Fretum Sundanum
Appearance
Coordinata: 5°55′S 105°53′E / 5.92°S 105.88°E
Fretum Sundanum[1][2][3] (Indonesice Selat Sunda) est fretum quod inter Iavam et Sumatram, insulas Indonesiae, patet, Mare Iavanicum cum Oceano Indico coniungens. Altitudo media circa 20 metra, latitudo minima 24 chiliometra est.
Etymologia
[recensere | fontem recensere]Nomen ex Regno Sundano, regno quod in occidente Iavae regione (nunc Iava Occidentali, Banten, et occidente Iavae Mediae parte comprehendente) dominabatur. Etiam ex nomine gentium Sundanarum? derivat, indigenarum Iavae Occidentalis, quia gentes Iavani? plerumque in Iava Media et Orientali habitant.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Sundanum, nomen adiectivum ex Sunda derivatum, legitur in nomine Elasmiadis sundani, mollusci terrestris (Smith et Djajasasmita 1988), atque in Alangio sundano, nomine obsoleto Alangii salviifolii, speciei plantae familiae Cornacearum.
- ↑ Non confundendum cum Freto Oresundico (medio aevo fretum sundense aliquando appellato) inter Daniam et Sueciam patente.
- ↑ Everett-Heath 2005.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Everett-Heath, John. 2005. "Sunda Islands." Concise Dictionary of World Place-Names. Oxoniae: Oxford University Press.
- Donald B. Freeman. 2003. The Straits of Malacca: Gateway Or Gauntlet? Monte Regali: McGill-Queen's Press. ISBN 0773525157.
- Furukawa, Hisao. 1994. Indoneshia no teishitchi. [De litoralibus Indonesiae terris madidis: circumiecta, subsistentia, usus.] In Anglicum a Peter Hawkes conversus. Kyoti: Kyoto University Press. ISBN 4876980098.
- Smith, B. J., et M. Djajasasmita. 1988. "The land molluscs of the Krakatau Islands, Indonesia." Philosophical Transactions of the Royal Society B: Biological Sciences 322 (19 Decembris): 379–400. Editio interretialis.
- Spurling, Kathryn Lesley. 2008. Cruel conflict: the triumph and tragedy of HMAS Perth. Chatswood, N.S.W.: New Holland Publishers. ISBN 9781741107388
- Winslow, Walter G. 1984. The ghost that died at Sunda Strait. Annapoli Terrae Mariae: Naval Institute Press. ISBN 0870212184 :
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Fretum Sundanum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 5°58′13″S 105°46′11″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |