Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas inspicienda

Teniludus

E Vicipaedia
(Redirectum de Teniludium)
Jump to navigation Jump to search
Certamina iuxta Wimbledon (in suburbiis Londinii) anno 2007 acta. Haec sunt antiquissimae et praestantissimae circumcursiones tenilusoriae.

Teniludus[1] vel tenisia[1][2] vel teniludium[2] est ars athletica. Solitim luditur inter lusores duos, Anglice singles appellatum, aut inter globos duos cum omni lusoribus duobus, et Anglice appellatum est doubles.

Modi ludendi[recensere | fontem recensere]

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus emenda.
  • Ludus athleticus teniludium ab Anglis oriunda lusio est.
  • Duo lusores aut lusorum pares sunt in campo rectanguli formam habente et reti in duas partes diviso.
  • Ludus consistit in remittendo pilam in adversarium campi dimidium, ex certis legibus: reticula ad hoc ipsum instituta adhibentur (manubriati reticuli lusus est).
  • Punctum is lusor accipit; qui alium lusorem mendum committere coegerit. mendum committitur, si pila in retem aut extra campum pellitur aut saepius quam semel campum proprium tangit, antequam repellitur, aut omnino non repellitur.
  • Tennis Anglorum vox est: ex mediis Anglicis vocabulis tenetz vel tenys et antiquo Anglico vocabulo teneis ducitur. Haec voces a veteri Francogallico imperativo verbo tenez proficiscuntur: hoc verbum a lusoribus crebro adhibebantur, cum pilam iacerent. Verbum tenez declarat tenete, quia tenir ex Latino verbo "tenere" originem ducit.

Campus ludendi[recensere | fontem recensere]

Campus ludendi cum mensuris

Campus teniludi est superficies rectangularis et plana, longitudinis 78 pedum (23.77 m) et latitudinis 27 pedum (8.23 m) ludorum singularium ( lusorum duorum), at 36 pedum (10.97 m) duplicium (lusorum quattuor)[3]. Circum campum spatium supplementum invenitur ut lusores globos extra campum volantes consequi possint. Rete, transverse tensa, campum plene in partes aequaeles dividit. Rete inter postes duo, 3.5 pedum (1.07 m) altitudinis, plene extensa, tendi oportet.

Utraque linea utroque capite nominatur linea basalis, et utroque latere linea lateralis. Inter lineas laterales linea lateralis et singularium et duplicium distinguendum est. Quaque linea basali longitudo 27 pedum (singularium) vel 36 (duplicium) est; quaeque linea lateralis constanter, infra retem currens, 78 pedum metitur. Inter lineas laterales singularium utroque campi latere altera linea, ab reti 21 pedum (6.40 m) distantia, inveniuntur.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Galfridus Grammaticus, Promptorium Parvulorum Sive Clericorum, Dictionarius Anglo-Latinus Princeps (c. 1440), recensus ab Alberto Way (Londini: Sumptimus Societatis Camdenensis, 1865), p. 488
  2. 2.0 2.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
  3. Modi ludendi officiales (PDF) (Anglice)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad teniludium spectant.
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!