Jump to content

Professor

E Vicipaedia
Albertus Einstein professor.
Laura Bassi, prima mulier facta profestrix (anno 1732)
Maria Curie, prima mulier quae profestrix Universitatis Parisiensis facta est, anno 1906.[1]

Professor (fem. profestrix) in plurimis civitatibus est praeceptor academicus in universitatibus aliisque institutis educationis postsecundariae et investigatoriae. Verbum professor magistris ordinum summorum adiudicatur. Professores investigationem originalem plerumque perducunt; etiam varias discipulos suos disciplinas docent.[2] Professoris munus professoratus[3][4] (-ūs, m.) appellatur.

Historia artis professoriae

[recensere | fontem recensere]

Vocabulum professor a profitendo (i.e. ‘qui profitetur’) ducitur. In Antiqua Roma appellari poterat professor quicumque operam daret magister vel peritus peculiaris scientiae.[5]

Professores tunc erant oratores, grammatici, iurisconsulti, medici, mathematici. Significatio nominis aliquantum vaga mansit donec, Medio Aevo labente, creatio universitatum praesentem significationem circumscriptam (i.e. eius qui apud quoddam athenaeum docet) gradatim genuit.

Adiiciamus tamen eorum curae quaedam dicendi primordia, quibus aetates nondum rhetorem capientes instituant. Igitur Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare sermone puro et nihil se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant; versus primo solvere, mox mutatis verbis interpretari, tum paraphrasi audacius vertere, qua et breviare quaedam et exornare salvo modo poetae sensu permittitur. Quod opus etiam consummatis professoribus difficile qui commode tractaverit, cuicunque discendo sufficiet.
Professor Bonifacius Galluzzi cum discipulis in suo sepulcro a Bettino Bononiensi sculpto (ca. 1346).

Professores mediaevales solebant esse clerici, licet nonnulli essent laici in universitate studiorum versati (viri, rarius mulieres), operam apud scholas monasteriorum cathedraliumque dantes. Iconographica lineamenta professoris mediaevalis erant liber in lectro ante eum patens, lauta vestimenta (velut toga, cappa, armeninus(d), tocca(d) aut pilleus, sceptrum), et alia symbola artis docendi.[6] Aliquando professor mediaevalis, si medicus vel chemicus, in suo laboratorio experimentali pingebatur.[6]

Universitatibus ab Ecclesia Catholica in aevo hodierno separatis, prima mulier laica quae facta est profestrix universitatis fuit Laura Bassi anno 1732 apud Almam Matrem Studiorum.

  1. Des Jardins, Julie (). Madame Curie's Passion. Smithsonian Magazine
  2. Harper.
  3. Cf. professoratus apud Bartal, Antonium (1901). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis regni Hungariæ. Lipsiae: B. G. Teubner. p. 532 [PDF].
  4. Anglice professorship; Theodisce Professur; Italiane professorato.
  5. Cf. professor apud C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press.
  6. 1 2 Vv.Aa. (). L'immagine del professore universitario nel Medioevo. Historiae

Bibliografia

[recensere | fontem recensere]
  • Harper, Douglas. "Professor." Online Etymology Dictionary.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad professorem spectant.