Varanus komodoensis

E Vicipaedia

Classis : Reptilia 
Ordo : Squamata 
Familia : Varanidae 
Genus : Varanus 
Subgenus : Varanus 
Species : Varanus komodoensis 
Ouwens, 1912[1]
   
Palaeontologia

Pliocaeno - Holocaenum, 3.8–0 m.a.
Conservationis status
Calvaria.

Varanus komodoensis est species lacertarum familiae Varanidarum, quae, in Komodo, Rinca, Flores, et Gili Motang insulis Indonesiae endemica, maxima lacertarum species exstans est, ad 3 metra longa crescens, usque ad 70 fere chiliogrammata ponderis.

Hae lacertae propter earum magnitudinem oecosystematibus ubi habitant dominantur. Venantes, invertebrata, aves, mammalia, aliasque praedas petunt. Nonnulli speculatores dicunt eis esse morsus venenosum; duae quidem glandulae in maxilla inferiori aliquot proteina toxica secernunt. Biologicum autem horum proteinorum momentum disputatur, sed hae glandulae monstratae sunt certam anticoagulantem secernere. Inter reptilia, earum modus venandi per greges inusitatus est. Earum diaeta plerumque in Rusa timorensi consistit, quamquam carnem mortuam etiam vescuntur. Praeterea, eae homines aliquando oppugnant.

Coitio inter menses Maium et Augustum incipitur, et feminae usque ad viginti ova mense Septembri pariunt, aut in relicto megapodiidarum nido aut in cavo a sese in solo effosso. Ova a septem ad octo menses incubantur, et pulli se ex ovis Aprili excluduntur, cum insecta abundant. Quia iuvenes vulnerabiles sunt, in arboribus commorantur, a praeditoribus adultisque eiusdem speciei tuti. Iuvenes post octo vel novem annos maturi fiunt, atque aestimantur usque ad triginta annos vivere.

Varani komodoenses primum a zoologis Occidentalibus anno 1910 descripti sunt. Propter eorum magnitudinem famamque formidolosam, populo gratissima sunt in hortis zoologicis. Eorum distributio geographica intra eorum habitationem naturalem ob agitationes humanas tam imminuitur, ut consociatio internationalis ad naturam conservandam eos vulnerabiles appellat. Sub legibus Indonesiae proteguntur, et Vivarium Nationale Komodoense ad eos defendendos anno 1980 conditum est.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ouwens, P. A. (1912). "On a large Varanus species from the island of Komodo". Bulletin de l'Institut Botanique de Buitenzorg.. 2 6: 1–3 .
  2. IUCN (vide situs scientificos).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Attenborough, David. 1957. Zoo Quest for a Dragon. Londinii: Lutterworth Press.
  • Auffenberg, Walter. 1981. The Behavioral Ecology of the Komodo Monitor. Gainesville: University Presses of Florida. ISBN 978-0-8130-0621-5.
  • Burden, W. Douglas. 1927. Dragon Lizards of Komodo: An Expedition to the Lost World of the Dutch East Indies. Novi Eboraci et London: G. P. Putnum's Sons.
  • Eberhard, Jo, Dennis King, Brian Green, Frank Knight, et Keith Newgrain. 1999. Monitors: The Biology of Varanid Lizards. Malabar Floridae: Krieger Publishing Company. ISBN 978-1-57524-112-8.
  • Lutz, Richard L, et Judy Marie Lutz. 1997. Komodo: The Living Dragon. Salem Oregoniae DiMI Press. ISBN 978-0-931625-27-5. Archivum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Varanum komodoensem spectant.
Vide "Varanum komodoensem" apud Vicispecies.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List