Latinitas bona

Joko Widodo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Joko Widodo
Joko Widodo (ad sinistram partem) et Stig Traavik, legatus in Indonesiam Norvegus
Jokowi et Mahathir Mohamad primus minister Malaysiae, 9 Augusti 2019.

Joko Widodo, saepissime Jokowi nuncupatus, nomine nativo Mulyono (Surakarta in urbe natus die 21 Iunii 1961), est politicus Indonesiae et ab anno 2014 praeses patriae.

De vita[recensere | fontem recensere]

Parentibus modicis Iavanice loquentibus natus, patre supellectilis venditore, Mulyono (qui nunc Joko Widodo appellatur) alumnus est Universitatis Gadjah Mada, ubi silviculturae studuit. Negotiator lignorum nonnullos annos fuit. Praefectus urbis Surakartae ab anno 2005, deinde ab anno 2012 gubernator Jakartae capitis reipublicae fuit. Praeses Indonesiae die 22 Iulii 2014 electus est; munera die 20 Octobris eiusdem anni suscepit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Joko Widodo spectant.
Gubernatores Jakartae
Jakarta COA.svg

Suwiryo 1945 • Daan Jahja • Suwiryo 1950 • Sjamsuridjal 1951 • Sudiro 1953 • Soemarno 1960 • Henk Ngantung 1964 • Soemarno 1965 • Ali Sadikin 1966 • Tjokropranolo 1977 • Soeprapto 1982 • Wiyogo Atmodarminto 1987 • Soerjadi Soedirdja 1992 • Sutiyoso 1997 • Fauzi Bowo 2007 • Fadjar Panjaitan 2012 • Joko Widodo 2012 • Basuki Tjahaja Purnama 2014 • Anies Baswedan 2017