Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Iecur

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iecur
Leber Schaf.jpg
Iecur ovis: (1) lobus dexter, (2) lobus laevus, (3) lobus caudatus, (4) lobus quadratus, (5) arteria hepatica et vena portalis, (6) nodi lymphacei hepatici, (7) Vesica fellea.
Surface projections of the organs of the trunk.png
Proiectiones superficiales organorum trunci, iecore in media parte monstrato (tabula Anglice signata)
Gray's subject #250 1188
Vena vena hepatica, vena portalis hepatica
Nervus ganglia coeliaca, vagus[1]
Praenuntiator intestinum anterius
MeSH Liver
Iecur hominis (tabula Anglice signata).

Iecur (-oris, n.) sive hepar[2][3] (-atis, n.) est organum vitale in vertebratis nonnullisque animalibus aliis praesens. Cui sunt variae functiones, inter quas detoxificatio, synthesis proteini, et generatio biochemicarum digestioni necessarum. Iecur est ad vivendum necessarium: continenter superesse iecore absente non fieri potest, quamquam dialysis iecoris breviter ad vitam sustinendam adhiberi potest.

Hoc organum partes maiores in metabolismo agit, et nonnullas habet functiones in corpore, inter quas conservatio glycogeni, decompositio cellularum sanguinis rubri, synthesis proteini plasmatici, generatio hormonum, et detoxificatio. Iacet sub praecordiis in abdomino-pelvica abdominis dextri regione. Bilem effert, alkali in vesica biliari servata compositum quod digestionem in lipidis emulsificatis adiuvat. Magnopere propria texta biologica pervarias reactiones biochemicas voluminis magni temperat, inter quas synthesis et analysis molecularum parvarum et multiplicum, quarum multae in vita quotidiana necessariae sunt.[4]

Termini medici quae ad iecur spectant saepe in hepato- vel hepatico- sonant, ex verbo Graeco ἡπαρ 'iecur' deducti.

Morbi iecoris[recensere | fontem recensere]

Praecipui morbi iecoris sunt:

Notum morbi iecuris indicium saepe est icterus.

Anatomia macroscopica[recensere | fontem recensere]

Intra cavitatem abdominis et immediate infra diaphragmatem invenitur iecur dextrorsum, eo modo dodrans eius in hypochondrio (parte superiore abdominis utriusque lateris) dextro situm est, quadrans in epigastrio (inter ambos hypochondria). Circumiectum 50% de peritonaeo viscerali hepar cum superficie anteriore eius convexa costas VI-XI et arcum costalem contigit. Infra iecorem vesica biliaris, gaster, duodenum, colon, ren dexter iacent. Retro aorta, vena cava inferior, columna vertebralis, oesophagus, etiam gaster renque dexter locata sunt. Inter facies diaphragmatica hepatis (diaphragmatem versum) convexa atque visceralis (plane, intestinum versum) distinguenda sunt.

Nonnulla ligamenta hepar cum circumiecto connectunt:

Superficies hepatis signa circumiectorum impressiones ostendit: impressiones colica, duodenalis, gastrica, renalis, suprarenalis.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Formula:GeorgiaPhysiology
  2. Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  3. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stuttgart: Thieme
  4. Maton, Anthea; Jean Hopkins, Charles William McLaughlin, Susan Johnson, Maryanna Quon Warner, David LaHart, Jill D. Wright (1993). Human Biology and Health. Englewood Cliffs, Nova Caesarea: Prentice Hall. ISBN 0-13-981176-1 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide iecur in Victionario.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad iecora spectant.
Apparatus digestorius