Iuncta Extremadurae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Iuncta Extremadurae (Hispanice Junta de Extremadura, Lusice Junta da Extremadura, Extremadurice Junta d'Estremaura, Falice Junta d'Extremadura) est organum collegiatum propria Gubernationis Communitatis Autonomae Extremadurensis munera exercens. Praeterea, secundum generalia praesidis iussa, generalem civilitatem statuit, Communitatis Autonomae administrationem dirigit, et potestatem exsecutivam legitimamque in Constitutionis Hispanicae et Statuti Extremadurae ambitu exercet.

Iuncta Extremadurae a praeside, praeside cicario aut praesidibus vicariis, et consiliariis (sive regionalibus ministris) constituitur. Singuli consiliarii singulis consiliis praesunt, et a praeside designantur libereque separantur, qui rationem Conventui Extremadurae reddunt.

Iunctae Extremadurensis praeses anno 2007 fuit Gulielmus Fernández Vara (e comitiis diei 27 Maii electus). Praesens Extremadurensis gubernatio inferiores consiliarios habet (catalogus die 18 Iulii anni 2007 scriptus):

Nexus externus[recensere | fontem recensere]