Extremadura (Hispania)
Civitas: Hispania
Locus: 39°12′0″N 6°9′0″W
Situs interretialis
Fines
Forma
Caput: Augusta Emerita
Subdivisiones: Norba Caesarina, Province of Badajoz
Gestio
Consilium: Assembly of Extremadura
Vita
Commemoratio
Tabula aut despectus
Extremadura[1] (ita etiam Hispanice et Lusitanice) est regio et communitas autonoma Hispaniae australis, in partes duas divisa. Borealis provincia Norba Caesarina, australis Pax Augusta appellatur. Septentrione Castellae et Legioni, oriente Castellae-Manicae, boreoriente et meridie Vandalitiae, et occidente Lusitaniae (districtibus Albicastri, Portus Alacris, Eborae, et districtus Pacis Iuliae parti) finitima est.
Caput communitatis est Augusta Emerita, quod unum communitatis autonomae capitum est, quae non Hispanicae provinciae sedes sunt. Ilex est usitata arbor Extremadurensium, in medio Extremadurae insigne. Extremadura historicum praeteritum cum Lusitania participat, ex antiqua provincia Romana Lusitaniae usque ad Taifam Pacis Augustae. Extremadurenses reverentiam affectumque Lusitaniam adhibent. Inter omnes regiones Hispanicas, hic maximus linguae Lusitanicae locutorum et studentium numerus (fere 70 centesimae omnium Lusicae studentium in Hispania) reperitur. Praeterea, bonas amicitiam cooperationemque cum Lusitania et vicina Transtagiana regione.?
Nomen
[recensere | fontem recensere]Extremadura Hispanice et Lusitanice Extremadura, Extremadurice Estremaura, Falice Extremaúra sonat. Cuius origini variae hypotheses sunt:
- Nomen Extremadura deducitur ex Latine extrema Dorii.[2] Quod ad meridianum fluminis Durii locum refert, quid vicissim meridina Durii et accessionum sinus territoria designabat.
- Nihilominus, in praesenti maiorem acceptationem thesis habet secundum quam vocabulo Extremadura generatim per Recuperationem Hispanicam (Hispanice Reconquista) utebatur ad denominandas terras in septentrionalium Christianorum regnorum extremis (praesertim regnorum Legionis et Castellae) Musulmanae Andalusiae finitimis sitas. Sic, Extremadura nomen est quod Castellanae terrae finitimae accipiunt circum id quod hodie provincia Sorae est (in memoriam redigitur ut in eius caput insigne legatur 'Sora purum Extremadurae caput' (Hispanice Soria pura cabeza de Estremadura), quod "Extremadura Castellana" esset. Extremadura etiam nomen valde extremis et remotissimis Regni Legionis territoriis datum est quae prima acie defensiva ob Islamicum hostem per Recuperationem erant, quae vicissim initio bonam praesentis provinciae Norbae Caesarinae partem occuparent ut, postea, se extenderet, Taifa Pacis Augustae capta, quod sensu stricto "Extremadura Legionense" esset.
Hispanica Extremadura cum antiqua Lusa provincia Extremadura (Lusice Estremadura) non confundenda est, quamvis eandem etymologiam habeant.
Historia
[recensere | fontem recensere]Lusitania antiqua Romana provincia fuit quae praesentis Lusitaniae partem (excepta regione septemtrionali) et magnam praesentis Hispanicae Extremadurae partem comprehendebat, cuius caput, Augusta Emerita, illo tempore maximae ponderis urbium una, erat.
Multi Conquisitatores Hispani ab Extremadura orti sunt, quod in multarum Americae Latinae urbium originis est quae Extremadurensium vicorum et urbium nomina habent: Augusta Emerita (Hispanice Mérida) magnarum Mexici et Venetiolae urbium nomen est, Metellinum (Hispanice Medellín) parvus Extremadurensis vicus sed etiam secunda maxima Columbiana urbs est Alba Quercus (Hispanice et Anglice Albuquerque) maxima urbs in Novo Mexico est, cuius nomen ab Alba Quercu, in provincia Pacis Augustae, ortum est.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Extremadura 41 633 km² lata est, quod eam quintam Hispanicam communitatem autonomam maximam secundum aream facit. Cuius duae provinciae in area Hispaniae maximae sunt.
Montana systemata
[recensere | fontem recensere]Communitatis Septemtrione Montis Carpetani iuga eriguntur, cum Iugo Gredorum (Hispanice Sierra de Gredos), Iugo Bigerrae (Sierra de Béjar) -ubi Extremadura maximam altitudinem in Calvitario (Calvitero), 2401 metrorum alto, attingit- et Iugo Gatae (Sierra de Gata), quae eam a Septemtrionali Castellana planitie separant.
In parte media, ex oriente in occidentem, Iugum Villuercarum, Iugum Montis Ancis, et Iugum Sancti Petri (Hispanice Sierra de las Villuercas, Sierra de Montánchez et Sierra de San Pedro, proprie) invenitur, quae Montes Toletanos (Hispanice Montes de Toledo) participant.
Meridie erigitur Saltus Castulonensis, Extremaduram ab Vandalitiam separans.
Hydrographia
[recensere | fontem recensere]Totum Extremadurense territorium ad Atlanticum divortium et ad quattuor dissimiles sinus hydrographicos pertinet:
- Tagus, cuius praecipuae accessiones, dextera (Septemtrionali) margine, Tietar et Alagonius[3] (Hispanice Tiétar et Alagón, respective), et, laeva (Meridionali) margine, Almonte, Ibor, Salor, et Sever (quod ultimum Lusitaniae finitimum) sunt. Desterae marginis accessiones cum maiore aquae quantitate contribuunt, quoniam praecipue montanis Montis Carpetani faucibus aliuntur ubi praecipitationes multum abundant et hieme magnae nivis summas accumulantur.
- Anas, cuius praecipue accessiones, dextra (septemtrionali) margine, flumen Equarum et Ruecae (Hispanice Guadarranque et Ruecas, proprie), et, laeva (Meridionali) margine, Zuxar—cum maximo aestu fluenti—et Matachel (Zújar et Matachel, proprie) sunt.
- Baetis
- Durius
Clima
[recensere | fontem recensere]Extremadurense clima Mediterranei generis est, exceptis septentrionibus, ubi Mediterranei continentalizati generis, et excepto occidente, ubi Atlantici pondus clima suavius esse facit.
In plurimis regionibus, quia Mediterraneum est, clima aestatibus calidissimis distinguitur, densata praecipitatione in reliquo anno, quoniam aestivo tempore valde exiguissima est. Hiemes longae et oceanico relativae Lusici Atlantici litoris propinquitatis pondere emolliuntur.
Orographia decretorie clima aliquibus in regionis partibus afficit, creandis umidissimis microclimatis septentrionalibus in montibus, praesertim in Iugi Gatensis, Vallis Ambrozensis, Hurdium, Vallis Xeritensis et Viriae commarcis (Hispanice Sierra de Gata, Valle del Ambroz, Las Hurdes, Valle del Jerte et La Vera, proprie) ubi praecipitationes multo abundant.
Temperaturae
[recensere | fontem recensere]Annuae mediae temperaturae inter 16 et 17ºC oscillant. Septemtrione temperatura media 13 °C est, inferior quam 18 °C Meridie-valores crescunt prout versus ,eridiem progreditur, usque ad Saltus Castulonensis vicinitates, ubi altitudines denuo deminuunt.
Per aestatem temperatura media mensis Iulii 26 °C superat, attingendis maximis amplius 41 °C, magis quam theorice exspectatum, ratione habendo relativae Atlantici proximitatis. Regionis latitudo insolationis gradum altum esse determinat, quod, iuxta cum Anticyclone Azorensi et reducta regionis media altitudine, inter 200 et 400 metra oscillanti, altam regionis temperaturam determinat.
Hiemes suaves sunt. Infimae temperaturae altis in montis zonis, ut in Monte Carpetano, in Iugo Aquarum Lupiae[4] et in aliquibus Saltus Castulonensis areis, ubi temperatura media hieme 7,5 °C est, subnotantur.
Praecipitatio
[recensere | fontem recensere]Annua praecipitatio inter 450 et 500 mm (litra pro metro quadrato) infimis in zonis oscillat et Septemtrinalibus in commarcis, praesertim in Iugi Gatensis, Vallis Ambrozensis, Hurdium, Vallis Xeriensis et Viriae commarcis, abundat, ubi 1200 mm quotannis superare commune est. Aliae magnae praecipitationis zonae ad montanos locos, velut Iugum Aquarum Lupiae et Saltum Castulonensem, ubi crebro 1000 mm attinguntur, respondent. Zonae ubi praecipitatio minima est minimae altitudinis, Inferiores Anae Campi, sunt.
Distributio periodicissima est, hieme densata. Procellae pluvia plus pollet, cum brevibus repentinisque casibus, crebrior quam continua pluvia aut pluvia tenuis. Variorum annorum perihodi sunt ubi praecipitatio maior (Puella) et ubi minor (Puellus) est, alternis evenientes.
Demographia
[recensere | fontem recensere]Municipia cum maximo incolarum numero | |||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|
Locus | Municipium Latine | Nomina Locorum (H, L, E, F) | Incolarum numerum[5] | ||||
1 | Pax Augusta | H et F Badajoz, L; Badalhouce, et E; Baajós | 146 832 | ||||
2 | Norba Caesarina | H et L Cáceres, et E; Caçris | 92 187 | ||||
3 | Augusta Emerita | H et L Mérida, et E Méria | 55 568 | ||||
4 | Plasentia | H Plasencia, L; Plasência, et E Praséncia | 40 105 | ||||
5 | Dominus Benedictus | H et L Don Benito, et E Don Benitu | 35 334 | ||||
6 | Amygdaletulum | H et L Almendralejo, et E Almendraleju | 33 177 | ||||
7 | Villanova Serenae | H et L Villanueva de la Serena, et E Villanueva la Serena | 25 576 | ||||
8 | Navalmoral Matae | H, L et E Navalmoral de la Mata | 17 103 | ||||
9 | Iulia Restituta[6] | H et L Zafra, et E; Çafra | 16 218 | ||||
10 | Monticulus | H et L Montijo, et E Montiju | 15 973 |
Extremadurensis incolarum numerus 1 097 744 est, 2,38% Hispanici incolarii numeri (46 157 822) repraesentans.
Spissitudo incolarum 26,37 incolarum pro chiliometro quadrato est, valde inferior collata cum Hispanica (89,54 inc./km²).
Provincia cum maximo incolarum numero Pacis Augustae, cum 685 246 incolarum et cum spissitudine incolaria 31,48 inc./km² et 21 766 km² lata, est, quod eam extensissimam provinciam in Hispania facit.
Provincia Norbae Caesarinae 412 498 incolarum habet, 19 868 km² lata, quod eam secundam extensissimam in Hispania facit.
Urbani nuclei cum maximo incolarum numero Pax Augusta cum 146 832, Norba Caesarina cum 92 187 et Augusta Emerita cum 55 568 sunt.
Advenae
[recensere | fontem recensere]Extremadurense territorium 29 069 advenarum incolunt: 16 647 provinciam Pacis Augustae et 12 421 Norbae Caesarinae.
Numerosissima immigrans communitas Marocensis (cum 9218) est, quam Dacoromana (cum 4324), Lusa (cum 3492), Brasiliensis (cum 1676) et Columbiana (cum 1408) sequuntur.
Inter Africae Sub-Saharanae nativos Extremaduram incolentes, cum maximo incolarum numero communitas Senegaliensis, cum 88 hominum, est. De hominibus ab Asia oriundis, maxima communitas Sinensis, cum 631 hominum, est.
Historica evolutio
[recensere | fontem recensere]Secundum censum anni 1591, incolarum numerus in Extremadura 540 000 incolarum, 8 centesimae totius numeri incolarum in Hispania erat. Fideli in insequenti censu, solum anno 1717 effecto, iam solum 326 358 erat.
Ex illo tempore numerus incolarum magis minus continenter usque ad decennium 197 (1 379 072 anno 1960) crevit. E tunc numerus incolarum manifeste propter emigrationem versus alias nationes et versus alias prosperiores Hispaniae regiones deminuit.
Religio
[recensere | fontem recensere]In Extremadura multae religiosae confessiones adsunt. Plerique Extremadurenses Christiani sunt, praesertim Catholici Romani, sed etiam Evangelici et Anglicani. Testes Iehovah et Mormones etiam aliquas asseclas habent. Praeterea, Iudaismi et Islamismi fideles, hi ultimi cum notabili praesentia, 25 800 fidelium aestimata.
Territorialis ordinatio
[recensere | fontem recensere]Extremadurae 384 municipia, 164 Pacis Augustae provinciae et 220 Norbae Caesarinae provinciae. Ob suum deminutum incolarum numerum, quattuor municipia concilii aperti formula reguntur.
Omnia municipia in commarcis glomerantur, undecim in in Pacis Augustae provincia et tredecim in Norbae Caesarinae provincia.
Praeter commarcarum divisionem, omnia municipia, exceptis Pace Augusta, Norba Caesarina, Augusta Emerita, Plasentia et Navalmorale Matae, ad unam 32 mancommunitatum (mancomunidad) pertinent in quas regio divisa est, sexdecim in singulis provinciis.
Linguae
[recensere | fontem recensere]In Extremadura unica lingua publice agnita est Hispanica, cuius varietate castuo (Hispanice castúo) nuncupata Extremadurenses utuntur. Nihilominus, Extremadurenses etiam aliis linguis loquuntur:
- Lusitana, cum variis varietatibus: Lusitana Oliventina in commarca Oliventiae (Lusice Olivença; [ispanice Olivenza), Ferrariae Alcantarae (Lusice Ferreira de Alcântara, Hispanice Herrera de Alcántara), Cessi (Lusice Cedilho; Hispanice Cedillo), aliquarum villarum in Valentia Alcantarae (Lusice Valência de Alcântara; Hispanice Valencia de Alcántara) et in Codosera (Hispanice La Codosera). In plerisque locis, lingua Lusitana graviter periclitatur.? Aliquae scholae linguam Lusitanam velut linguam peregrinam offerunt, sed non semper gradu in quo alumni linguam dominent.
- Fala Extremadurae, lingua Xalamensis sive simpliciter Fala, lingua cum magna cognatione cum Gallaica et Lusitana et Asturico-Legionicā linguā affecta, Bonum Commodi Culturalis classificatur, et ex Iuncta Extremadurae tutela fruitur. In Valli Xalamensi (Falice Xálima; Hispanice Jálama), scilicet, in Sancto Martino Trevellensi, in Ergastulo et in Valli Viridi Fraxini (Falice Sa Martín de Trebellu, Valverdi du Fresnu et As Ellas; Hispanice San Martín de Trevejo, Valverde del Fresno et Eljasproprie) Falice loquitur.
- Extremadurensis, velut lingua Mirandica, ad Asturo-Legionicum circulum pertinet; Extremadurenses ea secunda utuntur post Hispanicam. Quamquam agnitione ex internationalibus societatibus fruitur et in gravi exstinctionis periculo est, inter linguas minimam tutelam habet, omnino uniformatione aut minimis disciplinae diaconiis, seu privatae seu publicae, carens.
Gubernatio et administratio
[recensere | fontem recensere]Partes Socialisticae Operariae Hispanicae in Extremadura—regionalis foederatio e Partibus Socialisticis Operariis Hispanicis (Hispanice Partido Socialista Obrero Español, PSOE)—Extremaduram rexerat ex vigente Statuto Autonomiae anno 1983, quae omnibus in comitiis ex illo tempore usque ad ultima anno 2007 vicerunt.
Iunctae Extremadurae praeses Gulielmus Fernández Vara ex anno 2007 est. Ioannes Carolus Rodríguez Ibarra Iunctae Extremadurae praeses e 1983 ad 2007 fuit. Antea Iunctae Regionalis Extremadurae praeses electus est die 20 Decembris anni 1982, per cuius mandatum Statutum Autonomiae Extremadurae die 25 Februarii anni 1983 probatum est.
Autonomicum parlamentum Extremadurae Conventus Extremadurae (Hispanice Asamblea de Extremadura,) est, a 65 deputatis constitutus e quorum 35 Paci Augustae et 30 Norbae Caesarinae eliguntur. Post autonomica comitia anni 2007 a 38 deputatis Partium Socialisticarum Operariarum Hispanicarum Extremadurae et a 27 Partium Popularium componitur.
Prae-autonomicae Iunctae Regionalis Extremadurensis praesides
[recensere | fontem recensere]- Iosephus Maria Calatrava (Emeritae, 1781 – Matriti, 1846), primus Iunctae Supremae Extremadurensis praeses
- 1978-1980: Ludovicus Hyacinthus Ramallo García, per Unionem Centri Democratici (UCD)
- 1980-1982: Manuel Bermejo Hernández, per UCD
- 1982-1983: Ioannes Carolus Rodríguez Ibarra, per Partes Socialistas Operarias Hispanicas Extremadurae
Iunctae Extremadurae praesides
[recensere | fontem recensere]- 1983-2007: Ioannes Carolus Rodríguez Ibarra, per artes Socialistas Operarias Hispanicas Extremadurae
- 2007-Hodie (2010): Gulielmus Fernández Vara, per artes Socialistas Operarias Hispanicas Extremadurae
Oeconomia
[recensere | fontem recensere]Maximi ponderis campus in Extremadurensis oeconomiae diaconiarum (57%) est. Constructio et parvae et mediae societates oeconomiae fundamentum sunt quae incipiens commercium vicinis cum Lusitaniae terris evolvit et magnum tertiarizationis gradum servat. Hic effectus etiam ruralibus in spatiis, traditionaliter agriculturalibus, sentitur propter periegeseos culturalis et oecoperiegeseos culmen.
Regionis incrementum oeconomicum Hispanicam mediam superat, sine dubio retrograde proficiscendo sed inveniendo et evolvendo novas mercatus possibilitates, praecipue in periegeseos, commercii et agrialimentario campis. Propositum inaugurandi ergasterii petrolei purgatorii regionis Meridie magnam disputationem gradu regionali, tam in Hispania quam in Lusitania provocavit.
Regio amplius 400 000 hominum in Assecuratione Sociali anno 2007 inscriptorum habebat.
Sunt in Extremadura circiter 8000 industrialium societatum, plerarumque parvarum et mediarum. Praecipui subcampi energia, agrinegotium, suber, lapis ornamentalis, machinatio, et textilia sunt.
De energetica re, molium et aquae cadentis evolutio stabili modo hydroelectricis opibus uti et maiorem energiam quam necessariam ipsius regionis consumptioni producere permittit. Regioni etiam electrificina nuclearis, in Almaraze, prope Norbam Caesarinam, quae 9 centesimae omnis electricitatis in Hispania productae producit.
Institutio publica
[recensere | fontem recensere]Universitates
[recensere | fontem recensere]- Universitas Extremadurensis (condita 1973)
Vecturae
[recensere | fontem recensere]Viae
[recensere | fontem recensere]Extremadurae viae a dissimilibus organismis geruntur, inter quos quattuor maximi ponderis sunt: Ministerium Fomenti Hispanicum, Iuncta Extremadurae, Deputationes Deputatio Pacis Augustae et Norbae Caesarinae.
Autonomicae et Civitatis autoviae in Extremadura
[recensere | fontem recensere]Autovia A-66 praecipue est, etiam Via Delapidata (Hispanice Ruta de la Plata) nuncupata.
Identificatrum | Denominatio | Itinerarium |
---|---|---|
Autovia Austromeridionalis (H: Autovía del Suroeste) |
Matritum - Alcorconum - Monsteles -Caesarobriga - Navalmoral Matae - Turgalium - Augusta Emerita - Pax Augusta - Lusitania | |
Autovia inter Extremaduram et Communitatem Valentianam (H: Autovía Extremadura-Comunidad Valenciana) |
Augusta Emerita - * - Portus Planus - A-41 - Urbs Regia - Meleapolis - * - Argamasilla Albae - Thymosum - * - Villa Robletum - * - Sanctus Clemens - Specula Istoniensis | |
Autovia inter Turgalium et Norbam Caesarinam (H: Autovía Trujillo-Cáceres) |
Turgalium - * - Norba Caesarina | |
Autovia Viae Argenteae (H: Autovía Ruta de la Plata) |
Gigia - Ovetum - Campomanes, Onzonilla - Brigaecium - * - Ocellum Duri - Salmantica - Plasentia - Norba Caesarina - Augusta Emerita - Hispalis | |
Autovia inter Pacem Augustam et Granatam (H: Autovía Badajoz-Granada) |
Pax Augusta - * - Granata |
CLAVIS | DENOMINATIO | ITINERARIUM | CATEGORIA | LONGITUDO |
---|---|---|---|---|
Autovia inter Navalmoral Matae et Lusitaniam (H: Autovía Navalmoral de la Mata - Portugal | E Navalmorale Matae in Lusitaniam | AUTOVIA AUTONOMICA | 52 319 | |
Autovia Camporum Superiorum (H Autovía de Las Vegas Altas) | E Meaxada in Campos Superiores (Dominum Benedictum-Villanovam Serenae) | AUTOVIA AUTONOMICA | 23 735 | |
Autovia inter Iuliam Restitutam et Famam Iuliam Seriam (H Autovía de Zafra a Jerez de Los Caballeros) | Ex Iulia Restituta in Famam Iuliam Seriam | AUTOVIA AUTONOMICA | Proposita | |
Autovia inter Norbam Caesarinam et Pacem Augustam (H Autovía de Cáceres a Badajoz) | E Norba Caesarina in Pacem Augustam | AUTOVIA AUTONOMICA | Proposita | |
Autovia inter Amygdaletulum et A-5(H: Autovía de Almendralejo a A-5) | Ex A-5 (Guadaxirae) in Amygdaletulum | AUTOVIA AUTONOMICA | Proposita | |
Autovia inter Pacem Augustam et Oliventiam (H Autovía de Badajoz a Olivenza) | E Pace Augusta in Oliventiam | AUTOVIA AUTONOMICA | Proposita |
Praeterea aliae autoviarum reticulationes a buleuteriis gestae intra municipales competentiae limites sunt.
Cultura
[recensere | fontem recensere]Gastronomia
[recensere | fontem recensere]Extremadura nota est propter dissimiles suillae et agninae parationes quae cum pane manducantur, ut fendicae cum manibus porcinis (Hispanice callos con manos de cerdo), minutal agninae (caldereta de cordero), hoedus in suilla fricta (cabrito en cuchifrito), frictio agninae (frite de cordero) et hoedus cum holeribus. Extremadurensis coquina etiam alias carnes includit inter quas gallinacea (unum e praecipuis elementis cocti Extremaurensis, cocido extremeño), leporina (oryza cum leporina, arroz con liebre), ranae (crura ranarum fricta, ancas de ranas fritas), pisces ut tinca (tincae frictae, tencas fritas) tructaque (tructae cum perna, truchas con jamón), et adhuc lacertidae (timon lepidus cum lycopersico, Hispanice lagarto con tomate). Condimenta quibus Extremadurensis coquina creberrime utitur pulegium, allium, laurus et anisum sunt.
Inter popularia basica fercula excellunt in ciceribus, phaseolis, patata, cucurbita, castaneis, cepa et capsicis fundata. Coctum Extremadurense (Hispanice cocido extremeño), pulmentum cicerum et phaseolorum albarum (potaje de garbanzos y judías blancas), iuscellum album alliorum (sopa blanca de ajos), pulmentum castanearum siccarum (potaje de castañas secas), fabae (habichuelas) et olla cum asaüra (olla con asaúra) memoranda sunt.
Extremadurensia ancestralia alimenta sunt quae evanescunt, ut micae (Hispanicemigas) et gasae (gachas), cibi antiquissimi, inter quos micae cum crustis porcinis (migas con torreznos) eminent.
Symphonia (Hispanice Chanfaina) Extremadurensis nullam relationem cum Catalaunico ferculo paronymo. Minutal cum agninis iecore, cerebro, corde et renibus factum est cum fricto lauri, allii, panis et ovorum duratorum condimento. Extremadurenses botuli peculiari modo sapiunt, ut botella sanguinea Felicia (in sanguine cum cepa fundatum, Hiapanice morcilla Felisa), capitis (Hispanice morcillas de cabezá), patataria (morcillas patateras), cucurbitacea (morcillas de calabaza), siccinae (chacinas), curati lumbus et perna, lucaniciae (longanizas) et salsicia capsicata (chorizos).
Inter bellaria loci crebro, melli loci, lardo, farina, et oleo parata, bunnoli (Hispanice buñuelos), magdalenae (magdalenas), perrunillae (perrunillas), crustula (galletas), buccellae vinosae (rosquillas de vino), buccellae frictae (roscas fritas), filiolae (hijuelas), gasae Extremadurenses (gachas extremeñas), bullae frictae (bollos fritos), floretae (floretas), socochones Hurdani (socochones hurdanos) et syringae (jeringas) sunt.
Patrimonium Mundanum Humanitatis
[recensere | fontem recensere]Extremadura tres locos Patrimonium Humanitatis ab UNESCO classificatos habet qui sunt:
- Antiqua Norbae Caesarinae urbs, ex anno 1986 39° 28′ 31″ Sept., 6° 22′ 16″ Occas.
- Archaeologicus situs Emeritae Augustae, ex anno 1993 38° 54′ 56.4″ Sept., 6° 20′ 19.2″ Occas.
- Regium Monasterium Sanctae Mariae Aquarum Luparum, ex anno 1993 39° 27′ 10″ Sept., 5° 19′ 39″ Occas.
Parantur insequentes petitiones:
- Urbs cum moeniis Plasentiae
- Urbs Turgalii
- Pons Alcantarae
- Propugnacula in Radia (Hispanice La Raya et Lusitanice A Raia) inter Extremaduram et Lusitaniam
- Via Delapidata
- Itinerarium imperatoris Caroli I Hispaniae (Caroli V Imperii Romani Sacri)
Patrimonium Europaeum
[recensere | fontem recensere]- Monasterium Yustense, ex anno 2007
Dies festi periegeticae utilitatis
[recensere | fontem recensere]Dies festi periegeticae utilitatis describuntur circiter 40 perihodici? eventus in Extremadura. Haec classificatio a Iunctae Extremadurae Consilio Ambitus, Poleodomiae et Periegeseos Ambitus (Hispanice Consejería de Medio Ambiente, Urbanismo y Turismo) attribuitur secundum criteria? lege definita quae sunt:
- Celebrationis proprietas
- Culturalis, gastronomicus sive ambitalis valor
- Minima decem annorum antiquitas
- Facultas attrahendorum salutatorum extra Extremaduram
- Perihodici modi celebratio
Hi dies festi cum popularibus sollemnitatibus variis in Extremadurae locis congruunt prout Sanctus Sebastianus, Sanctus Blasius, Carnelevarium, Hebdomas Sancta, Sextilis sive Omnes Sancti.
Extremadura in cinematographia
[recensere | fontem recensere]Aliquae pelliculae quarum actio in Extremadura effluit aut in ea impressae sunt:
|
|
Protecta spatia naturalia
[recensere | fontem recensere]Extremadura Europaearum regionum una est cuius naturalia systemata minime corrupta sunt, quamvis tutelae gradus numerus his spatiis clare infirmus sit.
Consaeptum Nationale Monfraguense
[recensere | fontem recensere]Consaepti Nationalis Monfraguensis zona consaeptum nationale die 3 Martii anni 2007 declarata est, decimum quartum consaeptum nationale in Hispania facta. Anno 2008 a 350 00 hominum visum est.
Praeter consaepti naturalis classificationem, zona "Zonae Tutelae Specialis Avium", 116 160 ha latae, pars est et Reservatum Biosphaerae ab UNESCO et Locus Ponderis Communitarii ab Unione Europaea classificatur.
Consaeptum in zona imprimis amoena, 18 396 hectaria lata, in Tagi et Tietaris vallibus, circiter septentrione 20 chiliometra a Plasentia procul, situm est, dum autovia hanc urbem Turgalio conectente traiicitur. Praecipue ob raptorum avium colonias cognoscitur, sed eius terrestris aquaticaque fauna et ponderis est. Mediterranicae florae faunaeque refugiorum unum consideratur. Cuius utilitas geologica et pertinens est, praesertim quartzitica anaphaenomena Appalachiani generis prominentiam parientia.
Area humanae occupationis antiquissimae, anno 2500 a.C.n. regredientis, vestigia habet. Picturae rupestres in refugiis speluncisque sunt, et Monfraguensi loco ipso, tumulus in fluminibus Tago et Tietare confluentibus castrum millennii 1 a.C.n. fuit. Ibi Romana castra fuisse creditur quae anno 811 a Musulmanis, aream e 713 occupantibus, postea restituta sunt. Prima huius arcis Christiana recuperatio a Lusitano Gerardo Impavido anno 1169 facta est, sed decretoria regionis possessio solum anno 1180 evenit, ab Alphonso VIII Castellae.
Consaepta naturalia
[recensere | fontem recensere]Sunt duo consaepta naturalia in Extremadura, ab Iuncta Extremadurae classificata et gesta:
- Consaeptum Naturale Cornalvense, in Augustae Emeritae vicinitate, 13 143 ha amplum. In hoc consaepto moles, 220 m longa et 18 metra alta, a Romanis ad praebendam aquam ad provinciae Lusitaniae caput, Augustam Emeritam, constructa est.
- Consaeptum Naturale Tagi Internationale, in provincia Norbensi, 25 088 hectaria latum. Hoc consaeptum Lusitanico Consaepto Naturali Tagi Internationali, in districtu Albicastrensi, finitimum est. Pons Romana Alcantarae, praecipuorum et servatissimorum ingeniariae civilis operum unum Romani perihodi in Paeninsula Hiberica, Orientali huius consaepti extremo invenitur.
Reservata naturalia
[recensere | fontem recensere]- Reservatum Naturale Faucium Infernorum, in Valli Xeritensi, 6927 hectaria latum. Occupat vallem montanus rivulus, ubi altitudo inter 2000 et 600 metra vix pauco chiliometrorum variat, quamobrem extraordinariam faunae floraeque diversitatem ostendit. Praesertim fascinantes aquosae erosionis effectus in graniticis formationibus canalium aquarum fluentium, quae Hispanice marmitas de gigante, scilicet "ollae gigantis," nominantur.
Prospectus protectus
[recensere | fontem recensere]- Valles Corticaria et Iugum Gurdi (Hispanice Valcorchero y Sierra del Gordo), Plasentiae, abruptae prominentiae zona cum granaticis anaphaenomenis suberum montatis tectis.
Monumenta naturalia
[recensere | fontem recensere]- Barrueci (Hispanice Los Barruecos), in Malpartita Norbensi (Malpartida de Cáceres). Praecipua huius loci attractio granaticae formationes sunt quarum formae authentica opera sculpta memoriam afferunt. Area flumine Salore, Tagi accessione, dividitur, ubi variae moles aedicatae sunt quae varios lacus efficiunt. Archaeologica ponderis vestigia sunt, e Praehistoria usque ad saeculum duodevicensimum, excellentibus megalithica necropoli Filiatellae (Hijadilla), variis artis rupestris nucleis et situ archaeologico Pinnarum Thesauri (Peñas del Tesoro), melius cognito velut Barruecis, qui e Neolithico usque ad Aetatem Aeneam incultus est et ubi vestigia antiquissima agriculturae in Extremadura, e 7000 annis abhinc, inventa sunt. Alia zonae attractio Museum Vostellanum-Malpartitense (Museo Vostell-Malpartida) est, in lanae fabrica saeculi duodevicensimi iuxta unam antiquarum molium in flumine Salore collocatum.
- Ferraria Iayona (Hispanice Mina La Jayona), in municipio Fontis Arci (Fuente del Arco). Antiqua ferraria est, e Romano perihodo usque ad 1921 exercita.
- Speluncae Fontium Legionensium (Hispanice Fuentes de León), homonymo in municipio. Carusadica congeries 1000 ha amplius lata cuius speluncae magnam multimodarum stiriarum lapidearum quantitatem ostendunt et tecto varias chiropterorum colonias accipiunt. In aliquibus aurariae sunt quae e Praeromanis epochis exercitae et celebres ob auri copiam fuere. Recentia studia (2009) adhuc ponderis speluncas inveniendas indicant.
- Spelunca Castanetum Iborense (Hispanice Castañar de Ibor), homonymo in municipio. Speleologica congeries cum subterraneis lacibus, numerosis stiriis lapideis et aliis raris Aragonitae et calcitae structuris.
Zonae Utilitatis Regionalis
[recensere | fontem recensere]- Planities Norbae Caesarinae et Iugum Fontium (Hispanice Llanos de Cáceres et Sierra de Fuentes, proprie), Zona Tutelae Specialis Avium in Reticulatione Natura 2000 velut Zona Specialis Conservationis inclusa, zona relative plana est cum suavi declivitate e Brocibus (Brozas) usque ad Turgalium (Trujillo) patenti.
- Moles Orellanensis et Iugum Pelae, unica umida zona in Extremadura ad "Zonarum Umidarum Ponderis Internationalis" catalogum, a Conventione Ramsarensi statutum, pertinens. Zona Tutelae Specialis Avium est.
- Iugum Tentudiae, Zona Tutelae Specialis Avium in Reticulatione Natura 2000 velut Zona Specialis Conservationis inclusa provinciae Pacensis Septemtrione iuxta Saltum Castulonensem.
- Iugum Magnum Fornacense (Hispanice Sierra Grande de Hornachos).
- Iugum Sancti Petri.
- Terra Argillarum (Hispanice Tierra de Barros).
Zonae tutelae avium
[recensere | fontem recensere]- Serena
- Pastiones Famae Iuliae Seriae
- Portus Pinna et Iugum Hirundinum (Hispanice Puerto Peña et Sierra de los Golondrinos, proprie)
- Villuercae
- Ibores (Valles Iboris)
- Cessus (Hispanice Cedillo) et Tagus Internationalis
- Scopuli Ramiri (Hispanice Canchos de Ramiro)
- Iugum Sirense (Hispanice Sierra de Sir)
- Iugum Moralexense
Insignes Extremadurenses
[recensere | fontem recensere]Extremadura ponderis artifices habet inter quas: cantores Soraya Arnelas, quae, Hispaniam repraesentans, in Cantus Eurovisionis Certamine anni 2009 quarto vicesimo(paenultimo) loco inter quinque et viginti participantes nationes relicta est, Ludovicus Pastor, Robertus Iniesta, Iosephus Paulus Guerrero Cabanillas, Bebe, et Gecko Turner, orchestrae moderator Albertus Porro Carmona, clavicen Stephanus Sánchez, praecones televisifici Isabella Gemio et Augustinus Bravo, actrix Maruchi León, pictores Eduardus Naranjo, Dolores Morcillo, Aenrichus Jiménez Carrero et Ioannes Barjola, grex rockicus Extremoduro et poeta Iesus Delgado Valhondo.
Conquisitatores
[recensere | fontem recensere]Inter Conquisitatores qui nati in Extremadura sunt excellunt:
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
- ↑ Roderici Ximenii historia De Rebus Hispaniae sive Historia Gothica VII.XVII..
- ↑ Hofmann, Johann Jacob (1635-1706): Lexicon Universale, Historiam Sacram Et Profanam Omnis aevi, omniumque Gentium; Chronologiam Ad Haec Usque Tempora; Geographiam Et Veteris Et Novi Orbis; Principum Per Omnes Terras Familiarum [. . . Genealogiam; Tum Mythologiam, Ritus, Caerimonias, Omnemque Veterum Antiquitatem [. . .]; Virorum [. . .] Celebrium Enarrationem [. . .]; Praeterea Animalium, Plantarum, Metallorum, Lapidum, Gemmarum, Nomina, Naturas, Vires Explanans. - Editio Absolutissima [. . .] Auctior. - Leiden: Jacob. Hackius, Cornel. Boutesteyn, Petr. Vander Aa, & Jord. Luchtmans, 1698. 2-¦ - T. 1: Literas A, B, C, continens. (6) Bl., 1072 S.; Kupfertit. - T. 2: Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. (1) Bl., 900 S. - T. 3: Literas M, N, O, P, Q, continens. (1) Bl., 994 S. - T. 4: Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. (1) Bl., CXXVI, 743, 116 S.- Satzspiegel 32,1 x 17,3 cm - Signatur: XN 9739 apud www.uni-mannheim.de]
- ↑ Hofmann, Johann Jacob (1635-1706): Lexicon Universale, Historiam Sacram Et Profanam Omnis aevi, omniumque Gentium; Chronologiam Ad Haec Usque Tempora; Geographiam Et Veteris Et Novi Orbis; Principum Per Omnes Terras Familiarum . . . Genealogiam; Tum Mythologiam, Ritus, Caerimonias, Omnemque Veterum Antiquitatem (...); Virorum (...) Celebrium Enarrationem (...); Praeterea Animalium, Plantarum, Metallorum, Lapidum, Gemmarum, Nomina, Naturas, Vires Explanans. - Editio Absolutissima (...) Auctior (...). - Leiden: Jacob. Hackius, Cornel. Boutesteyn, Petr. Vander Aa, & Jord. Luchtmans, 1698. 2-¦ - T. 1: Literas A, B, C, continens. (6) Bl., 1072 S.; Kupfertit. - T. 2: Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. (1) Bl., 900 S. - T. 3: Literas M, N, O, P, Q, continens. (1) Bl., 994 S. - T. 4: Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. (1) Bl., CXXVI, 743, 116 S.- Satzspiegel 32,1 x 17,3 cm - Signatur: XN 9739 apud www.uni-mannheim.de
- ↑ Instituto Nacional de Estadística de España, (2008-01-01). Real Decreto 2124/2008, de 2008-12-26 (BOE 312 de 2008-12-27)
- ↑ Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Bienvenido a Extremadura, www.juntaex.es