Basulaque

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Basulaque (vocabulum Lusitanum) est regionalis Lausatensis, praesertim freguesiae Magneti (Lusice; Meinedo), coquinae ferculum factum ex visceribus et stomacho vervecinis, gallinā domesticā, pernā et salpicone (Lusice; salpicão).

Fit sic: Magnā ollā cepa oleo suffrigitur et, cepā omnino suffrictā, adhibetur paulum vini albi. Continuo adhibentur carnes et reffriguntur quoad haec tenerae sint et totum bene densatur. Antequam de foco auferatur, piper et mentha libenter additur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]