoriae, attamen, suggerunt Sabini Arana orthographiam nihil conexam esse cum eguzki, sed etymologicam deformationem esse quam ipse Biscaiae proponeret.

Historia[recensere | fontem recensere]

Romani historiographi Vasconicum territorium e Praeromanis temporibus ab variis tribibus quarum linguam non intellegebant inhabitatum esse firmaverunt. Regionalis harum tribuum distributio secundum historiographos differt. Nihilominus accipitur theoria ut Vascones reliquum Palaeolithicorum Europae Occidentalis incolarum, specifice Francocantabricae regionis incolarum, sint. Strabo et Plinius Maior suis in scriptis Vasconicas tribus memorant, inclusis ibi Vasconibus et Aquitanis inter alios. Sunt satis indicia ut iam in usu esset lingua Protovasconica.

Historica Arbor Guernicae (Hispanice Árbol de Guernica; Vasconice Gernikako Arbola), symbolum Vasconicorum institutorum.

Per Primum Medium Aevum territoria inter Hiberum et Garunnam Vasconia nuncupabatur et unificata sunt a ducibus Vasconiae per temporis perihodon. Post Musulmanas Paeninsulae Hibericae invasiones et Francicam Caroli Magni expansionem, territorium ruptum est. Regnum Navarrae velut praecipua territorii civitas saeculo nono emersit. Rege Sanctio III Maiore, Regnum Pampilonensium maximam territorialem extensionem assecutum est, sed mortuo Sanctio III Maiore anno 1035, eius filii, cum testamentum quod regnum primogenito concessisset non observavissent, et post multas pugnas, divisere territorium, quod fecit surgere nova politica structura saeculo duodecimo a regnis Navarrae, Aragoniae et Castellae formata. Per Primum Medium Aevum, Biscaia libenter se Regno Castellae iunxit.

Anno 1200, Regnum Navarrae praesentia Alavae, Ipuscoae et Agri Duranici territoria amisere, quae sunt annexae a Castellano monarcha. Sic, Navarra, ab aliis paeninsularibus Vasconiae territoriis separata, suam civilitatem expansionis versus septentrionem et orientem, versus Franciae atque Aragoniae finitima territoria direxit. Navarra partim annexa est a Regno Castellae per saecula undecimum et duodecimum et fere tota inter annos 1512 et 1521. Septentrionalis territorii reliquum a Francia annexum est. Tres praesentis Vasconiae provinciae iam libenter se Regno Castellae modo intermittenti iunxerant et favere integrationi Navarrae intra Castellam.

Navarra, Alava, Ipuscoa, et Biscaia sua fora servaverunt. Hic status usque ad saeculum undevicensimum perduravit cum partim ab Antonio Cánovas del Castillo post Carlisticam cladem suppressa sunt. Per Franquismum, solum Alava et Navarra suorum antiquorum fororum partem servavere, sed derogata sunt in aliis duabus provinciis per decretum diei 23 Iunii 1937, quia habitae sunt "proditores" cum non seditioni favissent, et primum Statutum Autonomiae Vasconicum suppressit. Hoc decretum partim die 6 Iunii 1968 mutatum est, supprimendis offensivis paragraphis Ipuscoae et Biscaiae, sed servanti sunt reliqui articuli. Denique derogatum est die 30 Octobris 1976.

Post Statuti Autonomiae probationem anno 1979, Vasconia communitas autonoma hodie constituta est et foralia iura historicorum territoriorum conformantium absorbuit. Alia Hispanica Vasconophonica provincia, Navarra, non se iunxit et communitatem foralem uniprovincialem formavit.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Saxum Album (Hispanice et Vasconice Aitxuri) iuxta cum vicinis cacuminibus in iugo Saxi Rubri (Vasconice Aizkorri; Hispanice Aitzgorri).

Vasconiae orographia praesertim montana est, quam conformant Montes Vasconici (Hispanice Montes Vascos; Vasconice Euskal Herriko arkua) et permovens Iugum Cantabricum (Hispanice Sierra de Cantabria; Vasconice Kantabriako mendilerroa) Meridie, cum Tullonio[1] (Hispanice Sierra de Toloño; Vasconice Toloñoko mendilerroa) velut maxima altitudine, dum Pyrenaeorum radices Navarram attingunt. Locus altissimus in Vasconia est Saxum Album (Hispanice et Vasconice Aitxuri), 1551 metra altum, in Saepto Naturali Saxi Rubri situm.

In Vasconia distingui grosso modo possunt quattuor zonae climaticae: displuvium Atlanticum Septentrione; zona climatis subatlantici, Valles Occidentales Alavae et Planities Alavensis (Hispanice Llanada Alavesa); zona climatis submediterranei; et meridianum extremum, in depressionem Hiberi et Rivogiam Alavensem (Hispanice Rioja Alavesa; Vasconice Arabako Errioxa) intrans, ubi iam est clima cum aestate clare sicca calidaque generis continentalis.

Haec regio Programma Mundanum Evaluationis Opium Hydricarum ex UNESCO participavit, quamobrem installata sunt amplius 300 centrorum informationis quae profuere efficere relationem de praesenti regionis statu.

Civilitas et gubernatio[recensere | fontem recensere]

Statutum Autonomiae et Vasconiae potestates[recensere | fontem recensere]

Vasconia ad suam autonomiam accessit, probato Statuto Autonomiae anno 1979. Hoc Statutum a plerisque Hispanicis Statutis Autonomiae distinguitur, haud in competentiarum translatarum aut transferibilium numero, sed in facto ut Vasconica autonomia in historicis foris, Constitutione Hispanica agnitis, fundetur. Sic, Vasconia, praeter acceptas comptetentias de educatione, obtinet exclusivum pecuniariae suppeditationis processum fundatum in renovandis aut contemporizandis oeconomicis consensibus post fororum abolitionem anni 1876 statutis, quae servavere Alava et Navarra, sed quae derogata sunt in Ipuscoa et Biscaia a Franquistisco regimene, finito Bello Civili. Statutum praeterea proprios vigiles, Ertzaintzam, integrale vigilum corpus per totum territorium distentum, permittit. Nihilominus, deputationes forales territoriorum Vasconiam integrantium sua foralia instituta cum competentiis servant disponuntque quae crebro confligunt adversus Gubernationis Vasconicae attributiones.

Vasconiae potestates per Parlamentum, Gubernationem et Praesidem exercentur:

Factiones politicae[recensere | fontem recensere]

Domus Sabini (Vasconice Sabin Etxea), Factionis Nationalisticae Vasconicae (Hispanice Partido Nacionalista Vasco, PNV; Vasconice Euzko Alderdi Jeltzalea, EAJ) sedes.

Factiones politicae cum repraesentatione in Parlamento Vasconico post comitia anni 2009 sunt:

Organizatio territorialis[recensere | fontem recensere]

Vasconia tres provincias comprehendit, quae nuncupantur territoria historica (Hispanice territorios históricos; Vasconice foru lurraldeak) in autonomicis praeceptis. Dividuntur vicissim in 251 municipia; 51 in Alava, 88 in Ipuscoa et 112 in Biscaia, quae conglobantur in commarcas viginti. Territorium Alava dividitur in commarcas sive quadrellas sive esqualdeas septem (Hispanice cuadrillas; Vasconice eskualdeak). Commarcae Ipuscoae et Biscaiae; nihilominus, divisiones administrativas non conformant. Ceterum, secundum Normas Ordinationis Territorialis Gubernationis Vasconicae sunt areae functionales Vasconiae quindecim quae constituunt basin referentiae harmonicae coordinataeque Communitatis evolutioni et fundantur in interconexionis integrationisque criteriis adeo ut et territorialis sectorialiaque proposita et municipalis adumbratio modo independenti inter se non efficiantur, sed omnia persequantur coherentia destinata.

Commarcalis Vasconiae tabula.
Vasconicorum municipiorum tabula.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
VASCONIA
Provinciae Commarcae Municipia
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Alava
Incolae
319 227
Commarcae Alavae
Nova Victoria, Ayala, Laguardia-Rivogia Alavensis, Salvaterra, Zuya, Anniana et Campezum-Mons Alavensis.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Nova Victoria
239 562 incolarum
Municipia Alavae
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Ipuscoa
Incolae
709 607
Commarcae Ipuscoae
Bidasso Inferior, Oarsoaldea, Sanctus Sebastianus, Tolosaldea, Pagus Superior, Urola-Litus, Deva Inferior et Deva Superior.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Sanctus Sebastianus
186.185 hab.
Municipia Ipuscoae
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Biscaia
Incolae
1 155 772
Commarcae Biscaiae
Magnum Bilbaum, Ager Duranicus, Lea-Flumen Ilicum, Busturialdea - Urdaibai, Uribe, Inchartationes et Arratia-Nervium.

Bilbaum
352 700 incolarum
Municipia Biscaiae

Securitas[recensere | fontem recensere]

Vasconia proprios vigiles, Ertzaintzam, totum per territorium porrectos, habet. In praesenti translatas omnes competentias de securitate civili, ordine publico et commeatu habet, dum eas de antiterrorismo cum Vires Securitatis Civitatis partitur.

Ertzaintzae autocinetum excubiarum Bilbai.

In Communitate adhuc adsunt dua Civitatis corpora biocolytica, Corpus Nationale Vigilum (Hispanice Cuerpo Nacional de Policía; Vasconice Espainiako Polizia Nazionala) et Custodia Civilis (Hispanice Guardia Civil; Vasconice Guardia Zibila), in antiterrostisticis operibus et extracommunitarii atque supracommunitarii characteris diaconiis biocolyticis.

Custodia Civilis (Hispanice Guardia Civil; Vasconice Guardia Zibila), velut Custodia Fiscalis, fungitur munere impediendae et persequendae subintroductionem (commercium illicitum) reliquasque fiscalis characteris infractiones, gerendorum armorum atque materiarum displosivarum, vigilandorum portuum, aëroportuum, litorum ac limitum, dum est corpus biocolyticum cum competentiis securitatis civilis toto in territorio.

Corpus Nationale Vigilum (Hispanice Cuerpo Nacional de Policía; Vasconice Espainiako Polizia Nazionala) fungitur munere expediendae Chartae Nationalis Identitatis (Hispanice Documento Nacional de Identidad; Vasconice Nortasun agiria) ac syngraphorum, inspiciendorum accessuum et exituum in territorio nationali et aliarum rerum praevisarum in legibus de peregrinatione, refugio asyloque, deportatione, emigratione et immigratione.

Corporis Nationalis Vigilum praesentia in Vasconia consistit in quattuor commissarii sedibus, e quibus duae in Ipuscoa (Fani Sancti Sebastiani et Oeassone), una in Biscaia (Bilbai et una in Alava (Victoriae Novae inveniuntur, et in singulis castris in Biscaia (in Basauris), dum Custodia Civilis amplius vicena castra totam per Vasconicam geographiam sparsa cum praetorio in omnibus capite habet.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Usitatae Vasconicae domus Fontarabiae.
Demographica Vasconiae evolutio et
percentatio respectu totius nationalis numeri incolarum[2]
1857 1900 1910 1920 1930 1940 1950
Numerus incolarum 413 470 603 596 673 788 766 775 891 710 955.764 1 061 240
Percentatio 2,67% 3,24% 3,37% 3,58% 3,77% 3,67% 3,77%
1960 1970 1981 1991 1996 2001 2011
Numerus incolarum 1 371 654 1 878 636 2 134 763 2 109 009 2 101 478 2 133 684 2 184 606
Percentatio 4,49% 5,53% 5,66% 5,35% 5,11% 4,77% 4,63%

Paere dimidium 2 155 546 incolarum Vasconiae in Magno Bilbao, scilicet in territorio urbis Bilbai, vivunt. E decem frequentissimis urbibus, sex partem formant Bilbainae conurbationis (Bilbaum, Baracaldo, Guecho, Portus Gallorum, Monasterium Sancti Georgii et Basauri).

Cum 28,2% incolarum Vasconiae extra hanc regionem natorum, immigratio decretoria Vasconicae demographiae est. Per saeculum XX plerique immigrantes ex aliis Hispaniae partibus, typice e Gallaecia atque Castella et Legione veniebant. Ultimos per annos, considerabilis numerus horum incolarum in suos natalis locos regressi sunt dum immigratio in Vasconiam in praesenti extra Hispaniam, praesertim e America Meridionali oritur.

Praecipuae urbes[recensere | fontem recensere]

Bilbaum, urbs frequentissima in Vasconia.

Ecce inferiori in tabula decem frequentissimae urbes in Vasconia:

Urbs Latine Urbs Hispanice Urbs Vasconice Numerus incolarum
Bilbaum Bilbao Bilbo 354 145
Nova Victoria Vitoria Gasteiz 226 490
Fanum Sancti Sebastiani San Sebastián Donostia 183 308
Baracaldo Baracaldo Barakaldo 95 675
Guecho Guecho Getxo 83 000
Oeasso Irún Irun 59 557
Portus Gallorum Portugalete Portugalete 51 066
Monasterium Sancti Georgii Santurce Santurtzi 47 320
Basauri Basauri Basauri 45 045
Orereta Rentería Errenteria 38 397

Linguae[recensere | fontem recensere]

In Vasconia in usu sunt duae linguae e saeculis, Hispanica et Vasconica, ambae huius regionis originariae, nam prima orta est ampla in zona etiam Occidentalia praesentium Alavae ac Biscaiae territoria comprehendente. Vasconica, reliquarum Hispanicarum modernarum linguarum dispar, nec originem trahit ab Latina nec ad familiam Indoeuropaeam pertinet.

Hispanica est lingua plerarumque Vasconicarum domuum: anno 2001 erat lingua domestico in usu 83 centesimae incolarum, dum Vasconica erat lingua domestico in usu 11.8 centesimae et 5.2 centesimae item utebantur ambabus linguis domi. Haec percentationes secundum provinciam variant, cum Ipuscoa ubi maximus numerus incolarum Vasconice loquitur et cum Alava ubi est minimus numerus Vascophonorum.

Gasconicae gentes in Ipuscoa consessae secum suam linguam, Gasconicam, apportavere, quae iam in Vasconia evanuit, quamquam aliquibus in communitatibus servata est usque ad saeculum vicensimo.

Locutores in Vasconia in globos tres dividi possunt, qui sunt:

  • Bilinques, qui loquuntur bene et Vasconice et Hispanice,
  • Bilinques passivi, qui Vasconice difficiliter intellegunt et loquuntur, dum sunt periti in usu Hispanicae,
  • Hispanophoni, qui Vasconicam intellegunt nec Vasconice loquuntur.

Religio[recensere | fontem recensere]

Vascones historice propter Catholicismum Romanum colendum excellunt, quamquam hodie in praesenti Vasconica societas eandem religiosam varietatem ostendit quam omnis Europaea societas.

Intra Catholicismum Romanum maxima Vasconica apportatio facta est cum Societate Iesu, ab Vascone Ignatio de Loyola condita.

Hoc in contextu Vasconica popularis religiosa cultura magnopere patescit in sequendis devotionis Marianis. In Biscaia Nostra Domina Vecuniae (Hispanice Nuestra Señora de Begoña; Vasconice Begoñako Andre Maria), in Ipuscoa Sanctuarium Nostrae Dominae Arantzazus (Hispanice Santuario de Nuestra Señora de Aránzazu; Vasconice Arantzazuko santutegia) et in Alava Virgo Alba (Hispanice Virgen Blanca) excellit.

Non obliviscendum est ut in Vasconia fuerit tractus Peregrinationis Compostellanae in secundariis tramitibus et ut tali sensu sint praecipuae reliquiae eius culturalis ponderis velut casus Sanctuarii Nostrae Dominae Estibalizensis (Hispanice Santuario de Nuestra Señora de Estíbaliz; Vasconice Estibalizko Andre Mariaren Santutegia) et Collegiata Zerranuzensis (Hispanice Colegiata de Zenarruza; Vasconice Ziortzako monasterioa).

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Graphea BBVA Bilbai.

Communitas Autonoma Vasconia prima intra Hispaniam secundum reditum per capita classificatur, cum producto domestico grosso per capita 40 centesimis maiore quam Unionis Europaeae eo et 33,8 centesimis maiore quam Hispaniae media anno 2010, cum 31 314 euronum. Industriales activitates traditionaliter chalybe et naupēgēsi nisae sunt, praesertim propter locupletibus mineralium ferrosorum opibus inventis per saeculum undevicensimum circum Bilbaum. Aestuarium Bilbainum Vasconicae revolutionis industrialis centrum fuit per saeculum undevicensimum et primum dimidium saeculi vicensimi. Haec activitates per decenniorum 198 et 199 crises oeconomicas conciderunt, quod in diaconiarum et novarum technologiarum campo evolutionem inchoavit.

Hodie, maximus campus industrialis intra Vasconicam oeconomiam fabrile in Biscaiae ac Ipuscoae vallibus, aëronautica Novae Victoriae et energia Bilbai est.

Praecipuae societates in Vasconia sunt argentaria BBVA, societas energetica Iberdrola (ambae primarias sedes Bilbai habent), corporatio Mondragon quae est maxima cooperativa in mundo, Gamesa productoria aërogeneratorii et CAF productoria materiae rotantis.

Anno 2012 et per crisin pecuaniariam Vasconia Hispaniam totam superat. Inopia operarum in Vasconia est propomodum 14,56%, percentatio concordans cum Unionis Europaeae media. Hispania tota est natio cum maximo inopiae operarum indice in Unionis Europaeae, cum 24,6 centesimis.

Respectu functionis PDG, Q4 significabat Vasconiam extra recessionem cum incremento 0,2% esse. Tota Hispanica oeconomia in recessione post Q4 manuit.

Per 2009 Vasconica oeconomia -3,3 contesimis collato cum -3,6 centesimis in reliqua Hispania contraxit.

Infrastructura[recensere | fontem recensere]

Vectura[recensere | fontem recensere]

Strategicus geographicus Vasconiae situs velut nexus inter Hispaniae Septemtrionem Occidentalem atque Centrum et reliquam Europam hoc territorium unum inter multum frequentata facit.

Autoviae[recensere | fontem recensere]

Praecipua autoviariae vecturae spina sunt autovia AP-8 Bilbaum, Fanum Sancti Sebastiani ac Francicum limitem coniungens et autovia A-1 Fanum Sancti Sebastiani ac Novam Victoriam cum media Hispania coniungens. Inter alias praecipuas autovias est autovia AP-68 Bilbaum cum Mediterraneo coniungens.

Ferrivia[recensere | fontem recensere]

Rete Ferriviarium Vasconicum (Vasconice Euskal Trenbide Sarea; Hispanice Red Ferroviaria Vasca) Gubernationi Vasconicae propria societas ferriviariam infrastructuram in autonoma regione sustinens creansque est. Euskotren Trena Gubernationi Vasconicae propria societas ferriviae angustae est quae cyclophoricas diaconias Bilbai ac Fani Sancti Sebastiani, interurbanas diaconias inter Bilbaum ac Fanum Sancti Sebastiani (Hispania) et ferriviae stratariae diaconias EuskoTran Bilbai ac Novae Victoriae gerit.

Metropolitana Bilbaina (Hispanice Metro de Bilbao; Vasconice Bilboko metroa) duas metropolitanae lineas areas Magni Bilbai servientes gerit.

Gubernatio Hispanica duas praecipuas societatis RENFE ferriviae latae lineas Novam Victoriam cum Fano Sancti Sebastiani atque Bilbaum cum media Hispania coniungentes possidet. Etiam cyclophoricas lineas Renfe Cercanías et Bilbai et Fani Sancti Sebastiani gerit.

Ferriviae angustae societas FEVE cyclophoricam lineam inter Bilbaum atque Valmasedam gerit et Bilbaum cum reliqua septemtrionali Hispania coniungit.

Novum civitatense rete (nuncupatum Y Vasconicum) construitur, quod tria capita formā Y coniunget. Designatur anno 2013 complendum esse, inclusa conexione cum Francico rete TGV in Hendaye. Propter asperam territorii geographiam, maior retis pars per cuniculos, cum toto aestimato sumptu decem billionum euronum. Aestimatus oecologicus incepti impactus formationem globi nuncupati AHTrik Ez Elkarlana contra id excitavit. Hic globus sociali inoboedientia utitur ad adversandum incepto et ad promovenda referenda contra id in urbibus quas id magis afficit. Licet relative expandens hominum oppositio contra inceptum, opus pergit.

Aëroportus[recensere | fontem recensere]

Tria capita habet aëroportus tres qui sunt:

E tribus, praecipuissimus et locus aditus in Vasconiam est Aëroportus Bilbainus, multas internationales conexiones offerens et per quem se moverunt circiter 4 200 000 viatorum anno 2007.

Portus maritimi[recensere | fontem recensere]

Duo praecipuissimi portus sunt Portus Bilbainus et Portus Passagii. Sunt alii minores portus velut Bermei et Ondarrŏae.

Portus Bilbainus longe praecipuissimus in Vasconia et in septentrionalibus Hispania et quartus secundum pondus in Hispania circiter cum 38 millionibus tonnarum commeatus est.

Omnes navigationis tramites in Bilbaum adveniunt et est navis traiectoriae diaconia Bilbaum cum Portu Ostio in Britanniarum Regno conectens.

Valetudo[recensere | fontem recensere]

Valetudinarium de Cruces in Baracaldone, maximum in Vasconia.

Systema valetudinarium Vasconiae praesertim e diaconia publica valetudinaria a Gubernatione Vasconica gesta et Osakidetza-Servicio Vasco de Salud nuncupata pendet, quae est universalis gratuitaque, et intra quam etiam sunt sanitatis opifices, Osakitxes nuncupati, quorum munus est pleraeque urgentiae in Vasconia evenientes.

Inter Valetudinaria Generalia praecipua sunt:

Vasconiae exspectatio vitae feminea est inter Europae maximas et inter maximas intra Consociationem pro Oeconomica Cooperatione et Evolutione, cum uno numerorum incolarum senitissimorum. Praeterea, index natalium est unus minimorum in Unione Europaea.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Aedes Bibliothecae in Universitate Vasconica Novae Victoriae.

Systema educativum Vasconicum se parat secundum educationem Hispanicam, sed secundum exemplaria linguistica Vasconice aut Hispanice:

Palatium Miramar, aestivorum Universitatis Vasconicae cursorum sedes.
"Exemplaria educativa. CAV, 2006"
Studium Gubernationis Vasconicae de linguarum Hispanicae Vasconicaeque usu in educatione
Exemplar A et X Exemplar B Exemplar D
Educatio infantilis 5,9% 25,1% 69%
Educatio primaria 10,7% 30,5% 58,8%
Educatio secundaria 22,4% 26,1% 51,5%
Baccalaureatus 49,9% 1,3% 48,7%
Formatio professionalis 76,5% 2,9% 20,5%

Potest observari quomodo exemplari A (omnes disciplinae Hispanice excepta disciplina linguae Vasconicae) usus in studiis augeant et exemplaris D (omnes disciplinae Vasconice excepta disciplina linguae Hispanicae) usus contrahatur secundum progressum in educatione. Cursu 2009-2010, exemplar A denuo decrescit in educatione infantile solum 5% dum exemplar D dua puncta percentualia crescit, situm in 71.13 centesimae, reliquum ad exemplar B respondet. Cursu 2011-2012, adhuc auget exemplar D in educatione infantili: 73.6 centesimae. Exemplar A, nihilominus, adhuc alumnos perdit: 3.9 centesimae. Reliquum est exemplar B, 22.1 centesimae.

Systematis educativi Vasconici proprium est habere magis alumnos in educatione privata concertata (51%) quam in systemate publico e Gubernatione Vasconica pendente, cum esset communitas autonoma Hispanica quae magis pecuniae collocet in educatione privata concertata.

Systema universitarium completur tribus universitatibus quae sunt:

Cultura[recensere | fontem recensere]

Instituta[recensere | fontem recensere]

Emblema Regiae Societatis Vasconicae Amicorum Pagi cum sententiola Irurac bat (hodie hirurak bat), scilicet "tres (provinciae), una (terra est)".

Praeter universitates, in Vasconia sunt instituta culturalia de propria nationis realitate investigantia. Praecipuum institutum est Societas Studiorum Vasconicorum (Hispanice Sociedad de Estudios Vascos; Vasconice Eusko Ikaskuntza), quamquam etiam hoc institutum Communitatis limites transcendit. Quoque Regia Societas Vasconica Amicorum Pagi (Hispanice Real Sociedad Bascongada de Amigos del País; Vasconice Euskalerriaren Adiskideen Elkartea) et Societas Scientiarum Aranzadi (Hispanice Sociedad de Ciencias Aranzadi; Vasconice Aranzadi Zientzia Elkartea) se dedunt scientificis investigationibus et naturalibus et socialibus de Vasconicis rebus.

Narratio[recensere | fontem recensere]

In Vasconia sunt duae lineae litterariae compositionis: Vasconice et Hispanice. Inter linguae Vasconicae auctores excellunt Resurrectio Maria Azkue, Bernardus Atxaga, Gabriel Aresti, Evaristus Bustinza, Manuel de Lekuona et Gotzon Garate, inter alios. Dum inter linguae Hispanicae auctores eminent Valentinus de Foronda, Felix Maria Samaniego, Ramiro de Maeztu, Manuel de Larramendi, Antonius Trueba, Pius Baroja, Blas de Otero, Ramirus Pinilla et Michael de Unamuno. Inter iuniores linguae Vasconicae auctores excellunt Petrus Cano, Castillo Suárez, Unai Elorriaga, Karmele Jaio aut Katixa Agirre. Etiam sunt nomina praecipuorum auctorum linguae Hispanicae, inter quos memorandi sunt Alvarus Bermejo, Espido Freire aut Toti Martínez de Lezea.

Poësis[recensere | fontem recensere]

Kirmen Uribe Maii anni 2009.

Est proprie Vasconica mos ad componendas populariter poëses quae versolarismum (Hispanice versolari; Vasconice bertsolari) denominat eos qui eam colunt, sed litterario in campo eminuere praecipui poëtae velut ipse Gabriel Aresti, Lauaxeta, ipse Blasius de Otero et nuperius auctores velut Kirmen Uribe aut Iosephus Sarrionandia.

Ars[recensere | fontem recensere]

Inter Vasconicos picotes nominandi sunt Nestor Basterrechea, Augustinus Ibarrola, Ignatius Zuloaga et Valentinus de Zubiaurre. Etiam in sculptura eminuere Eduardus Chillida et Georgius Orteiza.

In architectura eminuere artifices velut Ricardus Bastida, Ignatius de Ibarreche, Ioannes de Iturburu, Iustus Antonius de Olaguíbel, Albertus de Palacio y Elissague et Secundinus Zuazo. Intra popularem architecturam memoranda est typica baserriae (Hispanice caserío; Vasconice baserri) aedificatio.

Musica[recensere | fontem recensere]

Inter compositores classicos nominandi sunt Ioannes Chrysostomus de Arriaga ("Mozart Hispanicus" nuncupatus), Iosephus Maria Iparraguirre, Sebastianus Iradier, Carmelus Bernaola, Ludovicus de Pablo, Gabriel Erkoreka et Iesus Guridi.

Nuperius eminuere cantores velut Ludovicus Mariano, Benedictus Lertxundi, Michael Laboa, Kepa Junkera, Firminus Muguruza, Ruper Ordorika, Amaia Montero, Michael Erentxun atque Alexander Ubago et greges velut Pantxoa eta Peio, Mocedades, Oskorri, Ken Zazpi, Itoiz, La Oreja de Van Gogh, Fito y Fitipaldis atque Gatillazo.

Hoc in contextu satis notus est et Festum Iazense Sancti Sebastiani (Hispanice Festival de Jazz de San Sebastián; Vasconice Donostiako Jazzaldia) et Festum Iazense Novae Victoriae (Hispanice Festival de Jazz de Vitoria; Vasconice Gasteizko Jazzaldia). Etiam excellunt Semestrium Musicum Sancti Sebastiani (Hispanice Quincena Musical de San Sebastián; Vasconice Donostiako Musika Hamabostaldia) et festum Kobetasonic Bilbai.

In lyrico campo adeptus est multam famam Orpheum Sancti Sebastiani (Vasconice Donostiako Orfeoia; Hispanice Orfeón Donostiarra) et supranus Ainhoa Arteta. Etiam ponderis est fama Orchestrae Symphonicae Bilbai (Vasconice Bilbao Orkestra Sinfonikoa; Hispanice Orquesta Sinfónica de Bilbao) et Orchestra Symphonica Vasconiae (Vasconice Euskadiko Orkestra Sinfonikoa; Hispanice Orquesta Sinfónica de Euskadi).

Cinematographia[recensere | fontem recensere]

Valde excellit pondus Festi Internationalis Cinematographici Sancti Sebastiani (Vasconice Donostiako Zinemaldia; Hispanice Festival Internacional de Cine de San Sebastián) quod congregat quotannis et interantionales divos et praeclaros directores intra Hispanicum contextum velut Antonium Mercero, Alexandrum de la Iglesia, Iulium Médem, Manuelem Uribe, Eliam Querejeta, Boriam Cobeaga aut Ioannem Manuelem Bajo Ulloa, praeter actores velut Raimundum Barea, Mariam Victoriam Bilbao, Manuelem Arias, Annam Isabellam Alonso, Alexandrum Angulo inter alios.

Narratio picta[recensere | fontem recensere]

Exceptis aliquibus antecedentibus in diariis, Vasconica narratio picta calore prosperitatis fabularum nubeculatarum exeunte saeculo praeterito se evolvit, gratia domi editoriae Ikusager (1979) et gratia periodicorum Ipurbeltz (1977), Euzkadi Sioux (1979) et praesertim Habeko Mik. Postea, eminuere periodica velut TMEO (1987), La Comictiva (1994) et domus editoria Astiberri (2001).

Theatrum[recensere | fontem recensere]

Theatrum Victoria Eugenia (Vasconice Victoria Eugenia Antzokia; Hispanice Teatro Victoria Eugenia) intestina, per Festum Internationale Cinematographicum Sancti Sebastiani.

Excellunt instituta velut Theatrum Victoria Eugenia (Vasconice Victoria Eugenia Antzokia; Hispanice Teatro Victoria Eugenia) Fani Sancti Sebastiani aut Theatrum Arriaga (Vasconice Arriaga Antzokia; Hispanice Teatro Arriaga) Bilbai intra historica theatra, sed etiam moderni complexus sicut Cursal (Hispanice et Vasconice Kursaal) Fani Sancti Sebastiani et Palatium Euscaldunicum (Vasconice Euskalduna Jauregia; Hispanice Palacio Euskalduna) Bilbai.

Musea[recensere | fontem recensere]

Vasconia est sedes et Museum Guggenheim Bilbai (Hispanice Museo Guggenheim Bilbao; et VasconiceGuggenheim Bilbao Museoa), unum culturalium institutorum maximi ponderis in Hispania et Museum Artium Novae Victoriae et Museum Chillida-Leku in Hernanis (in Ipuscoa) ad honorem praeclari sculptoris. Musea traditionaliora sunt Museum Artium Liberalium Bilbai (Vasconice Bilboko Arte Ederren Museoa; Hispanice Museo de Bellas Artes de Bilbao), cum una pinacothecarum praecipuarum in Hispania, Museum Archaeologicum, Ethnographicum et Historicum Vasconicum (Vasconice Euskal Arkeologia, Etnografia eta Kondaira Museoa; Hispanice Museo Arqueológico, Etnográfico e Histórico Vasco), Museum Maritimum Riae Bilbai (Hispanice Museo Marítimo Ría de Bilbao; Vasconice Bilboko Itsasadarra Itsas Museoa) aut Museum Archaeologicum Biscaiae (Hispanice Museo Arqueológico de Bizkaia; Vasconice Bizkaiko Arkeologia Museoa), omnia ea etiam Bilbai.

Moda[recensere | fontem recensere]

Christophorus Balenciaga, internationaliter celeber Vasconicus artifex vestiarius.

Inter notissimos artifices vestiarios sunt Christophorus Balenciaga et Paco Rabanne. Sed ultimis temporibus apparuere iuvenes artifices vestiarii qui adepti sunt famam extra Hispaniam velut Miriam Ocáriz, Ion Fiz, Ferdinandus Lemoniez, Michael Palacio aut Devota & Lomba.

Laographia[recensere | fontem recensere]

Popularis Celedonii (Hispanice Celedón; Vasconice Zeledon) descensio Novae Victoriae.

Vasconica ethnographia essentialiter ab Iosepho Michaele de Barandiarán, Telesphoro Aranzadi, Clodivico Mitxelena et Iulio Caro Baroja tractata est.

Inter festa popularia praecipuissima hodie memoranda sunt celebratio Hebdomadis Magnae Bilbai (Vasconice Bilboko Aste Nagusia; Hispanice Semana Grande de Bilbao), festum Virginis Albae (Vasconice Andre Maria Zuriaren jaiak; Hispanice Fiestas de La Blanca Victoriae Novae cum eius Celedonio (Hispanice Celedón; Vasconice Zeledon), festum Tamborradae Sancti Sebastiani (Hispanice Tamborrada de San Sebastián; Vasconice Donostiako Danborrada) et Alarde Oeassonis ac Fontarabiae.

Praeterea, Fanum Sancti Sebastiani Caput Europaeum Culturae anno 2016 erit.

Gastronomia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Gastronomia Vasconica
Duo pintxonum specimina.

Coquina Vasconica praecipua culturae Vasconicae pars est. Secundum coquum Ferdinandum Adrià, Fanum Sancti Sebastiani "prout mediam cibi qualitatem, prout eorum quae obtinere potes in quolibet loco in quem fortasse ambules, forsitan est, probabiliter est, sic, melius in toto orbe terrarum." Inter popularissima fercula sunt conchylium, pisces (exempli gratia olla thunni) et pintxones (Hispanice pinchos; Vasconice pintxoak), thermopolici cartibuli cibus.

Cibus Vasconicus est una rationum periegesi in Vasconiam, praesertim pintxones. Modus popularis sui socializandi est "ire de pintxonibus" (Hispanice ir de pinchos) sive "chiquiteo" (Vasconice txikiteo; Hispanice chiquiteo), Vasconica versio ambulationis thermopoliorum (Anglice pub crawl), licet generatim civilizatius.

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Turmae pedilusoriae Athletic Club fautores. Turma Athletic Club rationem conscribendorum solum lusorum e Vasconia aut intra alicuius Vasconicae turmae canteram formatorum manet.

Vascones noti sunt quia praeclaros homines artium athleticarum et internationales athleticas et mores apportaverunt.

Praecipuus ars athletica inter Vascones pediludium est in quo excellunt turmae Athletic Club de Bilbao, Real Sociedad, et Deportivo Alavés. Inter complexus athleticos eminent et Stadium Sancti Mammae (Hispanice Estadio de San Mamés; Vasconice San Mames), totam per Hispaniam "La Catedral", scilicet "Cathedralem" nuncupatum, et Stadium Municipale Anoetae (Hispanice Estadio Municipal de Anoeta; Vasconice Anoeta estadioa) Fani Sancti Sebastiani et Stadium Mendizorrozae (Vasconice Mendizorrotza; Hispanice Estadio de Mendizorroza).

Papilio Ferdinandi Buesa Harena (Vasconice et Hispanice Fernando Buesa Arena) est alius ponderis complexus athleticus quia Novae Victoriae turmae bascaudariae Saski Baskonia certamina hospitio accepit, quae praecipuum admiratorum numerum movet et ultimis annis consolidata est una praecipuarum turmarum intra ACB et in Europa. Bilbaina turma bascaudaria Club Basket Bilbao Berri et Sancti Sebastiani turma San Sebastián Gipuzkoa Basket Club novissimae sed ambae intra ligam ACB sunt.

Birotatio magnam traditionem inter Vascones habet, praecipuos birotarios professionali manipulo apportans et cum propriis ponderis certaminibus inter quae Circuitus Vasconiae (Vasconice Euskal Herriko Itzulia; Hispanice Vuelta al País Vasco) aut Birota Vasconica (Vasconice Euskal Bizikleta et Hispanice Bicicleta Vasca), praeter probationem UCI Pro Tour sive Classicum Sancti Sebastiani.

Trainerarum remigium antiqua ars athletica propter suam ballaenaceam originem considerari posset, sed cum certamine Vexilli Conchylii (Hispanice Bandera de la Concha et Vasconice Kontxako Bandera) factum est ample notum ultra communitatem velut certamen cum multis fautoribus.

Etiam Vasconica traditio lustratio montium est. Inter oribatas valde excellentes sunt Edurne Pasaban, Ioannes Oiarzabal aut Albertus Iñurrategi. Etiam in pugilatione eminet Iosephus Manuel Urtain.

Etiam notanda est numerosorum Vasconicorum athletarum in Olympiis apportatio inter quos athleta Martinus Fiz et gymnastae Almudena Cid, Lotharingia Guréndez, Estíbaliz Martínez atque Tania Lamarca.

Intra artes athleticas rusticas Vasconicas (Vasconice herri kirolak et Hispanice deporte rural vasco) notanda est pila Vasconica, ludus cum dissimilibus rationibus qui favor et magnum pondus in variis Hispaniae regionibus et in variis Americae Latinae nationibus attigit, dum Heybarense Phaeristerium Diei Lunae (Vasconice Astelena Pilotalekua et Hispanice Frontón Astelena) est unum verorum sanctuariorum.

Etiam sunt aliae artes athleticae antiquae, velut tractio petrea (Hispanice arrastre de piedra et Vasconice giza-abere proba), cum dissimilibus rationibus et quoque cultus ultra limites Communitatis Vasconicae. Quoque sunt caesores truncorum, nuncupatus aizcolarius (Vasconice aizkolari et Hispanice aizcolari) qui id colit, aut actus ut tollantur magna saxa a fortibus hominibus, nuncupatis harriiasocetis (Vasconice harri-jasotze). Est facile videre harum artium athleticarum exhibitiones aut certamina in festis oppidulorum intra Communitatem Vasconicam.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!