Christianus Diaconescu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Christianus Diaconescu
Res apud Vicidata repertae:
Christianus Diaconescu: imago
Nativitas: 2 Iulii 1959; Bucaresta
Patria: Romania

Officium

Officium: member of the Senate of Romania
Munus: Iudex, Legatus, jurist

Consociatio

Factio: no value

Christianus (Dacoromanice: Cristian) Diaconescu (natus die 2 Iulii 1959 Bucarestae) iudex, legatus et vir publicus Dacoromanicus est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Diaconescu, postquam scholam finivit, annis 1979 - 1983 Bucarestae iurisprudentiae studebat. Anno 1985 iudex in iudicio agriculturae Ilfov circuli nominatus est et anno 1985 in iudicio pagi Bucarestae[1]. Anno 1989 etiam in Administerio Iustititiae operam dedit. Ab anno 1990 legatus Romaniae fuit, primo apud Organizationem Securitati Cooperationique in Europa favendis Vindobonae, deinde ab anno 1996 in Administerio Rerum Exterarum. Mense Decembri 2000 secretarius statalis in Administerio Rerum Exterarum nominatus est. Anno 2007 doctor iurisprudentiae promotus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 2002 sodalis Factionis Socialis Democraticae et anno 2004 senator electus est. Praeterea Administer Iustitiae in consilio ministrorum Hadriani Năstase nominatus est et ad finem anni 2004 mansit. Anno 2005 Mircea Geoană praeses Socialium Democraticorum eum vicarium suum fecit. Die 22 Decembris 2008 novus primus minister Aemilius Boc eum administrum rerum exterarum nominavit. Die 1 Octobris 2009 a magistratu se recessit atque anno 2010 etiam Factionem Socialem Democraticam reliquit et novam factionem UNPR accessit[2]. A die 24 Ianuarii7 Maii 2012 in consiliis ministrorum Aemilii Boc et Michaelis Răzvan Ungureanu iterum administer rerum exterarum fuit. Deinde consiliarius Traiani Băsescu factus est[3] et senatum reliquit. Nunc novam factionem PMP condidit[4] et anno 2014 candidatus huius factionis in suffragio praesidis rei publicae est[5].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Administri rerum exterarum Romaniae
Coat of arms of Romania.svg
Principatus Romaniae (1861 - 1881)Apostolus Arsache · Alexander Cantacuzino · Ioannes Gregorius Ghica · Nicolaus Rosetti-Bălănescu · Alexander Papadopol-Calimah · Ioannes Ghica · Petrus Mavrogheni · Georgius Barbu Știrbei · Stephanus Golescu · Alexander Teriachiu · Stephanus Golescu · Nicolaus Constantinus Golescu · Demetrius Ghica · Nicolaus Calimachi-Catargiu · Alexander G. Golescu · Petrus P. Carp · Nicolaus Calimachi-Catargiu · Gheorghius Costa-Foru · Basilius Boerescu · Ioannes Bălăceanu · Demetrius Cornea · Michael Kogălniceanu · Nicolaus Ionescu · Michael Kogălniceanu · Ioannes I. Câmpineanu · Basilius Boerescu ·
Regnum Romaniae (1881 - 1947)Demetrius C. Brătianu · Eugenius Stătescu · Demetrius Alexander Sturdza · Ioannes I. Câmpineanu · Ioannes Constantinus Brătianu · Michael Pherekyde · Petrus P. Carp · Alexander Lahovary · Constantinus Esarcu · Alexander Lahovary · Demetrius Alexander Sturdza · Constantinus Stoicescu · Demetrius Alexander Sturdza · Ioannes Lahovary · Alexander Marghiloman · Demetrius Alexander Sturdza · Ioannes Brătianu · Iacobus Lahovary · Ioannes Lahovary · Demetrius Alexander Sturdza · Ioannes Brătianu · Alexander Djuvara · Titus Livius Maiorescu · Emanuel Porumbaru · Ioannes Brătianu · Alexander Averescu · Constantinus C. Arion · Constantinus Coandă · Ioannes Brătianu · Arthurus Văitoianu · Nicolaus Mişu · Alexander Vaida-Voevod · Duilius Zamfirescu · Tache Ionescu · Georgius Derussi · Ioannes Duca · Ioannes Mitilineu · Barbu Stirbey · Ioannes Brătianu · Nicolaus Titulescu · Georgius Mironescu · Ioannes Mihalache · Constantinus Argetoianu · Demetrius I. G. Ghica · Alexander Vaida-Voevod · Nicolaus Titulescu · Georgius Tătărescu · Nicolaus Titulescu · Victor Antonescu · Istrates Micescu · Georgius Tătărescu · Nicolaus Petrescu-Comnen · Gregorius Gafencu · Ioannes Gigurtu · Constantinus Argetoianu · Michael Manoilescu · Michael R. Sturdza · Ioannes Antonescu · Michael Antonescu · Gregorius Niculescu-Buzești · Constantinus Vișoianu · Georgius Tătărescu · Anna Pauker ·
Res publica Romana Popularis vel Socialistica (1947 - 1989)Anna Pauker · Simeon Bughici · Gregorius Preoteasa · Ioannes Maurer · Abrahamus Bunaciu · Cornelius Mănescu · George Macovescu · Stephanus Andrei · Elias Văduva · Ioannes Totu · Ioannes Stoian
Res publica Romana (ab anno 1989)Sergius Celac · Hadrianus Năstase · Theodorus Meleșcanu · Hadrianus Severin · Andreas Pleșu · Petrus Roman · Mircea Geoană · Michael Răzvan Ungureanu · Călin Popescu-Tăriceanu · Hadrianus Cioroianu · Lazarus Comănescu · Christianus Diaconescu · Cătălin Predoiu · Theodorus Baconschi · Christianus Diaconescu · Andreas Marga · Titus Corlățean · Theodorus Meleșcanu · Bogdan Aurescu · Lazarus Comănescu · Theodorus Meleșcanu
Capsae cognatae: Primi ministri Romaniae