Roman numeral 10000 CC DD.svg

Dialectos

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Dialectos[1] vel dialectus[2] (Graece διάλεκτος) est peculiaris loquendi ratio apud homines una eademque lingua utentes. Proprietates dialecti interdum idiomata appellantur, ut his ex verbis Baconianis apparet:

Nam et idiomata eiusdem linguae variantur apud diversos, sicut patet de lingua Gallicana, quae apud Gallicos et Piacardos et Normannus et Burgundos multiplici variatur idiomate. Et quod proprie dicitur in idiomate Picardorum horrescit apud Burgundos, immo apud Gallicos vicinores.
– Rogerius Baco, Opus maius, III

De definienda dialecto[recensere | fontem recensere]

Constat dialecton non solum geographicam sed etiam socialem rem esse. Dialectos socialis etiam "registra"[3] (ut verbo mediaevali utamur) appellari potest.

Dialectos etiam res politica est. Quae cum ita sint, desunt vera indicia linguistica, quibus dialectos a lingua distingui possit. Sunt enim dialecti, quae inter se aegre aut minime intellegibiles sunt; et e contra, sunt linguae (sicut Suecica et Norvegica), quarum locutores facile inter se verba faciunt. Multae dialecti nostra aetate perire videntur, lingua publica praescripta victae. At periclitantur etiam multae linguae gravitate linguarum mundanarum depressae.

Dialecti Germanicae[recensere | fontem recensere]

Dialecti Italicae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Quint., Inst. 9.4.18; Suet., Tib. 56; Anonymi De differentiis 521.4.
  2. Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Aufgabe). Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  3. Anglice register.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Allen, Harold B.& Michael D. Linn (ed.) 1986. Dialect and language variation. Orlando: Academic Press.
  • Ammon, Ulrich (ed.) 1979. Dialect and standard in highly industrialized societies. Hagae: Mouton.
  • Auer, Peter & Frans Hinskens & Paul Kerswill (ed.) 2005. Dialect change. Convergence and divergence in European languages. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press
  • Cheshire, Jenny & Dieter Stein 1997. Taming the vernacular : from dialect to written standard language. Londinii: Longman.
  • Coseriu, Eugenio 1958. Sincronía, diacronía e historia. Matriti Gredos.
  • Petyt, K.M. 1980. The study of dialect. An introduction to dialectology. Londinii: Deutsch.
  • Trudgill, Peter 1983. On dialect : social and geographical perspectives . Oxoniae: Blackwell.
  • Wardhaugh, Ronald & Janet M. Fuller 2014. An Introduction to Sociolinguistics. ed. 7a. John Wiley & Sons.
  • Wright, Peter. 1981. Cockney dialect and slang. Londinii: Batsford.