Aurelius-Constantinus Ilie

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Aurelius-Constantinus Ilie
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 19 Maii 1946;
Obitus: 23 Iulii 2014;
Patria: Romania

Officium

Officium: member of the Chamber of Deputies of Romania
Munus: Politicus, senator

Aurelius-Constantinus (Dacoromanice Aurel-Constantin) Ilie (natus die 19 Maii 1946 in Buzău, mortuus die 23 Iulii 2014[1]) machinator, legatus ac vir publicus Dacoromanicus erat.

Munus[recensere | fontem recensere]

Ad annum 1970 apud Universitatem Technicam Constructionum Bucarestensem studebat atque machinator hydrotechnicus factus est. Anno 1974 gradum doctoris adeptus est. Annis 1970 - 1975 explorator scientificus operam dedit, deinde ad annum 1986 machinator agenturae aquarum Romaniae fuit et tum director ad flumen Dâmboviţa meliorndum fuit. Ad annum 1992 pro instituto aquarum Bucarestae operam dedit. Ab anno 2002 legatus Romaniae ad Foederationem Russicam fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ilie, sodalis Factionis Socialis Democraticae (PDSR), a die 19 Novembris 1992 - 11 Decembris 1996 minister circumiectus in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu fuit et a die 28 Decembris 2000 ad usque 17 Ianuarii 2002 eodem magistratu in consilio ministrorum Hadriani Năstase fungebatur. Praeterea annis 1996 - 2000 senator et tum ad annum 2004 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Familia[recensere | fontem recensere]

Ilie uxorem duxit atque duoas liberos habuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Ministri aquarum, saltuum et circumiectús Romanici