Amaranthus (Portugallia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Amarante
Insigne Amaranthi
Insigne
Vexillum Amaranthi
Vexillum
Urbis sententiola: Amarante

(Amaranthus)

Amaranthus super flumine Tamăca
Situs Amaranthi in Portugallia
Gentilicium Amaranthinus-a-um
Area 301,33 km²
Numerus incolarum
 - Totus (2011)
 - Spissitudo

56 264 inc.
186,72 inc./km²
Numerus freguesiarum 26
Praeses
Camerae Municipalis
Iosephus Ludovicus Gaspar
(PSD/CDS)
Regio Septemtrio
Subregio Tamăca
Districtus Portus Cale
Antiqua provincia Durius Litoralis
Patronus Sanctus Gundisalvus Amaranthi
Feriatus municipalis 8 Iulii
Numerus cursualis 4600 Amarante
Situs interretialis www.cm-amarante.pt

Amaranthus[1] (Lusice; Amarante) est Lusitanum municipium, in Districtu Portu Cali, in Regione Septemtrione et in Subregione Tamăca situm. Anno 2011, 56 264 incolarum habebat. Divisum est in 26 freguesias et terminatur a Septemtrione Celiobriga[2] (Lusice; Celorico de Basto), a Boreoriente Mundino Bastensi[3] (Lusice; Mondim de Basto), ab Oriente Villa Regia (Lusice; Vila Real) ac Sancta Martha Pennae Aquilonis (Lusice; Santa Marta de Penaguião), a Meridie Baione (Lusice; Baião), Termino de Canaveses (Lusice; Marco de Canaveses) ac Penafideli (Lusice; Penafiel), ab Occidente Lausata (Lusice; Lousada) et a Boreoccidente Felgaria (Lusice; Felgueiras).

Historia[recensere | fontem recensere]

Centrum historicum.

Regio circum Amaranthum tam antiquitus Aetate Lapidea a praehistoricis tribibus inculta est quae Iugum Aboboreirae (Lusice; Serra da Aboboreira) incolebant. Nihilominus, eius pondus crevit solum postquam Sanctus Gundisalvus Amaranthi adveniret saeculo XII. Pons lapideus per Tamăcam flumen ab eo aedificatus esse creditur.

Eo mortuo, Amaranthus peregrinatorum destinatio factus est et magnopere crevit. Saeculo XVI, Ioannes III, Rex Lusitaniae, ecclesiam Sanctae Mariam in Dominicanum monasterium prope pontem Sancti Gundisalvi convertit; qui pons anno 1763 inundatione destructus et rursus aedificatus est.

Per Napoleonicam Lusitaniae invasionem, pons Amaranthi locus episodii de Lusitana resistentia contra Francicas copias ab Henrico-Francisco Delaborde ductas fuit. Urbs a Francicis usta est et postea denuo constructa est.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Concilium Amaranthus prominentia notatissimum est. Praeterea, est maximum concilium in Districtu Portu Cali, circa cum 30 000 hectariorum areae (301,3 km²). Flumine Tamăca (Lusice; Tâmega) transitum, propemodum 80% areae in concilio sub 600 metra altitudinis inveniuntur. Attamen, talis status quin in eo unum inter iuga montium altissima nationis, Marao[4] (Lusice; Marão), cum summis 1415 metra attingentibus, et Iugum Aboboreirae (Lusice; Serra da Aboboreira) insertum esset non obstat. Alia flumina per concilium currentia Ovelha[5], Olo et Odres sunt.

Terra praesertim granito, cum biotitae dominio, formatur. Sunt quoque aliquae schistorum zonae per concilium sparsae.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Incolae municipii Amaranthi (1801 – 2011)
1801 1849 1900 1930 1960 1981 1991 2001 2004 2011
1416 15918 32931 37796 47823 54159 56092 59638 61029 56264

Freguesiae[recensere | fontem recensere]

E nova administrativa annorum 2012 et 2013 ordinatio, concilium Amaranthus divisum est in freguesias 26, quae sunt in tabula inferiori:

Concilii Amaranthi freguesiae post novam anni 2013 ordinationem administrativam.
Insigne Freguesia Latine Freguesia Lusice
Insigne Ansilanis
Ansilanis[6] Ansiães
Frigdiamus[7] Fridão
Insigne Gondaris
Gondar Gondar
Lauratium[8] Louredo
Coats of arms of None.svg
Lomba Lomba
Minutiellus[9] Mancelos
Insigne Petronelli
Petronellus[10] [11] Padronelo
Roburetellus[12] Rebordelo
Insigne Salvatoris Montis
Salvator Montis Salvador do Monte
Sanctus Simon Cotellae[13] São Simão de Gouveia
Insigne Trabancae
Trabanca[14] Travanca
Insigne Sancti Gundisalvi
Unio Freguesiarum Amaranthi (Sancti Gundisalvi), Magdalenae, Cippelli et Gattonis[15] União das Freguesias de Amarante (São Gonçalo), Madalena, Cepelos e Gatão
Insigne Bobadellae
Unio Freguesiarum Bobadellae, Sanctii et Bargĭnae [16] [17] [18] União das Freguesias de Aboadela, Sanche e Várzea
Insigne Bustelli
Unio Freguesiarum Bustelli, Carnarii et Quercus Regis[19] [20] União das Freguesias de Bustelo, Carneiro e Carvalho de Rei
Insigne Sancti Iacobi Ficulneolae
Unio Freguesiarum Ficulneolae (Sancti Iacobi et Sanctae Christinae)[21] [22] União das Freguesias de Figueiró (Santiago e Santa Cristina)
Insigne Fraxini Superioris
Unio Freguesiarum Fraxini Superioris et Inferioris União das Freguesias de Freixo de Cima e de Baixo
Coats of arms of None.svg
Unio Freguesiarum Olonis et Cannatelli União das Freguesias de Olo e Canadelo
Insigne Regalis
Unio Freguesiarum Regalis, Atahindi et Ulvariae[23] [24] União das Freguesias de Real, Ataíde e Oliveira
Insigne Villae Garciae
Unio Freguesiarum Villae Garciae, Abolini et Chapae [25] União das Freguesias de Vila Garcia, Aboim e Chapa
Insigne Villae Candemiri
Villa Candemiri[26] Candemil
Villa Capīthē[27] Vila Caiz
Insigne Villae Fregini
Villa Fregini[28] Fregim
Coats of arms of None.svg
Villa Hyacinthi[29] Jazente
Villa Leodefredi[30] Lufrei
Coats of arms of None.svg
Villa Plana Maraonis[31] Vila Chã do Marão
Insigne Villae Tellonis
Villa Tellonis[32] Telões

Praeclari homines[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]