Latinitas nondum censa

Felgaria

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Felgueiras
Insigne Felgariae
Insigne
Vexillum Felgariae
Vexillum
Urbis sententiola: Felgueiras

(Felgaria)

Situs Felgariae in Portugallia
Gentilicium Felgariensis-e
Area 115.74 km²
Numerus incolarum
 - Totus (2011)
 - Spissitudo

58 065 inc.
501.68 inc./km²
Numerus freguesiarum 20
Praeses
Camerae Municipalis
Ignatius Ribeiro
(PSD/PPM)
Regio Septemtrio
Subregio Tamăca
Districtus Portus Cale
Antiqua provincia Durius Litoralis
Patronus Sancta Eulalia
Feriatus municipalis 29 Iunii
Numerus cursualis 4610 Felgueiras
Situs interretialis www.cm-felgueiras.pt

Felgaria[1] (Lusice Felgueiras) est Lusitana urbs in districtu Portu Cale, in Regione Septemtrione (Lusice Regiãmo Norte) et in Subregione Tamăca, in freguesia Margaritus (Sancta Eulalia), Varcĕna, Lagares, Varcenella et Maurus[2][3][4][5] (Lusice Margaride (Santa Eulália), Várzea, Lagares, Varziela e Moure) inserta. Municipii sedes est cum 115.74 km² areae et cum 58 065 incolarum (anno 2011), subdivisum in freguesias viginti. Municipium a Septemtrione municipio Fafe (Lusice Fafe), a Boreoriente Celiobriga[6] (Lusice Celorico de Basto), ab Austroriente Amarantho, ab Austroccidente Lausata et Boreoccidente Avicella[7] ac Vimaranibus (Lusice Guimarães) terminatur.

Sunt duae urbes quas municipium complectitur: Felgaria et Lixa (Lusice Lixa).

Historia[recensere | fontem recensere]

Prima historica Felgariae referentia in annum 959 regreditur, in Muniadomnae Dias testamento, cum citata est ut Villa Mauri[8] (Lusice Moure) identificaretur: "In Felgaria Rubeans villa de Mauri". Nomen Felgaria (Lusice Felgueiras) "agrum filicibus tectum, quae, sicca, rubent (rubeans)" significat. Etiam sunt determinativum rubeans deberi causae ut hic locus igni carbonizatus esset asserentes. Hoc municipium ad Itinerarium Romanicum Vallis Sausae[9] (Lusice Rota do Românico do Vale do Sousa) pertinet.

Sunt historici Felgariam forum e comite Henrico accipere affirmantes. Verumtamen, solum cognitum est Dominis Emmanuelis I forum Iduum Octobrium anni 1514. Nihilominus, iam anno 1220, terra Felgaria parochias viginti (hodie freguesias nuncupatas) et varia coenobia et ecclesias habebat, inter quae notissimum concilii coenobium est Coenobium Palumbarium sive Coenobium Sanctae Mariae Palumbarii (Lusice Mosteiro de Pombeiro sive Mosteiro de Santa Maria de Pombeiro), Monumentum Nationale Decreto 16-06-1910, DG 136 diei 23 Iunii anni 1910 declaratum. Anno 1855, cum commarca facta esset, Felgaria freguesias duodecim magis assecuta est.

Die 13 Iulii anni 1990, Felgaria ad urbis categoriam elevata est.

Freguesiae[recensere | fontem recensere]

Concilium Felgaria divisum est in freguesias viginti quae sunt in tabula inferiori:

Concilii Felgariae freguesiae post novam anni 2013 ordinationem administrativam.
Insigne Freguesia Latine Freguesia Lusice
Agilio[10] Aião
Arianis[11] Airães
Insigne Fredenandi
Fredenandus[12] Friandi
Ibda[13] seu Ida[14] Idães
Insigne Iugariorum
Iugarii Jugueiros
Insigne Pennae Covae
Penna Cova[15] Penacova
Pignarius[16] Pinheiro
Rapinatus[17] Revinhade
Refonteira[18] Refontoura
Insigne Regildi
Regildus[19] Regilde
Insigne Varcenellae
Unio Freguesiarum Margariti (Sanctae Eulaliae), Varcĕnae, Lagarum, Varcenellae et Mauri[20][21][22][23] União das Freguesias de Margaride (Stª Eulália), Várzea, Lagares, Varziela e Moure
Coats of arms of None.svg
Unio Freguesiarum Petrariae, Randi et Sisenandi[24][25] União das Freguesias de Pedreira, Rande e Sernande
Insigne Torrados
Unio Freguesiarum Torrados et Sausae[26] União das Freguesias de Torrados e Sousa
Insigne Unionis
Unio Freguesiarum Unionis et Lauritelli[27] União das Freguesias de Unhão e Lordelo
Insigne Villae Covae Lixae
Unio Freguesiarum Villae Covae Lixae et Borbae Godini[28][29] União das Freguesias de Vila Cova da Lixa e Borba de Godim
Coats of arms of None.svg
Unio Freguesiarum Villae Frigidae et Avicellae (Sancti Georgii) União das Freguesias de Vila Fria e Vizela (São Jorge)
Insigne Villae Mazanariae
Unio Freguesiarum Villae Mazanariae et Caramorum[30] União das Freguesias de Macieira da Lixa e Caramos
Coats of arms of None.svg
Unio Freguesiarum Villae Viridis et Santonis[31] União das Freguesias de Vila Verde e Santão
Vallis Palumbarii[32] Pombeiro de Ribavizela
Villa Sindini[33] Sendim

Demographia[recensere | fontem recensere]

Concilii Felgariae populositas (inter annos 1801 et 2011)
1801 1849 1900 1930 1960 1981 1991 2001 2011
11 413 15 614 22 973 25 424 38 895 48 015 51 248 57 595 58 065

Contentio[recensere | fontem recensere]

Anno 2004, Fatima Felgueiras, Camerae Municipalis praeses, politico gravium proportionum scandalo implicata est. Dum Camerae Municipalis praeses erat, Fatima Felgueiras de corruptione et de pecunia illegaliter suppeditanda locali Factionis Socialisticae sectioni accusata est. Quamquam se innocens professa est et apparenter a bona localium incolarum parte defensa est, Fatima Felgueiras nationalis factionis directionis fiduciam amisit et iudex custodiae iussum securitatis causā nomine eius emisit. Fatima Felgueiras e natione exire et ad Urbem Fluminensem confugere consecuta est. Fatima Felgueiras duas nationalitates habet, Lusitanam (propter ius sanguinis) et Brasiliensem (propter ius soli) et, quamobrem, nunquam a Brasilia traderetur.

Septembre anni 2005, Fatima in Portugalliam redit, comprehensa est sed confestim liberata est, iudicium libera exspectans. In comitiis autarchicis die 9 Octobris anni 2005, Fatima Felgueiras municipii praeses intra independentis motus Sempre Presente indicem denuo electa est.

In anni 2009 legisferis, Fatima Felgueiras se candidata rursus in motu Sempre Presente professa est, unde victa exivit et ei succedit coalitio Nova Esperança, orta ex unione PPD/PSD et CDS-PP, ab Ignatio Ribeiro ductā.

Disportus[recensere | fontem recensere]

Localis societas pedilusoria per varia decennia Futebol Clube de Felgueiras fuit qua iam transiverunt pedilusores velut Sergius Conceição, Philippus Teixeira, Fernandus Meira et exercitor Georgius Jesus. In praesenti, inter societates repraesentativissimas excellunt Futebol Clube de Felgueiras, inter annos 2011 et 2012 amplius cum 210 athletis formatis, e praescholaribus usque ad iuniores; Futebol Clube de Felgueiras 1932; Futebol Clube da Lixa; et Centro Recreativo Popular População de Barrosas, qui Divisionem Honoris societatis AF Porto participavit.

Gastronomia[recensere | fontem recensere]

Notissima gastronomica specialitas in concilio Felgaria placenta spongia Margaritensis (Lusice: pão de ló de Margaride) est.

Coniunctiones cum aliis urbibus[recensere | fontem recensere]

Felgaria coniunctionis foedera cum aliis urbibus habet, quae sunt secutae:

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Generalia

Camera Municipalis Felgariae

Disportus

Societas pedilusoria FUTEBOL CLUBE FELGUEIRAS

Societas pedilusoria Clube Académico de Felgueiras

Cultura

Grex Laographicus Villae Mazanariae

Educatio

Schola Secundaria Felgariae

Communicatio socialis

Trames televisificus Vale do Sousa TV Diarium Expresso de Felgueiras Septimanale Semanário de Felgueiras

Valetudo

Centrum Salutis Felgariae Valetudinarium Augustinus Ribeiro Felgariae

Notae[recensere | fontem recensere]