Roman numeral 10000 CC DD.svg

Insulae Moluccae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Insularum Moluccarum (terrae virides).

Insulae Moluccae,[1][2] (Arabice Jazirat al Maluk 'Insulae Regum' ; Indonesice Maluku), sunt archipelagus qui pars Indonesiae, parsque maioris Asiae Meridio-Orientalis Maritimae regionis est. Quod attinet ad tectonica laminarum, eae in Lamina Halmahera intra Zonam Concursus Maris Moluccensis sitae sunt; quod attinet at geographiam, eae ad orientem Sulavesiae (Celebes), ad occidentem Novae Guineae, ad septentriones et orientem Timoriae patent. Hae insulae per historiam a Sinis Europaeisque insulae aromatum appellantur.[3]

Plurimis harum insularum sunt montes, atque adeo vivi montes igniferi, et clima omnino est humidum. Flora insularum parvarum et angustarum, a mari maxime circumsaeptarum, est luxuriosissima, inter quam silvae pluviales; Metroxylon sagu, Cycas revoluta, plantaeque similes; oryza; et condimenta celeberrima Myristica fragrans et Syzygium aromaticum. Populus multarum insularum, quamquam primum Melanesiani,[4] praecipue intra Insulas Bandenses, saeculo septimo decimo per "bella condimentorum" enecati sunt; alter autem immigrantium Austronesianorum influx saeculo vicensimo ineunte sub imperio Nederlandico coepit et tempore Indonesiano persistit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis apud Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus.
  2. Brevius "Moluccae", cf. "Samatra, Java utraque, Timora, Moluccae, Philippinae, Luconia": tabula anni 1595
  3. "Molucche: insulae aromatum" (vide indicem ad initium libri apud Google Books)
  4. IRJA.org.