Timoria Orientalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Repúblika Demokrátika Timór Loro Sa'e (Tetumice)
República Democrática de Timor-Leste (Lusitane)
Vexillum Timoriae Orientalis Insigne Timoriae Orientalis
Vexillum Insigne
Sententia: 'Unidade, Acção, Progresso
(Latine:
"Unitas, Actio, Progressus")
Hymnus: Pátria
Situs Timoriae Orientalis
Forma administrationis {{{forma_administrationis}}}
Linguae officiales linguae Tetumica ac Lusitana (aliaeque 15 "linguae nationales")
Nomen incolarum Timoriensis
adiectivum Timoriensis
Praeses
Primus minister
Taur Matan Ruak
Xanana Gusmão
{{{titulus_ducis_2}}} {{{nomen_ducis_2}}}
Caput Dilium
°08 '34 Sept., °125 '24 Occ.
Urbs maxima Dilium
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area 154a
15 007 km²
%
Numerus incolarum
(anno Iulio 2006)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia .a

947 400
60/km²
PDB (anno 2007)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto 172a
$459 milliones
$440 (159a)
Nummus Dollarium Americanum (et nummi proprii) (USD)
Index Evolutionis Humanae 0.495 (parva)
Circulus temporalis
 - aestate ()
(UTC+9)
(UTC)
Praefixum telephonicum nationis +670
Dominium interretiale .tl

Timoria Orientalis[1] (Lusitane Timor-Leste; Tetumice Timór Loros'ae; Indonesice Timor Timur), sollemniter Popularis Timoriae Orientalis Res Publica, est civitas sui iuris Asiatica. Ex Orientali Insulae Timoriae dimidio fere parte constat, ex qua re nomen capit, et etiam insulis Atauri et Jacique, territorioque Oecussiambeni, occidentali in parte insulae Timoriae sito et Timoria Occidentali, quae sub dicione Indonesica est, cincto.

In principio colonia Lusitana, Timoria Orientalis Indonesiae anno 1975 adiuncta est, cum copiae Indonesiae in eam invaserunt. Anno 1999 ab Indonesia secessit, et anno 2002 sui iuris plene facta est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Timoria principio saeculi sexto decimo a Lusitanis et a Batavis in coloniam redacta est. Post longam pugnam, Batavia Lusitaniaque inter se insulam partitae sunt: orientalis sub Lusitanorum dicione mansit, occidentalis autem pars sub dicione Batavorum.

Insula Timoria a Iaponiensibus inter Bellum Orbis Terrarum II capta est, et, conflictu perfecto, Timoria Orientalis sub imperio novae Indonesiae relicta est, sed ex decreto Lusitana mansit. Die 28 Novembris 1975, rebus in Lusitania mutatis Eversione Dianthorum, Timoria Orientalis propriam libertatem declaravit. Novem diebus postea, exercitus Indonesicus denuo Timoriam Orientalem in dicionem suam redegit; annis insequentibus milites Indonesiae et "manus mortis" contra libertatem pugnantes stragem civium fecerunt. Plebiscitum tandem, bellatorum quidem opera, sed etiam virorum diplomaticorum ut Moysis da Costa Amaral et Iosephi Ramos-Horta, indictum est, quod denuo libertatem Timoriae Occidentalis 30 Augusti 1999 sanxit; Timoria Orientalis omnibus effectibus libera haud ante 20 Maii 2002 facta est. Eodem anno electus est civitatis praeses Xanana Gusmão, clandestini motus ad libertatem adipiscendam, nomine FRETILIN, ductor. Nationalis exercitus constitutus est, a quo plerique clandestini bellatores exclusi sunt dum vigiles publici qui Indonesiae servierant cooptati sunt. Nihilominus Martio anni 2006 armatarum virium pars contra primum ministrum Marium Alkatiri, qui coacte eos dimiserat, rebellavit. Rebelles milites contra Gusmão seditionem fecerunt, qui, munus primi ministri supprimens, exercitus imperium inivit. Civitas Timoriensis in bellum civile se praecipitavit. Decursu eiusdem anni, duo milia Australianorum militum et fere 500 Malaesienses, una cum aliquibus Neo-Zelandicis et Lusitanis copiis, distributi sunt in civitate tota ut cruciatorum incolarum damna repararent.

Subdivisiones[recensere | fontem recensere]

Timoria Orientalis divisa est in tredecim districtus administrativos:

Politica[recensere | fontem recensere]

Rei Publicae Timoriae Orientalis dux Civitatis est praeses Rei Publicae, qui per suffragium universale eligitur ad quinquennale mandatum et cuius munus valde symbolicum est, quamquam is aliquibus rogationibus intercedere possit. Post comitia legisfera, praeses primum ministrum, praesertim coalitionis maioritariarum partium ducem, nominat. Dux regiminis cum sit, primus minister consilio ministrorum praeest.

Parlamentum Timoriae Orientalis (Parlamento Nacional) est unicamerale, cuius membra ad quinquennium suffragio universali eliguntur. Parlamentariorum numerus variare inter 52 et 65 potest, quamquam, exceptione facta, anno 2005 duodenonaginta eorum numerabantur, namque de primo corpore legislativo electo agebatur.

Constitutio Timoriae Orientalis secundum Lusitanae archetypum constructa est. Propter recentem libertatem, civitas administrationem et gubernationis instituta adhuc disponit.

Praesens praeses est Taur Matan Ruak.

Legislativa comitia habita sunt 30 Iunii 2007, quibus quattuordecim partes aut coalitiones adfuerunt. Novum Parlamentum (65 membrorum) ex viginti uno parlamentariis FRETILIN, ex undeviginti Conventus Nationalis pro Reconstructione Timoriae (CNRT), ex undecim coalitionis Actionis Socialis Democraticae Timoriensis (ASDT) et Partium Socialium Democraticarum (PSD), ex octo Partium Democraticarum (PD), ex tribus Partium Unitatis Nationalis (PUN), ex duobus coalitionis Kota/Partium Populi Timoriae (PPT), et ex duobus UNDERTIM constat. Pactio in effectu adhuc est ut nova gubernatio constituatur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Timoriae Orientalis politica chorographia,

Timoria Orientalis maximam partem super dimidium sita est insulae Timoriae (cuius etymon a voce Malaia timur, Orientem significante, aliqui derivant, sed hoc nondum demonstratum est), quae est, in Indonesiensi archipelago, parvarum insularum Sondae maxima insula. Tota insula 30 777 chiliometrorum quadratorum ampla est, ex quibus 15 000 chiliometrorum quadratorum Timoria Orientali occupantur.

Freta Ombajanum et Vetarianum insulae septemtrionem a Sondae archipelago separant. A meridie Mare Timorense Timoriam ab Australia separat. Ab occidente Indonesiensis provincia Nusa Tenggara Orientalis obiacet.

Regio maxime montuosa est. Maximum Timoriae Orientalis culmen est mons Tatamailau (2963 metra altus).

Regionis clima tropicum est, generatim calidum umidumque, cum commutatione sicca et commutatione pluviosa.

Dilium (Lusitane Díli) civitatis caput est, et etiam maxima urbs, praecipuo omnium civitatis portuum praedita. Secunda civitatis urbs Baucaum (Lusitane Baucau) est, in insulae parte Orientali sita. Dilium Timoriae Orientalis unicum internationalem aeroportum possidet.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Timoria Orientalis una ex pauperissimis orbis terrarum civitatibus est cum quoad productum domesticum grossum simplicem (circa 400 millionum dollariorum anno 2003) tum quod spectat ad productum domesticum grossum pro capite (500$). Oeconomia eius adhuc in statum pristino similem restituitur post destructiones occupationis et praesertim libertatis acquisitae temporis: 70 fere centesimae infrastructurae civitatis ab Indonesiensibus copiis ac militiis consociatis, ante quam proficiscerentur anno 1999, dirutae sunt.

Fere 70 centesimae laboris in agricultura densantur, 43 centesimas nationalium opum producente. Industria debiliter crescit (textilium, cafaei transformationis) et 5 centesimas operariorum, 17 centesimas productus domestici grossi creando, adhibet. Reliqua opera ad industriam diaconiarum, praecipue circa caput congregatarum, pertinent. Fere 50 centesimae incolarum in vacuitate laboris (incluso sublabore) anno 2002 versabantur, dum 42 centesimae Timoriensium sub limine paupertatis vivunt. Magnae spes in maritima petroleariorum depositorum usurpatione ponuntur, quorum licentiae 40 fere miliones dollariorum singulis annis iam praebent. Conflictus manet cum Australia de maritimis limitibus (Hiatus Timoriae) et maris Timoriae depositorum usurpatione.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Evolutio incolarum Timoriae Orientalis inter annos 1861 et 2010.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Linguae Timoriae Orientalis ad duas dissimiles familias pertinent:

Timoriae Orientalis lingua franca et lingua publica lingua Tetumica est, lingua Austronesica permultis Lusitanis vocibus ac structuris grammaticis ditata. Linguae Tetumica et Lusitana linguarum publicarum statum habent. Sermones Anglicus Indonesiusque autem constitutionali statu "linguarum operatoriarum" gaudent.

Timoriae Orientalis constitutio etiam alias linguas rite agnoscit, ex quibus notabilissimae sunt:

Cultura[recensere | fontem recensere]

Timoriae Orientalis dies festi principalia Catholica Romana festa et principales pugnae pro libertate eventus colligunt.

Festa et dies festi
Dies Nomen Latinum Nomen Lusitanum Adnotatio
Kalendae Ianuariae Primus dies anni Ano Novo
mobilis Dies Cenae Domini
mobilis Dies Passionis Domini Sexta-Feira Santa
mobilis Pascha Páscoa
Kalendae Maiae Festum Laboris
20º Maii Festum Libertatis Independência Acquisita 20º Maii anni 2002
mobilis Corpus Christi
15º Augusti Assumptio Beatae Mariae Virginis Assunção
30º Augusti Dies Constitutionis Consulta
20º Septembris Festum Liberationis Libertação
Kalendae Novembres Sollemnitas Omnium Sanctorum Todos-os-Santos
12º Novembris Festum Sanctae Crucis Santa Cruz Commemoratur strages coemeterii Sanctae Crucis, 12º Novembris anni 1991
8º Decembris Immaculata Conceptio Beatae Mariae Virginis Imaculada Conceição
25º Decembris Christi Natalis Natal

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)