Latinitas nondum censa

Attila Korodi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Attila Korodi (natus apud oppidum Mercurium die 23 Iunii 1977) est negotiator et politicus Romaniae qui ter minister pro circumiectu meruit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

In oppido Mercurio comitatús Hargitensis Transsilvaniae educatus (patre et matre Siculis) Attila Korodi alumnus erat universitatis Polytechnicae Bucarestensis et scholae nationalis Studiorum Politicorum et Administrativorum. Apud societates mercatorias nonnullas operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Iam iuvenis ad unionem democraticam Hungarorum in Romania se iunxerat. Pro hac factione a mense Novembri 2004 secretarius civicus meruit apud ministerium pro circumiectu et aquis conservandis. Minister pro circumiectu promotus est die 5 Aprilis 2007, primo ministro Călin Popescu-Tăriceanu. Hoc officium rursus suscepit, primo ministro Michaële Răzvan Ungureanu, breviter a die 10 Aprilis 2012, atque primo ministro Victore Ponta a die 4 Martii 2014. Ab anno 2008 etiam legatus ad Cameram Legatorum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri aquarum, saltuum et circumiectús Romanici
Coat of arms of Romania.svg
Simeon Hâncu 1989 · Valerius Eugenius Pop 1990 · Marcianus Bleahu 1991 · Aurelius-Constantinus Ilie 1992 · Ioannes Oltean 1996 · Sorin Frunzăverde 1997 · Romeus Tomescu 1998 · Aurelius-Constantinus Ilie 2000 · Petrus Lificiu 2003 · Sperantia-Maria Ianculescu 2004 · Sulfina Barbu 2004 · Attila Korodi 2007 · Nicolaus Nemirschi 2008 · Helena Udrea 2009 · Ladislaus Borbély 2009 · Attila Korodi 2012 · Rovana Plumb 2012 · Attila Korodi 2014 · Gratiela Gavrilescu 2014 · Christina Paşca Palmer 2015 · Daniel Constantin (circumiectus) 2017 · Hadriana Petcu (aquae et saltus) 2017 · Gratiela Gavrilescu 2017 (circumiectus) · Hadriana Doina Pană 2017 (aquae et saltus) · Ioannes Deneș 2018 (aquae et saltus)